Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: luce

Your search found 1022 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 472-514:


472. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

ut augusto possit par esse decori.
Condicio hanc vestrae superet licet inclita mentis,
Caelestis quibus est terraeque ignota venustas,
Attamen illa suos veluti regina ministros
Maiestate praeit, potior sic luce coruscat:
Talis divinae delecta puerpera proli
Regia progenies, Iesseus origine sanguis.
Hanc Deus atque unâ istius de ventre puellae
Venturum germen caelestibus ante colendum
Exhibet


473. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

alterius lucis meliora mereri
Auspicia immotumque oculis comprendere lumen.
Haec nondum stabilis lux est, quâ nostra tuetur
Tot donis instructa acies. Nec labilis iste
Nos fallat splendor: qua vult nos luce beari
Numen, ea aeterna est, quam si contemnere vecors
Est animus, poena est spreti specus ima Tonantis
Multa revisuri terras post saecula Verbi.
Est felix oritura Parens, quam noster et orbis


474. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Sponsi locupletis opes. Sed credite, Croesi,
Cedite quos auri commendat copia, reges,
Hic ego non vestros memoro, nec praedico censos.
Quo turgetis enim, invisâ tellure reperti,
Pauperies mendica latet sub luce metalli.
Quas etiam ingratis tribuit caelum hostibus, illae
Divitiae non sunt, adversi saepe Tonantis
Signa. Sed aeternum menti quod Numen amicae
Donat amans, hic est, ditat qui pectora splendor.


475. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

concessus Adamo
Semper erat rapidus tali pro faenore Tigris. 14.
Hoc miscere suos solitum cum flumine luctus
Repperit errantem Michaël; sed luce coruscum
Aligerum procul intuitus, secura timentis
More animae quam culpa gravat, petit ima propinquae
Antra specus, latebra lucis solante pudorem.
Attamen aethereus princeps hunc Ales in ipsis


476. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Thure Deum venerans sic ter festiva tenebat
Iudaeam pietas: ter religiosa quotannis
Numinis hoc cultu Solymam conspexit Idume. 5.
Harum luce una cum se sollemnibus aris
Sisteret et coram populi maiore corona,
Dona Ioachimus sacro daret annua templo.
Hunc Mysta accipiens, cum prolis honore carentem
Agnovisset, ait: “Coniux, procul esto,


477. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Attonitus non sueto huius fulgore Diei
Haeret et ignotae flammas examinat aethrae. 22.
Pullatos iam noctis equos mutare serena
Luce videbatur soli vicinus Eoo
Phosphorus, ante suos quam spargere Delius ignes
Inciperet, cum Virgo, Annae lectissima proles,
In mundum roseos vultus, imitata rubentem
Phosphoron, aeterni lampas praenuntia


478. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Spectatore latex; aequo ne teste careret
Prodigium fontisque fides, quem laurea captae
Ornabat Solymae, Victor Titus ivit ad amnem:
Et quasi sabbaticae iam testis idoneus undae
Sufficeret, nulla sese plus luce negare
Visus erat misitque suas in sabbata lymphas.
Sed licet is natae supremae matris honori
Compressus torrens hac compede solverit undas;
At meliore dein voluit sua sabbata Virgo


479. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

thalami flos illa mei, quam cedere templi
Obsequio mea vota iubent. Nam viximus una
Anna et ego sine prole diu tulimusque iugalis
Opprobrium commune thori, cui nulla tot annis
Accessit soboles. Prolis sed luce carentes
Numen honoravit taedas: lux unica maesti
Connubii nata est, pro qua stant debita nostri
Quod dedimus, templo ut famuletur filia, voti.
Iamque ter assuetum Phaëton bissena per astra


480. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Applicuit Mater: nec enim iurata parentum
Debuit ista suis privari victima sertis.
Flava comas virgo, nivea cervice fluentes
Excipiens humeris, colloque albente, capillos,
Ceu radiis Aurora novis cum luce quieta
Memnoniis abluta comas emergit ab undis,
Fulgebat Maria et roseo vernante labellis,
Caelestes animi flammas prodebat in ostro.
Hoc igitur cultu sacrati limina templi
Virgo


481. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Non aliter quam si volucris conclusa saligno
Carcere, reclusi cum prospicit ostia clathri,
Libertatis amans, non plus prohibente patentes
Prosilit e cavea campos celerique volatu
Quam vix luce sequi possis sua rura requirit –
Talis erat Virgo, visa est cui maxima semper
Libertas servire Deo, data quando potestas
Divinos intrare aditus, secura beatas
Hic animi libare dapes, terrena


482. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Illis poenarum dulcis comes, aurea summi
In maerore mali, miseraque in sorte serenae
Laetitiae nutrix nisi praeconcepta fuisset
Spes tantum largita sui, quod flebile dulci
Exilium patria, tenebras quod luce perenni
Mutaret ventura salus, locus ille vocari
Debuerat carcer, noxque horrida damnatorum.
At quia poenarum hoc expers veniebat ad antrum
Illorum probitas, quos olim tristia Limbi


483. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Cogar et hinc sacro quod me pudor abripit aestu,
Non bene morigerae probrum tolerare puellae.
Te, cui cunctorum, o Numen, subiecta voluntas
Servit, egens animi supplex ancilla precatur:
Consilii me luce tui, pater optime, serva
Connubii expertem defendendoque pudori
Sacratas templi votis appone tiaras.” 36.
Dixerat haec, rutilaque involvi


484. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Ipse Theophilides, postquam sibi mira puellae
Gratia, donorum cumulus morumque venustas
Indole terrena maior rumore patebat,
“Numinis hoc,” ait, “est donum” magnumque parari
Hebraeis hac luce decus cognoscere felix
Terrenum hunc solem, de quo decernere caeco
Consilio “frustra est, inquit: qui protulit orbi,
Et templo inclusit, faciet comprendere quales
Hoc Charitum caeleste penu disponat ad


485. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Consurgit cum veste orbem referente solumque
Incessu graviore premit sumitque Sabaeas
Thuris opes, fumante Deum culturus acerra.
Arsit ut incensum, puros ascendere fumos
Certantes cum luce videt nubisque serenae
In morem vacuâ sese vapor extulit aurâ.
Creditur hinc suaves placatum Numen odores
Excipere et placido vultu data dona tueri.
Atria ter circum, ter circum altare, ter imi


486. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Stemma domus, quam tu postremo haerede labentem
Innixamque parum valida radice relinquis.
Sanguinis ille leo nostri Iesseia proles,
Si canitur nostra venturus origine Princeps,
Quid Iosippe tuos fraudas hac luce futuros
Seminis haeredes? Bona sit; rerum attamen isto
Ordine virginitas non est bona.” Dicere contra
Iosippus voluit, sed respondere paratum
His interpellat genitor: “Spes sola beati


487. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Sopito veris accessit caelica formis
Visio Iosepho: caelo descendere vidit
Aligerum. Postquam fictis sibi corpus inani
Aethere densâsset membris, spectabilis ille
Ales erat vigilique etiam par luce teneri.
Quiverit impressis animo licet ille figuris
Sopito effigiem talem proponere, qualis
Corporis est vultus, sed semisopita valeret
Hunc etiam Sponsi legere ut pupilla, videri
Non


488. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Aliger accessit: chlamidis florente colorum
Vere licet tectus, faciem iuvenile venustam
Praetulerit; simplex fuerat sed flamen et aura. 23.
Luce fuit circum, qua solem aequabat, amictus;
Labra genasque rosae similis; cui eburnea cervix,
Frons spatiosa nives gutta Sidonide mixtas
Exhibuit. Iuveni, qui formosissimus heres
Regius, aut si quis fortassis


489. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

poterunt, sed fructum apprendere nulli.”
Dixerat haec visus dictisque evanuit Ales.
Hausta viro facies auditaque verba loquentis
Aligeri somnoque gravis sua somnia clare
Vidit Iosephus. Tanta qui luce potitus
Librat an haec vigili, seu nocte appareat atra
Sopito rerum species; dubioque sopore
Depresso didicit, non has potuisse figuras
Insomni monitusque animo non sensibus haustos.


490. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

sereno.
Hanc prope te Iosippe etiam, magnoque micantem
Lumine conspexi; totam licet illa per aethram
Lux diffusa foret, sed te potioribus ille
Ornabat radiis splendor, taedarum Hymenaei
Luce propinquantem. Spectatur purior unda
Ut fonti vicina suo, te foedere iunctum
Fulgenti nymphae reliqua festivius aethra
Fortunati uteri flammas ambire videbam.
Illusit tali mihi noctis imagine Morpheus,


491. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

immortale coronae.” 26.
Ille celer casti vultus assumit ephebi
Aptatis, librent quae membra gravantia, pennis.
Officio dignam chlamidem, quae luce micantis
Aut auri, aut solis poterat perfusa videri,
Induitur, laxata sinus, pendentibus oris.
Apta Noto perflante rapi, chlamis ibat in artum
Stamine puniceae stringentis pectora zonae.


492. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

suprema
Prole dabit Matrem, veluti si mane quietus
Gramine nil laeso tellurem irroret Olympus.
Virginei vero voluit quia germinis author
Spiritus esse Deus; quaecumque micabit ab illa
Luce, uteri lux nata tui, caeleste, beatum,
Sanctum pignus erit, verum ex Numine Numen.
Sitque Deo tantorum operum quod summa potestas
Aspice, cognataeque uterum perpende maritae:
Cum sterili frontem senium


493. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

membris rigor et multam iam sidera noctem
Errassent, urgere graves sopor incipit artus.
Concessura velut somno sua lumina mater,
Stramine consedit, cubito cervice reclinis
Supposito. Pressa duplici quoque luce soporem
Visa pati: natura leves admittere somnos
Cogere forte nurum potuit, natura sed altos
Virgineae mentis nequiit prohibere volatus.
Debuerat modicam membris praestare quietem,


494. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

flammas. 8.
Segnis adhuc aberat, noctem quae parte secaret
Hora pari et medio nobis adversa diurnam
Climata respicerent gradientem tramite luce,
Qui nobis vero summae caliginis index
Est Phoebi ascensus, cum membra prementia stratum
Figit humi genibus Virgo, praesaga propinqui
Numinis; reliquas una prece colligit horas.
Nox


495. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

tenuem, quovis facilem rumore fugari
Languida pastorum carpebat 367 carpebat: corpebat turba soporem
Cum tactas resonare cheles ductosque per auras
Exultare choros rutilaque micantia luce
Agmina mirantur taciti et cervicibus altùm
Porrectis, spectare eadem redeunte per orbem
Motibus oppositis sese glomerantia gyro.
His visis trepidare greges, trepidare magistri
Ipsi


496. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Chaldaei, cui mula loquax oracula vatis,
Memnoniis celebrata plagis, natale ferebant
Principis Hebraei signum, cui tota subesse
Debeat Isacidûm tellus, illustre futurum
Sidus, Iesseum designans luce monarcham.
Memnonidae aspecta radiante per aëra stella,
Gentilis subito vatis meminere, ferentes
Quem longa Isacidum series suspirat avorum,
Hactenus invisam regem protendere flammam.


497. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Sethon Adamiden signatis insuper aiunt
Aere notis, successuros docuisse nepotes,
Quae fidei documenta pater divinitus haustae
Crediderat; venisse Ducem quae signa referrent
Proxima Messiam, stellam fore luce recenti
Immodicam: quam prima facem de Memnone nata
Aspectura esset soboles. Totoque vetusta
Haec durans Oriente fides, pervenit ad istos,
Quae viso illustri completa est sidere, reges.


498. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Is Levita sacer, nomen virtutis adeptus,
Iustitiae rectique tenax, maiore repletus
Lumine praevidit, sua non resecanda severae
Fila deae, donec fida quem mente colebat
Praesentem aspiceret mortali luce Tonantem.
Moseis eadem postquam delata fuisset
Ritibus ad templum soboles matrisque puellae
Virgineas premeret caelestis sarcina palmas,
Iste movente Deo veniens occurrit eidem


499. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

prodeat ultro
Caelestis soboles et amantis praeda Prophetae.
Ex Ephrataea visus tandem iste tenellus
Rhinoceros, factus perfecto flore pudici
Praeda sinus prodire specu temploque videri
Luce palam: quem conspiciens complectitur ulnis
Longaevus Simeon suspiratumque tot annis,
Extremo senio tenus, inter bracchia Numen
Sustinet et dulci puerum sic voce salutat:
“Expectata diu venisti caelica


500. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

saporum
Illecebras, quaevis populo lux orta ferebat.
Illius annonae certis, migrantibus aequus
Adfuit Isacidis fabulosa per invia ductor,
Nube vagas praeeunte tribus, monstrante corusca
Luce viam si nocte ibant; eademque diei
Umbraque duxque fuit, celso cum sole mearent. 8.
Haec etiam penetrante vago deserta Tonante
Virginea cum


501. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Nescio quo laticem rivo, seu fercula caenae
Ponere: et allatas dubium quo cespite sectas,
Vectori Mariae virides est visus asello
Porrigere ad pastum laetus caeli Aliger herbas.
Interdum seu luce viam lenire sedendo,
Seu veniente etiam voluissent nocte, reperta
Gaudebant dape, cui mortalis nulla valebat
Commendare loco talem sollertia mensam.
Qui nulli visa regione reponeret escas,


502. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

ne prima deesset
Gemma tibi, fecunda premit tua litora Virgo. 21.
Desertos sabuli campos rubeique profundi
Aequora transgressum, alterius sub luce diei
Virgo dedit natum Nilo peregrina Tonantem.
Huius in adventu subito Mareotica templa
Responsis horrent divûm; Memphitica tellus
Et septemgemini lugent mysteria Nili.
Mirantur


503. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Saepius abscondit (qui iugiter arserit igne
Numinis aethereo, non est, velut ista calebat
Coniuga virginitas). Phoebum qui sustinet axis
Quique polus medium librat, Titanide numquam
Desertum se luce dolet: numquam occidit istud
Invisumque latet sponsis librantibus astrum. 42.
Aegypti demum extrema regione profecti
Respiciunt litus, quo se


504. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

et Galilaeae ardor: Iudaea vocabat
Ad templum, at puerum regni ne perderet heres,
Qui patris evasit gladium veritosque paterno
Successisse odio, qui successisset et ostro
Et quod idem nocte apparens sub luce corusca
Ancipiti sponso vetuisset Numinis Ales,
Tuta metu infantis flexit Galilaea viaeque
Ambiguum laeva recte pro parte diremit.


505. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Nostra valere dato suscepit Nazara Nilo.
O Iudae domus! Ô generosa fidelis Abrami
Posteritas! Quantum ô vestram terrena puelli
Sollicitat caligo fidem! Promissa salutis
Vos lampas iam luce ferit neque segnis amato
Isacidae proprium suffert celare nitorem!
Sed luctu maiore premor, quod discere primas
Infantis gens dura faces et tenuia nati
Lumina Messiae, maiori luce micantem


506. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Vos lampas iam luce ferit neque segnis amato
Isacidae proprium suffert celare nitorem!
Sed luctu maiore premor, quod discere primas
Infantis gens dura faces et tenuia nati
Lumina Messiae, maiori luce micantem
Signorum, petet opprobriis inimica Sionis
Progenies; duraque suum cervice 140 cervice: cerviae repellet
Difficilis virtute regi Iudaea magistrum.
Is


507. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Messiae victricem animam, dum rupe sepulta
Membra resumpturi palmas sequereris Alumni.
Conveniens fuit ista tuae data praevia menti
Laurea, sidereo donec sublimis honore
Divina solem luce accedente praeires. 18.
Interea genetrix Virgo, mortale mariti
Quod fuerat, tumulo claudit signisque pudoris
Virginei, lauri foliis et


508. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Acre dolentem animo suspexit filius: uno
Intuitu quorum dulci se nectare replet
Vasta cupido animi, tunc his sibi versa referre
Lumina maeror erat; sed nulla referre nequivit
Amborum communis amor, qui luce petitas
Alterius numerabat uti sua vulnera poenas.
Gnara fuit genetrix se corde micare beatis
Exundante opibus. Vetiti se germinis illa
Immunem aspexit scelerisque tyrannide prima


509. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Quae Solymas inter salvo splendore procellas
Enituit tantique inter discrimina fati,
Mortis inaudita cum tempestate solutus
Occubuit Phaëton, stellis fugientibus unum
Hoc sidus clara fidei tunc luce refulsit.
Hinc sibi promeritis Neptunia flectit habenis
Regna potens Virgo pelagoque immite furenti
Imperat, audacem frenis torquentibus aestum.


510. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Illatum gremio pondus: tum pectore prono
Sternitur in vultus animamque per oscula quaerit
Absentem pressumque manu linoque cruorem
Servatura legit, tali dein voce locuta:
“Hac ego materno video te luce micantem
Nate sinu? Fili, iubar immortale paterni
Deliciumque sinus, quamvis mihi luminis expers
Sic quoque delicium. Genitor sine funere lumen
Te dedit aeternum: quod sis mortalis, id unum


511. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | Section]


Vocibus Heroem; iucundi accedere plenis
Ad sua speravere diu quae gaudia votis.
Non aliter quam Sicaniae sub collibus Hyblae
Imbre ruente cavis vetitae discedere tectis,
Solis aprica redit facies cum luce serena
Ad pastum glomerantur apes et mellis egentes
Sollicitae saturare favos, felicia florum
Exultim per prata volant ferventque negato
Pleiade nimbosa, festivae occurrere Phoebo.


512. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

flamisque colentem
Aethereis, lux clara ferit rectumque corusca
Irradiat, pressa quam nox adduxerat, aura.
Dum stupet haec Virgo, formam Victoris adeptus
Apparet natus mediaque in luce refulsit
Divinus Stygis eversor; cui florida vultus
Maiestas orisque decor Phoebeia opacans
Lumina, frontis honor nil plus mortale timentis,
Totaque mirando facies perfusa sereno.
Os


513. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

referunt veramque reperta
Membrorum vacua, geminabant sindone famam. 10.
Hic genetrix quamvis spectati certa fuisset
Alloquio nati propriaque a luce tulisset,
Ne dubia audiret viventis murmura prolis;
Cum tamen usa foret moderati semper honesti
Lege parens, suspecta novae praeconia vitae
Victricis sobolis fieri se authore profecta


514. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

materno lux accessura triumpho
Laeta adsit caramque sequens petat astra patronam.”
Nec mora; flammivomo genii captiva profundo
Agmina deducunt vacuantque gementibus antrum
Terrigenis, rutili actutum qui luce beata,
Aeternas grates, facti pro laude rependunt. 43.
Interea laeto matris nil triste profati
Occubitu socii, cui nil lugubre timeri


Bibliographia locorum inventorum

Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.