Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: me

Your search found 9273 occurrences

More search results (batches of 100)
First 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1867-1872:


1867. Crijević, Ilija. Epistula ad Marinum Bonum (1506),... [Paragraph | Section]

amico singulari Venetiis Aelius Lampridius Cervinus poeta laureatus Mario Bonae salutem. Noli me ex officio literam extimare: hoc enim vel inimicis praestatur, quod vel pueris vulgatum est, siquidem et illi cantant: Inspicit acceptas hostis ab hoste notas , sed meam fidem et illam veterem amicitiam, qua te nemini secundum dilexi, cogita mutatus,


1868. Crijević, Ilija. Epistula ad Marinum Bonum (1506),... [Paragraph | Section]

posse putamus, quilibet adfectus mutuus esse solet. Si tamen in scribendis epistolis ut negligentiorem accusas, eo minus condemnari debeo, quod eiusdem criminis reus teneris. Sed quia res est inter amicos, facilior est venia quam culpa, praesertim quod ego te et tu me ita perhumane habuimus, ut alter in altero magis quam in se et accusari et condemnari posset. Sed quia veniae facilitas in hac re vix amicorum est, quod tam diu siluimus, non invicem redargui, non irasci, non est (ut opinor), non est vehementer amantium. Quare tibi succenseo, te familiarius


1869. Crijević, Ilija. Epistula ad Marinum Bonum (1506),... [Paragraph | Section]

Quare tibi succenseo, te familiarius accuso, eo magis, quo maior es amicus accusandum quod tandiu ne unam quidem litteram abs te. Quod crimen nihil est quod excusare possit praeter tuas et plures et longiores litteras. Quod officium non rependi non modo erit negligentis sed etiam ingrati. Neque me audias, neque te exorari sinas si non utriusque criminis vel solam suspitionem crebriores et copiosae litterae meae deprecabuntur atque ita (dii faxint) ut neque meum, neque tuum aliter possit redimi silentium. Quare ego incensus sum totis viribus operam dare quo litteris quas nunc multum


1870. Crijević, Ilija. Epistula ad Marinum Bonum (1506),... [Paragraph | Section]

viribus operam dare quo litteris quas nunc multum desideras explearis. Interim de meis rebus paucis accipe: quod illud praediolum insulare ultra mille aureos vendiderim et hoc sorti meae accessit, immo tuae, nam mea tua sunt atque ideo tibi illa minus offero: quis enim tibi tua offerat? Quod si me iocari putas, periculum fac, videbis me totum et res meas in tuo censu esse. De publicis rebus habe: duas crinitas quas quidem cometas vocant sub septentrione moveri ex illo genere quas breviores et in mucrones fastigiatas xiphias appellant. Quid mali portendant nescio, tamen altera sese in


1871. Crijević, Ilija. Epistula ad Marinum Bonum (1506),... [Paragraph | Section]

nunc multum desideras explearis. Interim de meis rebus paucis accipe: quod illud praediolum insulare ultra mille aureos vendiderim et hoc sorti meae accessit, immo tuae, nam mea tua sunt atque ideo tibi illa minus offero: quis enim tibi tua offerat? Quod si me iocari putas, periculum fac, videbis me totum et res meas in tuo censu esse. De publicis rebus habe: duas crinitas quas quidem cometas vocant sub septentrione moveri ex illo genere quas breviores et in mucrones fastigiatas xiphias appellant. Quid mali portendant nescio, tamen altera sese in partes orientis altera in meridiem


1872. Crijević, Ilija. Epistula ad Marinum Bonum (1506),... [Paragraph | Section]

Ita graviter aegrotat, neque Turcae a tumultu temperant. Duos etiam ex libertis quos Bassalarios vocant qui vestibulo regis assident et ad ipsum res quotidianas referunt a tribunali suo motos exauctoratosque crebri rumores dissipant et Arsacis Alisophi oratores non admissos. Reliquum est ut me Marino Barbo et Traiano Bollano meis patronis commendes. Vale. Datum Rhacusae MDVI III Idus Sextiles.


Bibliographia locorum inventorum

Crijević, Ilija (1463-1520) [1506], Epistula ad Marinum Bonum (1506), versio electronica (, Dubrovnik), versus 6, 432 verborum, Ed. Irena Bratičević [genre: prosa oratio - epistula; poesis - versus intertexti] [word count] [crijeviepist1506].


More search results (batches of 100)
First 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.