Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: luce

Your search found 1022 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 135-142:


135. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

abundauit, et charitas in odium uersa est internecionum. Quid restat, ut non iam propinquum putemus iudicii diem? Quoties pestilentias passi sumus, quoties fame afflicti? Nihil reliquum est, nisi ut solem obscurari cernamus et lunam sua luce priuari et stellas ueluti cadentes mirabiliter discurrere. Cum autem hęc contigerint, superest, ut prędicetur Euangelium etiam inter infideles, nequis excusationi locus relinquatur eis, qui credere nolunt. Dicere enim potuissent,


136. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

contremuit terra, moti sunt cęli, sol et luna obtenebrati sunt et stellę retraxerunt splendorem suum . Stellę quidem cadere uidebuntur, quia igneę coruscationes percurrent aera solito crebrius. Stellę autem, sicut sol et luna, luce sua orbatę erunt. Virtutes cęlorum, angelici spiritus mouebuntur, totque terribilia diei illius cernentes, in admirationem conuersi stupebunt. Et tunc apparebit, inquit, signum Filii hominis in cęlo. Signum istud crux est sancta.


137. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

Igitur post tam mirabilem omnium hominum resurrectionem mirabilior multo erit Filii hominis in maiestate apparitio. Videbunt eum cum diuinitatis gloria de cęlo uenientem, angelorum agminibus comitatum, ineffabili luce circumfusum. Gloriosus olim apparuit in monte tribus duntaxat discipulis; gloriosior deinde apparebit omnibus gentibus a morte suscitatis. Hoc futurum ipse pręmonuit, cum diceret : Amodo


138. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

in terra sunt, filii hominum sunt; qui autem de terra in cęlum transmigrarunt, filii Dei sunt. Ad huius infimę terrę differentiam ipsa etiam beatorum sedes terra uiuentium dicitur. Erepti enim mortis periculis et iam immortalitatis luce induti uiuunt in ęternum. Hęc est ergo illa terra, de qua in psalmis legitur: Iusti hęreditate possidebunt terram, et habitabunt in sęculum sęculi super eam . Et in


139. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

erit, et non egebunt lumine lucernę neque lumine solis, quoniam Dominus Deus illuminabit illos, et regnabunt in sęculum sęculi . Tanto igitur lucidior sole lux illa erit, quanto maior sole est Deus, qui fecit illum. De ista luce nec Esaias tacuit: Non erit , inquit, amplius tibi sol ad lucendum per diem, nec splendor lunę illuminabit te, sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam .


140. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

Esaias tacuit: Non erit , inquit, amplius tibi sol ad lucendum per diem, nec splendor lunę illuminabit te, sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam . De hac luce et psalmista cecinit dicens: Lux orta est iusta, et rectis corde lętitia . Est lux uera, quę illuminat omnem hominem uenientem in hunc mundum unicuique rationalem


141. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

Et idem de iustis ait : Ibunt de uirtute in uirtutem, uidebitur Deus Deorum in Syon . Omnia bona beatis ex ipsa Creatoris omnium uisione orientur. Sicut enim sole oriente cuncta in luce patescunt his, qui sanos oculos habent, ita quicquid boni in cęlesti regno iustis accedet, ex uisę diuinitatis radio redundabit. Sed quid respondebimus Apostolo, cum de Deo


142. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

sol obscurabitur et luna non dabit lumen suum et stellę cadent de cęlo, tu Creator et Dominus omnium, cor nostrum illumina, ne in tenebris offendamus, manum tuam suppone, ne forte timore perculsi cadamus. Cumque illa crux tua mirabili luce corruscans in cęlo apparuerit, da, ut in qua sperauimus, in ea et saluemur, per quam liberati sumus, de ipsa et gloriemur. Postquam autem ignis longe lateque diffusus terram operuerit, da, ut in illo non plectantur peccata nostra,


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1520], De ultimo Christi iudicio sermo, versio electronica (), Verborum 16879, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - sermo] [word count] [marulmarultiudic].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.