Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: sacra

Your search found 865 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 197-209:


197. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 5 | Paragraph | SubSect | Section]

scriptorum quidem monimentis illam mea sententia haud supra ueri fidem illustratam, caeterum iamdiu uetustate obsoletam, militiaeque extinctam fere desuetudine. Qui posteaquam rex creatus est, ante omnia ad diadema recuperandum, utpote quod Hungari inter sacra religione haud postremum habent, animum adiecit, eo magis quia illum, dum diademate careret, legitimum regem ferme haud arbitrabantur. Tanta inest ignorantiae uitio humanis mentibus superstitionis, rei ad impellendos uulgi animos efficacissimae, auctoritas,


198. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 9 | Paragraph | SubSect | Section]

quos, uti mos est Hungaris, coereis infixos funalibus partim minores sacerdotes, partim hi quos canonicos uocant, atque antistes dono tulit, erant omnes uestes sacerdotales sericae, in queis nihil ferme apparebat praeter iucunda aspectu florum simulacra ex auro et unionibus confecta; uasa uero sacra, calix, patella, ampullae, thuribulum, acerra, gutturnium, polubrum, signum quo pax in mysteriis offertur, omnia aurea ac mirifice elaborata, gemmisque distincta, praeter thecam illam, qua corpus Christi inclusum seruari solet. Haec enim quoniam pelluceat uisumque admittat, necesse est,


199. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 85 | Paragraph | SubSect | Section]

rei duntaxat causa ad regiam accedere permitterentur, quo scilicet submotis a regia sacerdotibus soli profani principes regi moderarentur. Probanda sane lex foret, ni magis morbo animi quam iudicio fuisset excogitata, propterea quod salubrius est ac multo tutius sacerdotibus sacra curare quam negociis animum aulicis occupare. Quod tamen consilium Thomas cardinalis suis artibus egregie retundit. Ferunt autem Thomam praesulem sagaci satis consilio, ne dicam fraude, Transiluanam Stephano


200. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 99 | Paragraph | SubSect | Section]

praelium restituit, ab hostibus capitur, uiuusque ad Bazethem Turcarum regem adductus est. A quo neque blanditiis, neque crudelissimae mortis denuntiatione impelli ad perfidiam potuit, quum eum per se Turca diu uerbis fatigasset, uti a Christiana religione ad Machometani ritus deficeret sacra, quo eo milite aduersus Christianos uti posset. Itaque in custodiam ultra Hellespontum missus, ueneno, ut ferunt, ab hostibus est necatus. Atqui inquirenti mihi, quanam potissimum causa, quaue nostrorum culpa praedatoria Turcarum manus, ab Hungaris fundi facile assueta, tantam


201. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 115 | Paragraph | SubSect | Section]

petentis, coactus, ut supra dictum est, permisit potestatem, dato ei prius ueneno haud quidem praesentaneo, sed quod ad occultandam facinoris inuidiam aliquot diebus mortem protraheret. Ferunt autem hunc pontificem adeo deplorata uita atque ad extremum perditum fuisse, ut omnia sacra precio uenderet. Quosdam insuper cardinales diuitiis notos ueneno sustulisse dicitur, quo eorum pecuniis liberorum suorum ex adulterio susceptorum fortunam augeret. Quare eius etate per totum fere Christianum orbem hi uersiculi passim decantabantur:


202. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 116 | Paragraph | SubSect | Section]

hae cultoribus uacuae sunt, captiuorum multitudine frequentissimas reddam. Nec putes quicquam periculi ab illis gentibus nobis impendere posse. Luxu omnia ibi fluere audio, Baccho tantummodo indulgent et Veneri, quorum scilicet sacra per totum annum ab illis continenter celebrantur, ut neque orientem, neque occidentem solem quispiam eorum unquam aspiciat. Aestate nihil praeter choreas puellarum ac iuuenum, cibo potuque madentium, per


203. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 131 | Paragraph | SubSect | Section]

ausus esset. Nec sane immerito. Nam sicut illum praeter morem humanae naturae nullo genitali semine procreatum esse arbitramur, ita omnes mortales sanctitate antecessisse nulli dubium est. Quum igitur nos extra uestra positi sacra Christum tanti facimus, cur tu aduersus nostras leges in Machomethem tam impie inuehi ausus es, qui quidem itidem Deo, ut putamus, acceptus, et in paucis charus fuit? Turcasque perinde ac uanę superstitionis ac stultitiae arguere non dubitasti, quum


204. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 133 | Paragraph | SubSect | Section]

sum autem multis, et his non postremis uiris notus ― nunquam persuaderi poterit me quicquam tale admisisse. Satis enim constat Christum, Dei sapientiam, suis non iussisse, ut alieni ritus irrisione, sed uitae sanctitate religionem tuerentur. Atque iccirco sicut non cogimus quemquam ad sacra nostra suscipienda, ita a uere religionis cultu ui aut tormentis deterreri nequimus. Quare nemo inimicorum meorum sibi persuadeat me ullo mortis genere proposito posse auerti a religione, quam et ipse Machometes, quem uos Dei nuntium appellatis, approbauit,


205. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 180 | Paragraph | SubSect | Section]

in diuinitatis cognitionem induci. Turca quidam ex eo sacerdotum genere, quos Machomethani Thalismanos uocant, literis Arabicis, quibus omnes Machomethani utuntur, satis imbutus, quolibet octauo die, quem antiquitas Veneri attribuit, uti Machomethanis mos est, templum Sophiae sacra facturus ingrediebatur. Id autem templum Christo, qui Dei sapientia est, a magno Iustiniano erectum Mechmethes, Bazethis pater, capta Constantinopoli Machomethanis sacris dedicauerat. Qui quum esset inter sacerdotes eruditione simul et uitae integritate insignis, non modo a


206. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 187 | Paragraph | SubSect | Section]

suam, incusso metu, cupidinem trahebat, ut ex scelerato per se homine perditissimum efficeret, omnemque humanitatem exuere cogeret. Nihil enim petenti miserrimus pater negare audebat, uel si id, quod peteretur, turpissimum foret. Sacra omnia uenalia erant, quod quidem apud sanctos illos pontifices, qui Christianorum mores condiderunt, nunquam fando auditum est. Et quod his non minus flagitiosum est, noxiorum quoque impunitates precio dabantur, nemo


207. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 249 | Paragraph | SubSect | Section]

simul pro pace mittit. Iisdem temporibus inter Sigismundum, Polonum regem, et Iuonem, qui Asiaticis Sarmatis imperabat, Moscouios aetas nostra appellat, atrox praelium exortum est. Moscouiorum autem in terra Asia ultro Tanaim amnem late patent opes. His eadem sacra ac religio, quae et Graecis sunt, ritu magis quibusdamque institutis quam cultu in Deum a caeteris Christianis, qui Romanae sedi parent, differunt. Itaque quia, ut alio loco diximus, nihil magis humanos disiungit animos quam sacrorum ac religionis diuersitas, Moschouii aequum censentes, ut


208. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 251 | Paragraph | SubSect | Section]

subegisse quam sublato seruili dominatu in libertatem uindicasse. Mos erat apud Aegyptios, ex quo illa gens in Machomethanam sectam concessit, e cohorte eorum, qui literis eruditi et imprimis legum consulti essent, caliphem (ita summum antistitem appellant) constituere. Hic non modo sacra et quae ad religionem pertinent curabat, sed etiam de publicis ac priuatis controuersiis cognoscebat, maiestateque, imperio, ac potentia secundus a rege habebatur. Reges igitur Aegypti, quos Machomethani solidanos uocant, pulsis e Syria Christianis, quibuscum ad annum salutis


209. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 252 | Paragraph | SubSect | Section]

patiens, quasi animal epulis destinatum sese intra septa saginando, regnum potius temperaret quam milites, sine quorum armis, sudore et sanguine neque imperium ampliari, neque tutum reddi queat? Itaque misso ad caliphem nuntio iubent illum sacra dumtaxat capescere, uetito eo pro imperio quicquam de caetero agere. Extorto caliphi regno, quum seruorum imperium ad ducentos fere annos durasset, tandem a Turcis hunc in modum deletum est. Selynes cum exercitu contra


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.