Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Bibliographic criteria: none
(All documents) Search criteria: me Your search found 9273 occurrences
First 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 Last Retrieve all occurrences (This may take some time to download)
Occurrences 3476-3489:3476. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1540, versio... [Paragraph | Section]
intelligam, vix crederes,
quantum doloris suffero, quantum molestiarum ac
moeroris devoro. Neque mireris; quandoquidem, ut
ommittam, quam obsequens, quam morigera in omnibus mihi semper extitit; tantam eius fidem, tantum
erga me amorem sum expertus, quantum nullius hominis alterius amicae a nativitate mea. Juva igitur eam
opera, studio, re atque industria tua, et utrumque
nostrum salvum reddes, altero conservato.
exspectamus, multo graviores putantur; damnabilioresque efficimus, si aut excusatione diluimus,
aut defensione denegamus. Igitur, Clementissime Rex,
sit mihi in spontanea confessione venia, sit in tua clementia perfugium, sit in Maiestate protectio. Adamasse me superiore anno Ursulam mulierem, civem
Budensem, et ex ea filium suscepisse, non eo inficias.
Is nempe amor mihi non tam studio, quam casu obtigit, nam aedes, aetas, voluntasque nos coniunxerat;
si et corpora copulantur quis damnet, quod evitare
beneficiorum meorum privatione, tamquam qui et amore eius et gratia Tua essem indignissimus, vehementer agere audio. Retulerunt etiam pientissimum responsum, quod illi Maiestas Tua dederit: pro quo ego, si
mille saecula superero, si mille mortes obiero, nunquam me satisfacturum certo scio; verum quoad vixero, fideli ac sedula servitute conabor me semper deditissimum et promptissimum Illi mancipium exhibere,
Eidemque ut non reprehendendis moribus, quocunque
modo his annis lapsus sim, probari possim, quemadmodum hucusque
Tua essem indignissimus, vehementer agere audio. Retulerunt etiam pientissimum responsum, quod illi Maiestas Tua dederit: pro quo ego, si
mille saecula superero, si mille mortes obiero, nunquam me satisfacturum certo scio; verum quoad vixero, fideli ac sedula servitute conabor me semper deditissimum et promptissimum Illi mancipium exhibere,
Eidemque ut non reprehendendis moribus, quocunque
modo his annis lapsus sim, probari possim, quemadmodum hucusque studui, advigilaturum posthac enixius polliceor. Quamquam autem illud, quod avunculus
non invitus subiiciam;
Quandoquidem non dubito, levem ac indulgentem mihi
in hoc etiam, ut in aliis commissis affulsurum. Porro
illud a Tua Maiestate supplici oratione peto, velit pro
regali sua voluntate avunculi etiam mei in me severitatem atque indignationem benignitate ac mansuetudine, qua est genuina, temperare, ne penitus ab eo
proiiciar. Est enim acerrimus censor et castigator
delictorum, praesertim si haec in suis cognoverit,
quos sine dubio virtute probitateque
ultimas, quas promittebas, exspectabam kalendas Februarii, eoque certe majore ac firmiore ducebar spe, quod haec palam et citra dubium affirmares eloquererisque, praesente et non invito illo, avunculo, inquam, meo, coram quo nunquam *) adhuc tuto mihi licuit significare vel unico nutu, ejusmodi me ambitiunculis aut tangi aut affici. Ecce, quam durum quam acerbum sese hujus ipsius anni exitus mihi praebuit! quam ingratae istae tuae advenere kalendae, et attulere omnia, ut vides, infausta et funesta, cum longissima multorum malorum serie, vereorque ne sint mihi omnium miseriarum
serie, vereorque ne sint mihi omnium miseriarum principium, omnium bonorum, si quidem aliquibus unquam sim usus, meta! O nequam fortunae meae conditionem! Sic mecum agit omni tempore, ut cum Tantalo quopiam: arridet saepe, illudit saepius, nunquam eadem, nunquam diu certa, nunquam stabilis, et me, ut fallentis mos est, semper varia semper pendula detinet, omnibusque in rebus meis, tum laetis tum prosperis, velut intercalarem, aut, ut Graeci dicunt, embolysmon quoddam, tristem ac sinistram sese ingerit, ut his ingratis vicibus totos dies affligat, tuncque gravius, quum jam
dies affligat, tuncque gravius, quum jam jam comprehendere mihi videor, quod offerebat, retrahit atque aufert, habens nec aetatis nec virtutis rationem aut personarum delectum. Praesens calamitas mea aliaeque plures, quae praeterierunt, erunt tibi argumento. Sed quid tam multis querar. Projectum me ab avunculo meo, remque meam apud eum ultimo esse loco percepi. Causam tibi constare non dubito, quae nemini non constat, ipsius inprimis avunculi mei publica querimonia, deinde inprobando aemulorum malevolorumque studio, opera, officio; ita ut plus offuere mihi proximorum delationes, quam
esse loco percepi. Causam tibi constare non dubito, quae nemini non constat, ipsius inprimis avunculi mei publica querimonia, deinde inprobando aemulorum malevolorumque studio, opera, officio; ita ut plus offuere mihi proximorum delationes, quam ejusce rei culpa, cujus quidem vehementer me etiam pudet; nec scio, qua ratione expurgem me, quum difficile sit, persuasiones tales e vulgi pectoribus exstirpare. At, quum avunculum meum scio cultorem esse summae justitiae, summae prudentiae copiosum ac sapientiae exemplar, facile tuis rationibus acquieturum credo. Quare, si praescita tua
quae nemini non constat, ipsius inprimis avunculi mei publica querimonia, deinde inprobando aemulorum malevolorumque studio, opera, officio; ita ut plus offuere mihi proximorum delationes, quam ejusce rei culpa, cujus quidem vehementer me etiam pudet; nec scio, qua ratione expurgem me, quum difficile sit, persuasiones tales e vulgi pectoribus exstirpare. At, quum avunculum meum scio cultorem esse summae justitiae, summae prudentiae copiosum ac sapientiae exemplar, facile tuis rationibus acquieturum credo. Quare, si praescita tua nolis falsa mihi evenire, indue partes et
meum scio cultorem esse summae justitiae, summae prudentiae copiosum ac sapientiae exemplar, facile tuis rationibus acquieturum credo. Quare, si praescita tua nolis falsa mihi evenire, indue partes et fratris et amici, accedas ad avunculum, aperi illi quid res ista veritatis habeat, neque amori me, qui mihi impingitur, succubuisse *) nega, hominem dein esse indicato, et nepotem; postea ingeniose adhibe omne patrocinium, et me indignationi ejus eripe. Nam quicquid felicitatis mihi astra pollicentur, in Statilii manus collocarunt. Immo Statilius ipse et fortuna et sidus meum est
credo. Quare, si praescita tua nolis falsa mihi evenire, indue partes et fratris et amici, accedas ad avunculum, aperi illi quid res ista veritatis habeat, neque amori me, qui mihi impingitur, succubuisse *) nega, hominem dein esse indicato, et nepotem; postea ingeniose adhibe omne patrocinium, et me indignationi ejus eripe. Nam quicquid felicitatis mihi astra pollicentur, in Statilii manus collocarunt. Immo Statilius ipse et fortuna et sidus meum est felicissimum, quem tu si nunc mihi reconciliatum efficies, omnia vaticinia tua fauste ac feliciter evenisse cognoscam.
Retrieve all occurrences (This may take some time to download)
|
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.