Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: mores

Your search found 786 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 493-501:


493. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

deficit quod pravis modis atque unam ob sui utilitatem agit. Non agam contentiose nec cavillationibus nescio quibus aut eam virtutem non esse intellectus, aut esse unam ex iis, quae recensentur, contendam. Dicam plane te, dum sic disseris, subdolos nonnullorum mores fraudisque vitium, non politicam impugnare. Datur id quidem illi pridem infamiae ut fraudum dolique magistra feratur; at quam aeque, mox apparebit. Omnia sui natura, non eo quod aliorum illis adfert corruptio sunt aestimanda: visus quod fuit quibusdam exitio, non


494. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

ipsam politicam esse. Insuper suis, quas a studii inordinatione auctorumque inopia duxerat, rationibus his satisfactum est. Nam quae de Epicuro et Machiavello suavius quam verius disseruit, tanti non sunt ut reppellantur. Quae autem de aevi nostri pravitate composite quidem ad mores, ad rem autem parum accommodate attulit, ea laudanda potius sunt quam reppellenda; plus enim audienti utilitatis quam defendenti laboris afferunt. Id unum haud iniuria fors questus videtur quod a prisca illa sinceritate puroque agendi candore prorsus est


495. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

quorum infinita sunt genera (quamquam nos penuriam potius, nescio an non popularium nostrorum aliqua negligentia, hoc quoque in genere patimur) – de his, inquam, omnibus non disseremus. At nec de iis quidem qui in patria educati et patrios mores amplexi populari aura abrepti sunt. Ducat illos trahatque in praeceps suus error, nobis negotii nihil facessant; ipsis prima litterarum elementa didicisse mox compotationibus aut servitiis etiam quandoque foedis, et ad honores et ad vitam optime (ut putant) agendam satis


496. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

habetur, ni suam vivendi rationem sic instituat ut "frons" (quod ait Seneca) "populo conveniat, intus omnia sint dissimilia." Sen. Ep. 1,5,2 Quod nobis in praesens propositum est ut post explicatos gentis mores illud, quoad res fieri patietur, ostendamus qui nec iis quibus ceteri vitiis volutari et a populari abesse indignatione valeamus. Ad quod cum favor superum, tum fortunae indulgentia non levis, postremo nostra opera expeditaque in depromendis consiliis ratio adesse debent.


497. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

quod ipse quorundam memini quos minime insolentes domini tamen sui cupidos observavi. Itaque nos quoque eo decet collimare; quamquam difficillimum in re modum esse omnino intelligam, tempus tamen locusque nobis eum subministrabunt si intenti in id animo ipsorum colonorum mores et devinciendi eos opportunitatem diligenter observantes suum rigori quoque, ubi opus fuerit, locum relinquamus. Itaque de hoc quidquam in praesens statuere praetermitto quod res est quae nisi ad temporis locique opportunitatem decidi haudquaquam potest; id universim


498. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

administratio mulieris opus sit? Longus sim, si per auctorum testimonia et per rationum ambages rem vellem subtilius resecare Aristotelisque et Xenophontis dubias super eo opiniones examinare. Ista praetereant: rem ut nostrates inter agitatur expediam. Laudant illi vetustos mores priscamque severitatem praedicant. Et ita (inquiunt) oportuit ut viri illi mulieres sibique ad ea, quae ipsorum sunt, facienda subiectas haberent, nos molles et mulierum plus quam virorum speciem habentes nimirum eiusmodi habere coniuges


499. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

praeferant. Atque id quidem hactenus prorsus oportuit; nunc, ubi peregrina iam apud complures ornamenta conspici coeptavere, vereor ne re in plures (ut fieri assolet) sensim diffusa non modo supervacuum, sed etiam subrusticum consilium istud evadat. Utcunque sit, nos mores hominum condicionemque temporis oportet aestimare, id autem prorsus vitare ne immoderato in aedificando luxu peccetur; id enim, uti et alia omnia quae conciliando prodigi nomini inserviunt, mirum quam malam in civibus de nobis opinionem efficiunt quae postea rebus


500. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

est nos non in libera quadam republica neque sub optimatibus vivere, sed regibus, quibus ius vitae necisque dii concesserunt, subesse. Supervacaneum itaque fuerit elatos illos spiritus et intempestivam praeseferre libertatem, quin congruos potius tempori condicionique mores assumimus, omniaque, quae pii in principem subditi sunt, officia ex asse exsequimur. Quo in genere id primum consuli potest, ut sua dictorum cuique ratio constet. Nihil agendum dicendumve est quod vulgatum principis invidiam mereatur. Quod expertus moneo, eo felix quod


501. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

id faciendi occasionem habet, eo etiam facilius non tantum legum, sed et propriae voluntatis effectum procurare sicque ad usum leges ferendi, id est ad arbitrarium imperium, pervenire potest. Ut proinde securam ad posteros constitutionem nostram transmittamus, antiquos nos mores resumere oportet; sola enim frugalitate absque avaritia et zelo patriae serviendi absque ambitione libertas et comparari et iam parta tuto retineri potest. Hi sunt privati mei circa perficiendam et ad statum securitatis collocandam in proximis comitiis


Bibliographia locorum inventorum

Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.