Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: pauci

Your search found 222 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 75-88:


75. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 24 | Paragraph | SubSect | Section]

negari haud debuerant, inde abeunt. Sunt enim sacerdotum domicilia ita antiquitus instituta, ut essent hospitalitatis ac beneficentiae officinae. Sed quum in pago sub ipsius radicibus montis, in quo monasterium situm est, pauci ex his, qui monasterium irruperant, uino onerati substitissent, monachus quidam, e Pelusiensi monasterio pulsus, qui loco pręerat, licet esset Dalmata natione, ciuisque Rhacusanus ― nam Feudarense monasterium precio conduxerat ― multum tamen, eo quod in Hungaria inueterauerat, de


76. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 83 | Paragraph | Section]

magis dare quam accipere beneficia. Quod ubi omnium consensu statim impetrauit, contracto subitario milite, euocataque ingenti agrestium multitudine, sed magna ex parte inermi ― nam pauci gladiis, plerique messoriis ac lunariis falcibus erant armati Boemos in agro Colociensi secure agentes adoriuntur. Qui quidem ubi Hungaros cum infestis signis in se ire animaduertunt, noua re haudquaquam perculsi, utpote ueterani et uariis bellorum euentis assueti, celeriter arma


77. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 83 | Paragraph | Section]

ipsosque pariter insessores, nihil tale uerentes, suffoderent. Porro inopia militarium armorum uim magnam eiusce ferramentorum, ut dictum est, agrestes attulerant. Equites uero iubet bifariam agmine diuiso in utrunque latus hostium equis incurrere quam maxime concitatis, licet essent et pauci ― quingenti enim fuisse dicuntur ― et fere leuis armaturae. Itaque redintegrato proelio momento fortuna mutatur: nox Hungaros adiuuat, locorum notitia, studium resarciendae acceptae ex recenti fuga ignominiae, dolor iniuriarum, causae aequitas, que quidem mortalibus addit


78. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 143 | Paragraph | SubSect | Section]

ne cum uniuersa classe concurrerent. Itaque quum duas ferme horas pugnatum esset, uictoriaque neutro adhuc inclinaret, pari prope desperatione ignis utrinque uicissim in aduersas naues coniectus est, unaque cum nauibus homines eodem incendio absumpti sunt, pauci admodum ex utraque parte, qui scilicet sese praecipites in mare dederant atque ad Turcaicas biremes adnarant, ignem euasere, quarum aliquot hostili metu abutentes a caetera classe seiunctae suos pariter et hostes recipiebant, hos quidem ut spoliatos aut occiderent, aut


79. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 149 | Paragraph | SubSect | Section]

formidine post terga respiciebant, mox etiam equorum hominumque strepitum sensere, circumspicientes omnia, utpote in aliena terra, hostilia atque infesta esse, pro suo quisque ingenio sibi consulere coeperunt. Itaque plures sese in fugam extemplo coniciunt, pauci hortatu Nicolai Buccarii, Albanesii militis ueterani, decoris memores ratique, ut erat, fugam ac metum in extremum adductis discrimen perniciosa esse, nec ullo pacto Turcis terga danda ― hi enim, ut plaerique barbari, cedentibus ferociter instant


80. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 159 | Paragraph | SubSect | Section]

et numero hostibus superior esset, in agrum Naupliensem proficiscuntur. Quo ubi peruentum est, copias bifariam diuidunt, duae partes exercitus trans proximos montes conduntur, reliqui populabundi ad moenia urbis incedunt, quo elicerent hostes ad pugnam. Albanesii qui quidem consueuerant pauci etiam aduersus plures hostium pugnare, conspicati Turcas Christianis copiis numero haudquaquam superiores, conscensis equis temere atque inexplorato prouolant extra oppidum. Turcae Albanesiis se in hostem magno impetu inferentibus simulato metu cedunt, reiectis post terga


81. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 159 | Paragraph | SubSect | Section]

esse uiderentur. Iam insequendi ardore Christiani praeterierant hostes in insidiis latentes: itaque eodem tempore et ab insidiis consurgunt Turcae, et simulatam sistunt fugam, atque in Albanesios longius ab oppido interclusos conuertunt equos, circunuentosque ita magna ex parte trucidant. Pauci etenim ex mille hominibus per nota diuerticula incolumes in urbem elapsi sunt. Per idem fere tempus Turcaica biremis e Corinthiaco sinu, hostilem classem exploratum egressa, circa Cephaleniam insulam in Venetam forte incidit triremem. Turcae primo fugere conati, deinde ubi


82. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 215 | Paragraph | SubSect | Section]

Nam quemadmodum illi nemo Turcarum uitio daret, si de imperio cum aliquo fratrum certaret ― nempe apud Turcas quilibet ex regiis liberis eodem iure paternae fortunae successor habetur ― ita eius consilium, praeter quosdam affinitate sibi iunctos, pauci ciuium, qui aliquo numero erant, probarunt. Etenim illum eo consilio magnum scelus suscepisse etiam quidam amicorum, qui caeteros prudentia ac religione anteibant, iudicarunt, eo magis, quia Bazethes regum sanctissimus apud Turcas habitus est. Caeterum tametsi Selynes scelesti


83. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 229 | Paragraph | SubSect | Section]

pugnae eligere potuit, non aciem instruere, non subsidiis firmare, non ullum imperatoris munus obire, nec denique matura saltem fuga salutem sibi parare. Itaque uix tentato quidem certamine primo statim hostium impetu in fugam conicitur; pauci ex eius exercitu pugnantes, caeterum in fuga ad quinque millia interfecti. Achimathes animaduertens res perditas esse, ne fugiens agnosci posset, uestem suam cum gregarii militis ueste permutat; quam dum induit, a Cialapia Ducagino, hostilis turmae


84. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 255 | Paragraph | SubSect | Section]

caedunt, capiunt, spoliant, equos hostiles abripiunt, plures tamen hostium interimunt quam capiunt, propterea quod Cercassi non ita omnes perculsi erant, quin quidam eorum interdum continerent se ab effusa fuga atque in hostem uersi non modo repugnarent inconsultius inuectis, sed etiam pauci pluribus resisterent. Qui ubi eo fuga acti sunt, quo tormentorum tela adigi non poterant, haud contemnendo agmine collectis a pauore animis constiterunt, quasi in pugnam reddituri. Sed quia Consauus in fuga mortem oppetierat, uoluntariam an fortuitam incertum ― utrunque enim traditur ―


85. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 257 | Paragraph | SubSect | Section]

nuncupata est. Quę quidem urbs seu coeli salubritate, seu soli hubertate, seu in mutandis mercibus solertia adeo opibus ac multitudinis incremento coaluit, ut incolarum frequentia diuitiisque cum maximis regnis certet. Et quamquam supra decies centena millia hominum urbem incolant, pauci tamen admodum, et hi omnes serui, ut dictum est, militiam exercent; caeteri aut opifices, aut mercatores sunt, nullam prorsus reipublicae partem curantes. Thomas insignitus regio nomine, inito militum numero, quum animaduertisset paucitatem suorum campo haud esse


86. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 276 | Paragraph | SubSect | Section]

Est autem Baciensis ciuitas ultra Danubium in Iazigum Dacieque confinibus fere sita, Sothinensem agrum, Syrmiensi regioni affinem, spectans, adeo huberis soli, ut omni copia rerum uel ingentem exercitum alere possit. Caeterum, ut fit, ubi imperanti deest auctoritas, ad edictum pauci admodum conuenere. Quidam enim, diutino ocio desides, militiam detrectabant, aliis pecunia ad equos et arma paranda deerat, nonnulli, et hi haud tenuis fortunae uiri, auaritia deprauati, ut sumptibus in expeditionem faciendis parcerent, paucis in spetiem


87. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 278 | Paragraph | SubSect | Section]

aggrederetur, non defuit fortuna incoepto, tametsi haud paruum militum numerum in urbis oppugnatione amiserit. Nam Hungari, qui in praesidio oppidi erant, ubi uiderunt Turcas ad moenia subisse, admoto igni uariis tormentis multos Turcarum et promptissimum quemque interfecere. Et quum pauci admodum, sed delecti omnes in praesidio essent, sexaginta enim dumtaxat erant, puluisque factitius, quo tormenta ad pilas emittendas instrui solent, imprimis deesset, turpemque fugam pudor dissuaderet ― nempe facile Sauo lyntribus traiecto inscio hoste nec ullo


88. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | Section]

qui insulanis ius dicerent: quos cum uiderent, Pharenses praesertim, regendis populis minime idoneos, utpote iuris dicundi literarum inscitia imperitos ― Rhacusani enim soli paene mercaturae per ea tempora dediti erant, pauci admodum literis, quae nunc quoque perrarae sunt Rhacusae, dabant operam ― ad hoc, quum audirent, Canalensem agrum, inique, et per summam iniuriam ueteribus possessoribus ereptum, adeo consternati sunt, ut, ni saniori


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2 3

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.