Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: fortunis

Your search found 50 occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 12-25:


12. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 24 | Paragraph | SubSect | Section]

quoque suffragiis ferendis priuati atque procerum senatu amoti, sese ad partes reguli, imprudenti sane consilio, aggregarunt, propterea quod quidam eorum eundem cum regulo, alii grauiorem etiam casum subiere. In queis fuere Laurentius Huuilacenus, inter profanos proceres fortunis ac familiae dignitate nulli secundus; Sigismundus Chanzeres, Quinque ecclesiarum antistes; Bartholomeus Berislauus, Varanensis prior, eiusque collegii sacerdos, quod Rhodum Lyciae insulam imperio obtinet; Iacobus Scytha, et ipse ex regiis praefectis non ignobilis; Paulus


13. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 79 | Paragraph | SubSect | Section]

ea, nullos labores, nulla pericula, nec ipsam denique famae ac gloriae iacturam, quam sane quisque generosus animus omnibus externis bonis anteponit, subire recuset, modo id patriae expediat, atque honestas, quae omnibus rebus praeferri debet, suadeat. Non enim in Hungariam uenit, quo fortunis regni abutens uoluptati tantum, aut propriis commodis indulgeret, sed potius, uti nihil sibi seorsum quęrens omnia in medium ad communemque conferret utilitatem. Id enim est et regem esse, et imperium recte administrare. At forsan dicet quispiam uestrum, quum sit in


14. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 89 | Paragraph | SubSect | Section]

auitum regnum Polimirus conuocat ad se, quos secum Roma in Dalmatiam uenisse demonstrauimus, sciscitatur, in mediterraneisne locis, an maritimis malint sedes habere. Vbi intellexit eos maxime, qui tenuiores genere ac fortunis erant, praeoptare maritima loca, utpote emporio magis idonea, seque malle mercatura ac nauigatione quam cultura sterilis ac asperi circa soli uictum quaerere, illis eo libentius est assensus, quia ingens eius animum


15. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 91 | Paragraph | SubSect | Section]

qua ex re Rhacusanae fortunae non parum adiectum est. Caeterum ciuitas Rhacusana ueluti humanum corpus, quum solito speciosius coloratiusque factum est, in grauiorem plaerumque incidit morbum, intestina tyrannide, fortunis aucta, premi coepit, mortuo iam orbo liberis Seuropylo, et Dalmatia testamento ipsius Seuropyli Hungarico regno non tam adiuncta, ut quidam tradidere, quam fidei et tutelae commendata. Ea enim prouincia licet per se


16. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 105 | Paragraph | SubSect | Section]

ad parentes, eorum consilii prorsus ignara, defert, illi uero, dum et domesticae famae consulunt, et filiae iram mollire conantur, suadent, uti omisso moerore, eum uirum, quem fors obtulisset, libenti animo acciperet, nec putaret externum et ignotum hominem conterraneo, et ei, qui nec genere nec fortunis esset ab ipsa contemnendus, anteponendum. Puella igitur, animaduersa parentum uoluntate, eos perinde ac pudicitiae suae proditores auersata hortum domui adiunctum sola petit, ibique amore simul et ira furens laqueo sese ex arbore suspendit, atque ita interiit.


17. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 114 | Paragraph | SubSect | Section]

distributi sunt, quibus quidem omnibus unus praeest princeps, quem ipsi, ut diximus, Magnum Magistrum uocant. Vna classis diuinis tantummodo interest rebus, sacrificiaque procurat, nec in bello uersatur, nisi forte hostis alienae religionis eos lacesseret. Reliquae tres dignitate et fortunis inter se distinctae, armis deditae sunt. Prima enim est eorum, quos ipsi principes uocant: hi, sacerdotiis opulentis atque amplissimis instructi, magnum amicorum clientumque numerum semper apud se habent, quorum sane opera belli tempore maxime utuntur. His alii,


18. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 114 | Paragraph | SubSect | Section]

principes uocant: hi, sacerdotiis opulentis atque amplissimis instructi, magnum amicorum clientumque numerum semper apud se habent, quorum sane opera belli tempore maxime utuntur. His alii, sicut censu, ita dignitate inferiores sunt, licet et ipsi genere haud obscuri, et fortunis etiam mediocribus prediti sint. Postremi sunt nullo ferme honore, nisi quem uirtute propria compararunt, utpote qui neque sanguinis nobilitate, neque prouentibus, quos quidem nullos ex possessionibus capiunt, satis censeri possunt.


19. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 117 | Paragraph | SubSect | Section]

illi inopinato malo exterriti, quum alioquin armorum essent insueti ― tantummodo enim agriculturae student ― neque sese armis defendere, neque diffugere, regionibus undique obsessis ac armato hoste completis, nituntur, sed ueluti pecora in manus hostium una cum omnibus fortunis inciderunt. Clades regioni illatas, caedes hominum, rapinas, pagorum uastitatem, sacrarum aedium incendia, raptus uirginum ac puerorum, caeteraque quae praedones et foeda factu, et relatu haud honesta in captiuos ediderunt, silentio tegam, ne ea narrando eleuem, quae


20. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 132 | Paragraph | SubSect | Section]

necesse est. Nam si regibus antiquas leges recentioribus inductis abrogare licitum esse arbitramur, multo magis id Deo licere credendum est, utpote in cuius potestate ipsos reges esse constat. Atque iccirco impietate tua eam nobis neccessitatem imposuisti, ut te iam senem uirum, nec fortunis, nec dignitate quidem contemnendum, aut ad nouam religionem suscipiendam cogerem, aut, si nostris sacris initiari nolueris, in te Turcaicis legibus animaduerterem. Nam ex his duobus alterutrum tibi omnino est subeundum. Est enim Machometanis legibus cautum, ne rationibus, sed ui et gladio


21. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 132 | Paragraph | SubSect | Section]

qui semper famosi, ac corruptissimi habiti sunt suffultum est. Etenim si, dum iuuenta, ut fit, incautior essem, de me nihil tale unquam auditum est, haud consentaneum est a me iam sene id esse admissum, atque eo, qui neque leges uestras ignorat, et his auctus est fortunis, quae quidem uel ferociores aetate timidos ac cautos possunt efficere. Quare uelim et te, praetor, qui hoc in magistratu regis fungeris munere, et regem ipsum rogatos esse, ne quid grauius in me innoxium atque obiecti criminis omnino expertem inconsulte


22. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 178 | Paragraph | SubSect | Section]

quam armis gerere, dedit operam, ut Alexandrum Schenderbeghi nepotem sibi conciliaret. Itaque quum apud se multos Albanesios haberet, linguae commertio per occulta colloquia ingentibus promissis iuuenem genere nobilem, auique gloria illustrem, nullis apud Christianos praeditum fortunis, aetate fluxum, atque praesentis tędio fortunae in oblatam spem flecti promptum, non modo Venetis ademit, sed etiam sibi eo facilius assumpsit, quia satis constabat illum de Venetis ualde conqueri atque ferre aegerrime, quod se ob sua in eos merita proque


23. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 197 | Paragraph | SubSect | Section]

amicitiam ac societatem foedere iunctam coluistis, nec praeterea eum latet Venetos opibus beatos esse, et auro mercaturis quaesito abundare. Sed haec parua imperii uestri munimenta fore putat, nisi uos ferrum texerit, praesertim aduersus eos hosteis, apud quos tanti estis, ut fortunis uestris citra ullum periculum se potituros arbitrentur. Proinde opus uobis est aut pari robore, aut obsequio in regem, quod solum, ut propediem per uos intellecturi estis, uos tutari potest. Amice monuerat Venetos hostis, sed illi, militiae


24. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 221 | Paragraph | SubSect | Section]

inconsulte minatum fuisse dicunt, quum alias satis esset modestus, eiuscemodi fere necessario caepere consilium auctore, ut fama est, Mustapha Macedone, amicorum regis praecipuo. Sane Mustapha, ut plaerunque fit, metu praetorianorum fidem, qua regi adstrictus erat, mutauerat, saluti ac fortunis suis magis quam regiae consulens amicitiae, quum regem, uirum, ut inter Machomethanos, iustitia atque humanitate insignem, uel periculo uitae tueri oporteret. Bazethes, quamquam praetorianorum sermoni quantum sceleris subesset, eum non lateret, re tamen subita attonitus


25. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 239 | Paragraph | SubSect | Section]

cum fratre Sigismundo, Poloniae rege, Viennam ad Maximilianum imperatorem ascendens, affinitate cum Austriacis iungitur; Budam regressus paucos post menses diem obit. Iisdem temporibus Ioannes Abstemius, Tholnensis ciuis, a rege Vuladislauo titulis ac fortunis admodum auctus, aliquot millia rusticorum in agro Pestensi magis arte et consilio quam uiribus profligauit. Nam quum assumptis secum quingentis equitibus e Buda Danubium traiecisset, atque intra muros Pestensis oppidi sese contineret, perinde ac


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.