Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: me

Your search found 9273 occurrences

More search results (batches of 100)
First 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 3210-3215:


3210. Štafilić, Ivan;... . Oratio ad Rotae auditores excidii... [page 1859 | Paragraph | SubSect | Section]

sancta et populus acquisitionis, nunc populus Gomorrae, semen nequam filii scelerati, socerdotes infideles, socii furum, diligentes munera, sequentes retributiones, de quibus idem Dominus conqueritur per prophetam Esaiam. Filios enutriui, te exaltaui, ipsi autem me spreuerunt, dereliquerunt uias meas, blasphemauerunt sanctum Israel, alienati sunt retrorsum. Is 1, 2-4 Propterea


3211. Štafilić, Ivan;... . Oratio ad Rotae auditores excidii... [page 1860 | Paragraph | SubSect | Section]

Plenus sum, ne offeratis ultra sacrificium frustra. Incensum abominatio est mihi, Is 1, 11 peccatis enim et sceleribus uestris me ad iracundiam prouocastis. Ideo incipiens a sanctuario meo, diuina et humana sursum et deorsum miscebo omnia, ita ut ubique sit luctus, ubique gemitus et plena mortis imago . Sed iam ad nos ipsos reuertamur, qui si uerum amamus, ingenue fateamur necesse est his tot, et


3212. Štafilić, Ivan;... . Oratio ad Rotae auditores excidii... [page 1860 | Paragraph | Section]

ORATIO DE CAPTA ET DIREPTA VRBE ROMA, ANNO 1527. Etsi intelligebam eos qui hoc loco pro more scholae fictas fabulas agunt, multo minus oneris sustinere, quam qui ueras causas tractandas suscipiunt: tamen me, non fiducia ingenii, quod sentio, quam sit exiguum, sed magnitudo doloris perpulit, ut hunc in locum non fictum argumentum ex ueteri aliqua tragędia, sed historiam adferrem nimis quam ueram. Sum enim dicturus de crudelissima urbis Romae direptione, et deploraturus indignissimum casum


3213. Štafilić, Ivan;... . Oratio ad Rotae auditores excidii... [page 1861 | Paragraph | Section]

fortunam, Direptio Vrbis Romae. quo tandem animo nos accipere urbis Romae interitum atque excidium decet, cum ea urbs una in terris fuerit omnium gentium communis patriae? Ego profecto non minus illius calamitate commoueor, quam eius ipsius oppidi, quo me primum nascentem excepit, aduersis rebus perturbarer. Cum igitur esset hoc in loco mihi pro more dicendum, non potui, cum esset animus dolore occupatus alia de re orationem instituere. Vbi dolet, inquiunt, ibi manum habet. Quare cum assidue aduersaretur ob oculos eius urbis direptio atque


3214. Štafilić, Ivan;... . Oratio ad Rotae auditores excidii... [page 1861 | Paragraph | Section]

cum assidue aduersaretur ob oculos eius urbis direptio atque incendium, Romana beneficia. quae nobis leges, quae religiones, quae omnes honestas disciplinas tradidit, denique a qua plura beneficia, quam ab ipsa patria, in qua quisque genitus est, omnes accepimus: Coegit me magnitudo doloris de fortuna urbis, deque miserrimis temporibus quaeri, praesertim in hoc caetu, apud homines doctissimos, qui intelligunt quantum huic urbi, ex qua literae et humanitas huc importata est, omnes gentes debeant. Quod autem de capta Troia Vergilius praefatur.


3215. Štafilić, Ivan;... . Oratio ad Rotae auditores excidii... [page 1865 | Paragraph | Section]

corripi non potuerunt. Nemo dubitet parricidii esse reum, qui patri leuiter deliranti oculos effodiat, aut praedicat manus? Quid igitur hoc aliud est, quam parricidium, tam atroces poena de patria, propter nescio quae errata sumere. Itaque miseret me non modo fortunae urbis, sed etiam aliarum gentium, magnam enim bonarum rerum apud omnes nationes, hic urbis casus, ut uereor, trahet, nisi respexerit nos Deus pro sua summa bonitate, et horum malorum, quae impendent remedia ostenderet. Vos quoque existimo cum interitum nobilissimae urbis


Bibliographia locorum inventorum

Štafilić, Ivan; Ioannes Staphileus (1472-1528) [1528], Oratio ad Rotae auditores excidii Vrbis Romae, sub annum Christi 1527. causas continens (, Roma), 4294 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - oratio] [word count] [stafilicioratioroma].


More search results (batches of 100)
First 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.