Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: mores

Your search found 786 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 560-563:


560. Kalić, Arkanđeo. In adventu Domini Gregorii Lazzari... [page 145 | Paragraph | Section]

verbis rem complexus sum, sed quanta sit et quam late pateat, quis ignorat? Quem fugit, quot sunt partes quibus recta civium institutio comprehenditur? Ut si omnia pro dignitate prosequi vellem, non tam orationi meae copia, sed modus esset quaerendus. Attamen ad haec summa capita redigo: religio, mores, doctrina, sacramenta, ecclesiastica munia, ecclesiastici ordinis decor, jura, judicia. Harum rerum tot atque tantarum vigilem custodem atque patronum magni animi est, magnae fortitudinis magnaeque constantiae. Etenim in magno civium numero haud parva multitudo est eorum qui virtutis hostes


561. Kalić, Arkanđeo. In adventu Domini Gregorii Lazzari... [page 146 | Paragraph | Section]

mereantur. An tanti habiti sunt ut eorum memoria, sermonibus litterisque mandata ad haec usque tempora viguerit, qui templa extruxerint, refecerint, ornaverint, praedia amplificaverint, redditus auxerint, bona plurima ecclesiae comparaverint? Levia haec sunt, nec magnopere laudanda. At qui malos mores represserunt, qui virtutem ac viros bonos formant, qui fide, qui constantia, qui magnitudine animi ecclesiam defenderunt, ii summis laudibus digni praesules, ii patres, ii lumina et decora habiti, quin eorum plures in albo caelitum relati et totius christiani orbis cultu et obsequio venerati.


562. Kalić, Arkanđeo. In adventu Domini Gregorii Lazzari... [page 149 | Paragraph | Section]

Quid sacris legibus et christianae morum disciplinae? Equidem doleo hanc optimo cuique civium quam bene morati ac sapientes viri saepe alibi deflere solent, hujus urbis calamitatem esse deplorandam, cum abjecta veteri vivendi consuetudine morumque severitate exterarum gentium nova vitia et pravos mores susceperit. Verum quid non movebis pro tua virtute atque animi fortitudine ut insita vetustate vitia obsolescant, aut ne saltem nova invehantur atque in dies magis invalescant. An ecclesiae juribus? Cum ecclesia plura divino jure sibi exposcat, plura etiam pietate imperantium et liberalitate


563. Kalić, Arkanđeo. In adventu Domini Gregorii Lazzari... [page 149 | Paragraph | Section]

rite excolas moresque Ragusinos perpolias et ad rectam vivendi rationem informes. Utere igitur ista tua eximia virtute atque animi magnitudine ut spei, in qua erecta est jamdiu, fructum capiat uberrimum Ragusina civitas et jucundissimum. Tibi omnia concredita sunt: tibi conservanda religio, pravi mores comprimendi, propaganda virtus; tuum est, si quid non rectum, corrigere, quod sacrum, ne defluat, ac dilabatur, severis legibus vincire. Tua enim dignitas omnium civium salutem complectitur. Satis certe usque modo tuis, quod debueras, persolvisti: hic modo te 1 loco A,


Bibliographia locorum inventorum

Kalić, Arkanđeo (1739-1816) [1778], In adventu Domini Gregorii Lazzari oratio, versio electronica (, Dubrovnik), Verborum 3698, Ed. Relja Seferović [genre: prosa oratio - oratio] [word count] [kalicaadventu].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.