Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: deinde

Your search found 2016 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1111-1296:


1111. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 754 | Paragraph | SubSect | Section]

etiam, teste Aristotele, Philosophia, aut etiam εὐϕυία, vel potius εὐτυχία: et ante omnia, divina εὐλογία, et spiritus ipse, in omnem veritatem ducens. Deinde versamur hic in re materiaque omnium gravissima: nempe in expositione sermonis oraculorum Dei, ex quibus salus temporaria simul et aeterna humani generis dependet. Saepe igitur inter scribendum trepidans cogitavi, aliquos forte aliquando hoc aut illo modo, aliqua mea Regula, ad stabiliendos


1112. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 764 | Paragraph | Section]

Regularum. Hoc enim tractatu cognito primum, melius scient Lectores, quem usum vel ex praecedentibus, vel etiam ex sequentibus habere possint: eoque maiori cum fructu singula cognoscent, dum scient in quem usum unumquodque eorum quae postea praecipientur, tradatur, et qua ratione eo uti debeant. Deinde etiam, tum recreabuntur ex longo labore cognitae praecedentis partis, tum etiam invitabuntur ad sequentium cognitionem. Exhilarat enim omnes, spes certa praemii, et magna utilitas etiam ad gravissimos labores miseros mortales invitat. Praestabit vero Tractatus hic illam etiam commoditatem,


1113. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 765 | Paragraph | SubSect | Section]

ut metaphoras, metonymias, synechdochas, anthropopathias, et similes inter se commiscent. 11 Saepe in una voce duplicatos aut etiam triplicatos tropos habent: ut propria Regula ostendetur ut, Manus Domini tetigit me: ubi primum est anthropopathica metaphora ab homine ad Deum translata: deinde, manus pro suo effectu ponitur, nempe pro poena. 12 Procul petitos tropos, ac duros, non raro usurpant: ut, aedificari hominem, aut religionem: induere Christum, aut maledictionem. 13 Duriter inter se cohaerentes tropos non raro adhibent: ut, aedificari et plantari


1114. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 768 | Paragraph | SubSect | Section]

huc potissimum spectant, tamen etiam hunc proprium tractatum constituam, in quo Regulas recte cognoscendi Sacrum volumen proponam. Primum vero ex eo ipso non paucas depromam, quae proculdubio optimae certissimaeque erunt. Deinde alia serie recensebo eas, quas vel alii hactenus praemonstrarunt, vel mihi munere asmi Spiritus incident. Ne vero Papistae suo more nos calumnientur, me ultro fateri, Scripturam habere complures difficultates: et quantumvis quaedam remedia adscribam, ea tamen nequa quam esse


1115. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 770 | Paragraph | SubSect | Section]

15 Post hanc summam utile est, studiosum percipere brevem quandam Catechesin: quam nobis itidem Scriptura offert, Primum exhibendo quasi Symbolum in tribus primis capitibus Genes. de uno Deo, creatione, lapsu et redemptione per benedictum semen, quam partem nunc Symbola referunt: Deinde per Decalogum, ipso Deo in brevissimum compendium legem redigente. Tertio, in oratione Dominica et verbis Sacramentorum. Quae capita doctrinae semper pro quadam compendiaria Catechesi sunt habita, tametsi in Papatu nefarie obscurata fuere. Ea enim etiamsi quis didicit, plerunque tamen


1116. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 770 | Paragraph | SubSect | Section]

liberalium, sive etiam mechanicarum scientiarum, praecipitur, ut ab iis incipiamus, quae et prosunt ad cognitionem sequentium, et faciliora sunt, et denique quae quasi summam rei continent. Talis ratio docendi est et in Scriptura. Nam primum pro ponitur historia, quae solet omnium facillima esse. Deinde ea historia, praesertim initium Genesis, est fundamentum totius sequentis doctrinae de Deo, totaque vera religione. Sunt denique illa tria aut quatuor prima capita Genes. summa quaedam totius Scripturae: ibi est unus et trinus Deus, ibi creatio universae naturae rerum, ibi homo cultor Dei


1117. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 770 | Paragraph | SubSect | Section]

Sunt denique illa tria aut quatuor prima capita Genes. summa quaedam totius Scripturae: ibi est unus et trinus Deus, ibi creatio universae naturae rerum, ibi homo cultor Dei ad imaginem eius formatus, et totius mundi dominus constitutus: in quibus rebus constitit illud primum regnum Dei. Deinde ibi est lex, lapsus et mors aut maledictio, seu culpa et poena: in quibus est situm regnum satanae. Postremo est benedictum semen et restitutio generis humani: in quibus est regnum gratiae. Denique est inchoatio huius communis vitae, coniugii, procreationis, et laborum, operumque. Quare


1118. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 780 | Paragraph | SubSect | Section]

maior vigilantia est abhibenda. Remedia vero eadem sunt, quae prius indicavi. Exemplo sit, quod Christus Ioannis 4 primum petit potum a Samaritana: postea suum offert: in priore dicto, verbum (Bibere) proprie, in posteriore metaphorice usurpatur. Sic etiam mox vocabulum Messis prius proprie, deinde figurate sumitur. 12 Saepe coguntur interpretes reddere vocem Hebraeam vocabulo non propriissime significato illius respondente, sed tantum ratione etymologiae et alicuius primariae notionis conveniente. Cuius rei causae sunt multae. Sive quia locus magni momenti, aut etiam


1119. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 781 | Paragraph | SubSect | Section]

porro figura, videndum etiam est tum quaenam sit, tum et quomodo aptissime explicari queat, omnes enim figurae certa ratione ad proprium sensum tendunt, eumve explicant. 6 Primum igitur diligenter observetur, quousque sese illa figurata oratio extendat: ubi incipiat, et ubi desinat. Deinde, quid in toto eo loco proprie ac ex professo agatur. Plerunque enim improprie dicta, a praecedentibus vel etiam sequentibus declarantur. Expensa igitur materia subiecta ac scopo, tum et praecedentibus ac sequentibus, mox profecto attente ac in timore Dei cogitanti succurret aliquid quod cum


1120. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 782 | Paragraph | SubSect | Section]

sane plerunque in Psalmis, interdum etiam in Prophetis fit. Praeterea ubi maxime non idem bis repetitur, nihilominus est naturalis quaedam partium cohaerentia, ut ex alio aliud perinde cognoscere cogaris: ut si in corpore animalis vides caput, mox colligis non procul inde esse collum, cervicem, ac deinde pectus: Si vides Taurum inter caelestia signa, mox nosci non procul inde distare Arietem aut Geminos: Si in partibus anni scis in quo mense verseris, mox certe necessario nosti quis praecesserit aut sequatur. Quare praeclare idem Pater ait super Matth. 25: Prudentem lectorem moneo, ut


1121. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 788 | Paragraph | SubSect | Section]

Israelitas et Iudaeos. Sed concordat Paulus in Epistola ad Romanos, capite quarto, nono, et undecimo; ac in epistola ad Galatas, capite tertio et quarto multipliciter. Primum, semen Abraae servabitur: id est aliquae parvae reliquiae ex posteris Abraae, quae erunt per gratiam electae. Deinde dicit, servabuntur fine posteri Abraae, si Meschiam et eius iustitiam fuerint amplexi. Sed illi iustitiam legis sectantes, iustitiae Dei non sunt subiecti: nolunt audire Deum vocantem, et extendentem ad se manus tota die, nolunt congregari sub alas Dei, nec tempus visitationis agnoscere.


1122. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 792 | Paragraph | SubSect | Section]

Evangelium, confirmantur, ne remissiores fiant in fide: cum audiunt legem, excitantur, ne frigescant in bonis operibus. Caeterum mali cum audiunt legem, ad ducuntur ad suorum peccatorum agnitionem, incipiunt de poenitentia nogitare, confitentur se propter scelera reos aeternae damnationis. Cum deinde iidem audiunt Evangelium: iterum, ne desperent, eriguntur, animis fidem de misericordia propter Christum obtinenda concipiunt, ac revera veniam consequuntur. Omnes igitur tam boni quam mali, ex Evangelii


1123. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 794 | Paragraph | SubSect | Section]

proponam. 3 Sacrae literae sunt doctrina quaedam divinitus proposita de negotiis, rebus, aut quasi contractibus inter Deum et hominem. 4 In iis prima divisio fieri potest in res ipsas, tractationem, et sermonem. Prius autem subdividamus res ipsas, ut natura priores: deinde sermonem. Res igitur primariae in illis sunt, Deus et Homo: de quibus nunc disserere non est nostri instituti, breviter igitur tantum eas delineabimus. Deus consideratur in Sacris literis ratione essentiae suae, ratione factorum, et denique voluntatis. Ratione essentiae dicitur esse


1124. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 794 | Paragraph | SubSect | Section]

personis trinus, nempe pater, filius et Spiritus sanctus. Quod ad facta attinet, primum creavit certo tempore totum mundum, et praecipue hominem ad imaginem suam: quem in eo tanquam villicum ac procuratorem suum collocavit, cui enam certa mandata praecipue ad suum cultum pertinentia tradidit: deinde eundem a se deficientem, et horribili ruina in aeternum exitium lapsum, denuo misso suo filio certa ratione instauravit, et ad pristinam incolumitatem sanavit. 5 Quod ad voluntatem attinet, ea talis est, ut omnes ei creaturae, praesertim autem rationales, suo loco


1125. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 796 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

quae incipit a primis et simplicissimis elementis, principiis aut causis: eaque componendo eo usque progreditur, donec tandem totum corpus extruat, et ad certum finem, metamve desideratam perveniat. ut Grammatica ab elementis literarum incipiens, componendo illa primum efficis syllabas, ex illis deinde voces, inde tertio sententias, ex quibus quarto integras disputationes: ac postremo inde conficit plena volumina, opera, actiones, processus, ac similia, quibus totares proposita perfecte exponatur. Sic igitur et Theologiae simplicissimum elementum est, primum ipse Deus, unus et


1126. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 796 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

actiones, processus, ac similia, quibus totares proposita perfecte exponatur. Sic igitur et Theologiae simplicissimum elementum est, primum ipse Deus, unus et trinus: qui est omnium principium, prima causa aut motor, ut in Tabella delineavimus, is est unica causa aut fons omnis boni. Deinde is creat mundum et rationales creaturas, angelos, et homines: quod est secundum Theologiae elementum Nam ex horum duorum elementorum, Creatoris scilicet et Creaturae compositione, commercio aut combinatione, totum Theologiae corpus constituitur. Atque hoc est, illud primum pulcherrimumque


1127. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 797 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

ac hominis, veluti quidam contractus, mutua officia, aut rerum communicationes, in quibus alias Deus homini, alias contra homo Deo, aut etiam uterque alteri aliquid boni, malive dat, exhibet, aut offert. Nam primum Deus dat toti rerum creaturae ipsum esse, seu mundum creat. Deinde dat homini legem naturae, eum ad imaginem suam formans, et simul etiam externam legem eidem proponens de vetita arbore: et homo vicissim Deum agnoscit, ac veluti viva quadam imagine, aut purissimo speculo divinae factei lucem refrigente et referente, eum repraesentat ac honorat.


1128. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 798 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

divisione, aut causarum connexorumve commonstratione, tota ars simul comprehendatur ac explicetur. qui ordo magis artificialis quam naturalis est. Proposui igitur in hac tertia delineatione primum definitionem Theologiae, quod sit doctrina caelestis, seu caelitus allata, de Deo et eius voluntate. Deinde explico vocem doctrinae varia subdivisione, ita tamen ut praecipue legem, eiusque officium declarem. Postea vocem Deus personarum distinctione ac officiorum expositione: ubi tamen praecipue filius, eius incarnatio, ac tota mediatio declaratur. Postremo vox Voluntas exponitur, in qua


1129. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 799 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

valde convenit. 20 Nec tamen sunt Sacrae literae prorsus per individua traditae. Nam passim multae universales sententiae, praesertim in Psalmis, Prophetis, et toto Novo testamento interseruntur: quibus singularum personarum tractationes ad totum genus accommodantur. 21 Deinde, cum de singulis personis Scriptura agit, plerunque de eis ita agit, ut totum genus per eas intelligi velit: vel etiam omnes homines, in eis tanquam in fontibus quibusdam aut parentibus includit. Ut initio creationis necesse est Scripturam de uno quodam loqui, quia tantum unus fuit: sed in


1130. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 802 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

officia. Haec sunt in principe digna laude: sed interpretatio ad hunc Psalmum non quadrat. non enim proptea David est sacerdos. Et nominatur sacerdotium Melchisedech: ut significetur, novum ministenum. dissimile Levitico, futurum esse. Sed quamcunque historiam affinxissent, deinde addebant τροπολογίαν: quae transferebat historiam ad mores. Sicut David imitatus est Melchisedech: ita nos imitemur eius liberalitatem, iuvemus hospites, pauperes. Hanc translationem ad mores, vocabant


1131. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 803 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

hae Tabulae complexae sunt totam hominis vitam. Extant Lutheri commentarii in Deuteronomion, et in quosdam Prophetas: qui ostendunt, quid in hoc genere enarrandi maxime deceat. Hic non traduntur solae Allegoriae, sed prius historia ipsa transfertur ad Locos communes Fidei et Operum. Deinde ex locis illis nascuntur allegoriae. Sed hanc rationem nemo imitari sine excellenti doctrina potest. Et cum proclive sit, in hoc genere a via derrare: monendi sunt imperiti, ut omissis allegoriis, versentur sedulo in aliis locis Scripturae, et authoribus, ubi sine figuris plane traditur


1132. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 804 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

et subsumius eruitur. Iam Tropologia, quae primas in spirituali interpretatione obtinet, est, qua adnotantur, quae ad mores et vitam formandam conducunt: veluti quando ex historia inebriati Loth coligitur, quam detestanda sit ebrietas et crapula, et cum in omni aetate, tum maxime in senili: deinde quam horrenda flagitia eam comitentur. vix enim unquam sola est. Allegoriam dixerunt, cum facta vel sententiae aliter accipiuntur, quam verba sonant, atque accommodantur conferunturque cum aliis rebus similitudinem quandam habentibus, imprimis vero cum his quae in Christo capite,


1133. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 805 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

in Scholas et Ecclesias invexit. Praecipit ea de re clarissime in Commentariis in Genesin, Homilia secunda et decimaseptima: in Numeros, Homilia undecima: et περὶ ἀρχῶν, libro quarto, capite secundo: atque alibi non infrequenter. Origenem aliquot deinde Graeci secuti sunt. Inter Latinos, Hieronymus ex Graecorum penu deprompsit paria, quemadmodum diversis locis apud eundem videre licet. Enarrans Prophetae Amos caput quartum, ita ait: Debemus Scripturam sanctam primum secundum literam intelligere, facientes in Ethica quaecunque praecepta


1134. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 806 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

quicquid usquam occurrit in Sacris libris, per allegorias atque anagogas interpretari, et non tantum historias, in quibus id subinde fit cum gratia, verum etiam conciones didacticas ac disputationes tam Prophetarum quam Apostolorum: deinde praecepta et promissiones, in quibus profecto a simplici sensu Grammatico nulla citra periculum fit digressio. Caeterum quid de diversis hisce interpretandi modis arbitremur statuendum, et quomodo sanctoram patrum pronunciata intelligi conveniat, aperiemus. Agemus autem ordine de


1135. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 806 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Grammatico nulla citra periculum fit digressio. Caeterum quid de diversis hisce interpretandi modis arbitremur statuendum, et quomodo sanctoram patrum pronunciata intelligi conveniat, aperiemus. Agemus autem ordine de singulis: primum inquam de sensu literali, hinc de tropologico, deinde de Anagogico, postremo de Allegorico. Literalis itaque sensus, quem alias historicum seu Grammaticum appellant, semper primo loco, ut nobilissimus, erui debet: quando is solus certas et perspicuas parit sententias: solus aptus est ad ducenda argumenta, quibus dogmata religionis


1136. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 808 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Hucusque, quantum Allegoria et typus distent. ¶ Superest nunc, ubi et quando allegoricas interpretationes expediat adhibere, demonstremus. Certe locus postremus iis dabitur, nec prius licebit ad Allegorias descendere, quam excussa fuerint, primum quae ad sensum Grammaticum, deinde quae ad moralem, sive (ut Apostolus loquitur) πρὸς παιδείαν spectant. Quamvis nec semper, nec temere: sed tunc tantum, cum vel cogit aliqua orationis necessitas, vel suadet singularis auditorum utilitas. Utrunque quomodo contingat,


1137. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 810 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

instituatur: par est, ut in ea simplex doctrina veritatis eluceat. Quocirca tutum non est, quasvis allegorias ab aliis fabricatas recipere: sed exigere eas oportet ad verbi Dei normam et perpendiculum. OBSERVATIO III. Dabitur deinde opera, ut allegoriae intra certos doctrinae limites coerceantur, nec non potissimum aersentur in locis communibus Evangelii atque doctrinae Christianae. Extra haec septa qui eas deducit; praeterquam quod iniuriam facit Sacrae Scripturae, tum vero auditores laedit magis quam adiuvat: et de


1138. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 812 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

complecti ac perficere potest. ¶ Existimo igitur quadruplicem intelligentiam necessariam esse illis, qui in Scripturis sacris utiliter versari cupiunt. Prima est, qua Lectores voces singulas intelligant. Huc requiritur qualiscunque scientia Sacrarum linguarum, Hebraeae potissimum, deinde et Graecae. Sine hac cogeris, Lector, ab aliorum pendere iudicio, aut potius divinare significationem, cum facile etiam ab ipsius interpretis mente aberrare queas, dum non mox animadvertis, quid ille respexerit, aut quomodo eo loci suis verbis usus abususve sit. Secunda est, qua sensum


1139. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 812 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Scriptores aliarum rerum, aliter historiographos, aliter poetas, aliter philosophos, aliter oratores sua tradere atque explicare. Quod ut melius intelligatur, paulo plenius exponam. Enimvero historiographos videmus plerunque 1 paucis primo proponere, 2 quae mox fusius sint dicturi. 3 Deinde narrare initia, 4 causas, 5 progressus negotiorum: 6 aliquoties etiam eorum aperire consilia, qui res magnas peragendas suscepere: 7 quaedam vero strictim, quaedam angustius exponere: 8 transitionibus crebris uti: 9 admiscere nonnunquam, quae reconditam doctrinam in se continent: 10 argutas


1140. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 817 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

doctrinaque eorum queamus, scientes quantum eis tribuendum sit. 3 Observetur etiam summa ac scopus eorum doctrinae, qui fuit primum, promissionem de benedicto semine, eiusque adventu ac beneficiis, suis Prophetiis illustrare: hominesque in eius expectatione et fiducia confirmare. Deinde, instantes poenas tum suo populo, tum et exteris regnis nomine Dei praedicere aut prophetare. Tertio sui temporis idololatrias et errores redarguere ac corrigere, et contrarias verasque sententias et cultus confirmare ac constabilire, et omnino doctrinam de Deo hominibus inculcare Postremo,


1141. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 818 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Ioas, in Israel, a morte Elisaei: ante Christum 840. 3. Amos, regnante Usia in Iuda, et Ieroboam in Israel, ante Christum 780. 4. Micheas; eodem rege, Usia inquam, incoepit: et sub Ezechia finiit. 5. Oseas, Michaeae contemporaneus: itaque sub Usia rege, ante Christum 770 creditur incoepisse, ac deinde prosecutus ad tempora usque Ezechiae, annos (ut quidam opinantur) 70. 6. Iesaias vaticinatus est sub Osia, Iothan, Ezechia, atque etiam ad decimum usque annum Manasse, ante Christum 780. 7. Ioel, Ezechiae anno 14, ante bellum illatum a Sennacherib, ante Christum 700 annos. 8. Nahum, eodem


1142. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 821 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

145. Porro exhortatorii et consolatorii ut sunt: 4 31. 37. 39. 53. 58. 75. 77. 82. 84. 91. 92. 112. 119. 121. 128. Quidam etiam sunt mixti generis: quos vides in pluribus speciebus signatos. 10 Praecipua autem opera in id poni debet, ut primum Psalmorum propositionem principalem recte constituas: deinde et partes scite distribuas. Quod quidem haud magno is efficiet negocio, qui, quemadmodum supra admonuimus, observare assueverit artificium Dialecticum et Rhetoricum. Quamvis eo maior quoque diligentia in Psalmorum lectione requiritur, quo plus artificii non ex Dialecticorum argutiis, vel


1143. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 821 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

aut sequentibus cohaerentes, plane instar Aphorismorum Hippocratis, aut Sententiarum Phocylidis: quin nec ordinem quidem aliquem servant. Operaeprecium ergo fuerit, observare istam diversam eius scripti rationem, et cohaerentia rite connectere, separata autem distinguere. Deinde quia omnia confusa turbant mentem, et nec percipi facile, nec retineri bene possunt: ideo utile fuerit observare, quae sententiae ad quos locos communes vel religionis, vel etiam externae vitae referri debeant: quo praeter superiores utilitates, etiam ea quae in tanta brevitate necessario


1144. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 823 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Testamenti scriptoribus ut sensum respexerint, et prophetiae potius impletionem, quam oraculi ipsius verba recensuerint. Id autem nemini mirum aut temerarium videbitur, qui sibi persuaserit, quod res ipsa convincit, eundem spiritum ore Evangelistarum locutum esse, qui aperuerit os Prophetarum. Deinde Prophetarum munus fuisse, quid futurum esset praedicere: Evangelistarum vero, quid sit factum narrare. Itaque cum spiritus Dei illorum oracula in novo Testamento non exscribat, sed interpretetur, minime certe debuit itidem enumerandis vocabulis astringi. 14 Alias ad verbum citat,


1145. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 825 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Ciceronianis, vel Plinianis, eadem promptum est in venire occasionem scribendi in hisce Paulinis. 7 Tertio loco observabis, quid Epistola contineat, sive quot sint praecipuae eius partes. Comprehenduntur autem fere singulis Epistolis graves aliquae disputationes, interdum etiam plures: deinde et alii tractantur loci, quos explicari Ecclesiarum status poscebat. Quamobrem operae est precium, summa animi contentione in id adniti, quo prudenter distinguas, ubi disputationis sit initium, ubi eadem finem capiat. Deinde, utrum hanc sequatur disputatio alia, et quousque haec protrahatur,


1146. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 825 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

singulis Epistolis graves aliquae disputationes, interdum etiam plures: deinde et alii tractantur loci, quos explicari Ecclesiarum status poscebat. Quamobrem operae est precium, summa animi contentione in id adniti, quo prudenter distinguas, ubi disputationis sit initium, ubi eadem finem capiat. Deinde, utrum hanc sequatur disputatio alia, et quousque haec protrahatur, qui praeterea loci subiiciantur. Nam incidunt redargutiones falsorum dogmatum, reprehensiones errorum in ritibus, obiurgationes adversus vitia et corruptos mores. Quarum rerum luculenta exempla in Corinthiis sunt obvia:


1147. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 826 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

velint. Quid παρωμης seu consolatio significet, non est obscurum: et verba tam antecedentia quam sequentia in oratione Apostoli ad Romanos 15. abunde id declarant. Passim vero obviae fiunt in Propheticis et Apostolicis concionibus apertae consolationes. Deinde historiae de piis hominibus, qui in adversis manserunt constantes, atque ex horrendis periculis fuerunt mirabiliter liberati, nos magnopere solantur, dum iubent simili modo fortiter eluctare, atque Dei opem certamque salutem expectare. Admonitio vero,


1148. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 827 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

convincere. Sententia igitur Apostoli est, e Sacris literis peti debere, quae faciunt ad convincendos falsorum dogmatum magistros, quales sunt haeretici, Philosophi, et similes. Enimvero Scriptura instrumentum omne suppeditat, non modo ad astruendum vera dogmata, verum ad destruendum falsa. Quod deinde ait Apostolus, prodesse Sacras literas πρὸς παιδείαν, id est ad institutionem: idem est atque si diceret, ex Sacris literis colligere nos debere omnia quae ad vitam in vera sanctimonia, coram Deo et hominibus, formandam conducunt.


1149. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 827 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

vel collapsa apparent. In quam sententiam etiam D. Ambrosius hanc Apostoli vocem interpretatur. Huius igitur generis sunt, cum proferuntur ex Scripturis sententiae aptae ad reprehendendos homines propter contemptam disciplinam Ecclesiasticam, propter fastum, ambitionem, avariciam, dissidia: deinde cum ostenditur, quomodo qui lapsi sunt, in viam redire, moresque emendare et possint, et debeant. Ad summam, doctrina et redargutio versantur in explicatione dogmatum: institutio sive admonitio atque correctio, de vita agunt, moribusque. Ad illas duas referuntur capita fidei, ad has vero


1150. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 828 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

quamlibet eximias esse eiusmodi, quas alacriter velis relinquere, ut Christo in caelis iungi, et pro bonis momentaneis adipisci aeterna queas: 1 Consideratio divinae providentiae efficit, ut in omnibus actionibus praesentiam Dei inspectoris mens cogitet, eiusdem auxilium saepenumero imploret, deinde iuvari ac regi actiones ab eodem persuasissimum habeat: denique nullum periculum tam formidabile instare, a quo ille non possit et velit clementer eripere, quando opportunum iudicabit. Hoc genus institutiones non tantum cognitionem rerum divinarum augent, sed viti ipsam instruunt: necnon ad


1151. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 829 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

eamque simpliciter infigere auditorum animis Inde excerpit primarios aliquot locos, quibus diutius inhaeret, atque explanat luculenter. Id autem ita, ut accommodet omnia praesenti Ecclesiarum statui, maximeque ad insculpendum mentibus religionis nostrae dogmata cognitu necessaria: deinde ad damnandos corruptos hominum mores, atque ad inducendum ad vitae puritatem, veramque sanctimoniam. Quare in Locis communibus de Fide, de vera invocatione divini nominis, de charitate, de obedientia, de beneficentia, de oratione, de ieiunio, de patientia, de cruce ferenda, multus est: tum


1152. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 829 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

iudicat reprehensione publica egere, atque corrigi posse, crebro longa oratione disserit. In his autem omnibus, frequentia adhibet e Scripturis exempla: illustres item sententias: poenas insuper et praemia proponit. interdum congerit similitudines ex quotidianis actionibus: producit deinde diversas comprobationes, nec non firmamenta suasoria. subinde ex disciplinis humilioribus, qualis Dialectica et Rhetorica, aut de media plebe petita: nonnumquam quaedam argute dicta a Philosophis; aut


1153. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 830 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

emendationem pertrahat: et si fieri possit, in novos prorsus homines transformet. Huius autem tractationis absolutissima exempla videre licet primum in Prophetarum et Christi Apostolorumque concionibus, quas certe ad plebem atque imperitam multitudinem esse habitas, non est obscurum: deinde in Homiliis, id est familiaribus sermonibus Origenis, Basilii, Nazianzeni, Chrysostomi: et nostro tempore cum in aliorum multorum concionibus, tum Lutheri (unus hic inter omnes principatum obtinet) et similium. In quibus sane orationibus multa accommodata sunt eruditis, plurima imperitae


1154. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 830 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

sed tamen mihi minime probatur dissimulatio: et eum bene mereri de discipulis iudico, qui quo iuvatur eorundem profectus, non tegit. Congeram igitur, et exhibedo quandam Methodi formam, non quidem ab uno aliquo nobis praescriptam magistro, sed in diversis authoribus tam priscis quam recentibus, deinde in celebrium Scholarum praestantissimis interpretibus, quos aliquando in Gallia, Germania, Britannia, vel alibi audire contigit, a me observatam, atque quanta fieri licuit fide adnotatam: ex qua profecto facile, ni fallor, unusquisque discet, quid in professoribus; ad quorum Scholam se


1155. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 831 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

summam sive statum rerum discutiendarum, cum quadam utilitatis commemoratione indicare paucis. Nunc ad ipsum opus, sive ad Scriptoris verba. Quia vero ad scrutandum eruendumque authoris mentem, et perspicue enarrandum eandem, ratio postulat, ante omnia accurate considerari res ipsas, deinde verba, verborumque positum: (quemadmodum ipsi quoque qui scribunt, primum solliciti sunt de rerum inventione, post de collatione, sive elocutione) ita interpretatio quoque omnis sic videtur in hoc studiorum genere partienda, ut primo loco explicentur res ipsae, secundo loco verborum


1156. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 832 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

ipsarum rerum suspici debet. Hac igitur in parte observet Scholae magister: primo, num obveniat vox aliqua ἀμϕίβολος, per quam obscuraretur, aut mutaretur sententia. Qui se hic cupit extricare, inquirit quomodo in Hebraeo aut Graeco exemplari legatur. Deinde, an eius varia in Scripturis significatio: tum, si ita est, quomodo praesenti loco accipiatur. Quod si res postulit, alii quoque proferuntur Scripturae loci, in quibus ea vox simili modo usurpata legitur. Secundo, an subsit aliquis tropus: veluti metaphora, allegoria, catachresis,


1157. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 848 | Paragraph | SubSect | Section]

Illa haeretica distinctio est, In principio erat verbum, et verbum erat apud Deum, et Deus erat verbum, hoc erat in principio apud Deum. Non vult, verbum Deum confiteri. Sed hoc regula fidei refellendum est, qua nobis de Trinitatis aequalitate praescribitur, ut dicamus: Et Deus erat verbum. Deinde subiungamus: Hoc erat in principio apud Deum. Ex verbis sensum sequamur, ex sensu rationem, et ex ratione veritatem apprehendamus. Hilarius quinto de Trinit.

EXPLICATIO. Verba sensum enunciant, sensus rationis est motus, rationis motum veritas


1158. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 855 | Paragraph | SubSect | Section]

analogiam, secundum allegoriam. Augustin. de utilitate credendi, Ad Honoratum cap. 3.

EXPLICATIO. Nec me ineptum putes, inquit Augustinus ibidem, Graecis nominibus utentem. Primum, quia sic accepi, nec tibi hoc aliter audeo intimare quam accepi. Deinde tu quoque animadvertis, non esse harum rerum apud nos usitata nomina: quae si fabricassem interpretando, esset profecto ineptior: si autem circumloquerer, minus essem in disserendo expeditus. Secundum historiam ergo traditur, cum docetur quid scriptum, aut quid gestum sit: quid non gestum,


1159. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 856 | Paragraph | SubSect | Section]

desint. Augustinus primo Retract. capite 22.

EXPLICATIO. Quid est quod in sermone Evangelico in monte Dominus dicit, Audistis quia dictum est antiquis hoc? Ego autem dico vobis hoc: si nihil ipse amplius praecepit, quam praeceptum est in illis veteribus libris? Deinde, regnum caelorum illi populo fuisse promissum, non legimus in his quae promissa sunt lege data per Moysen, in monte Sina, quod proprie dicitur Vetus testamentum, quod praefiguratum dicit Apostolus per ancillam Sarae, et filium eius. Sed ibi figuratum est et Novum, per ipsam Saram et filium


1160. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 858 | Paragraph | SubSect | Section]

fortium, et Hieremiae vaticinium compleatur: Disperdam simulachra, et cessare faciam idola de Memphis, 1. Timoth. 4 Ego iam liberor, et tempus meae resolutionis instat: posteriora declarant praecedentia. Quae remota sunt a cognitione nostra, prius ex divina autoritate credenda sunt: deinde per haec quae nota sunt, utcunque noscenda, quanto quisque magis minusve potuerit pro suae capacitatis modo, divinitus adiutus internis externisque rationibus ut possit, August. 5, de Genes. ad literam 12.

EXPLICATIO. Cum aliter se habeant omnium


1161. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 862 | Paragraph | SubSect | Section]

volet: aut ipse non intelliget, aut legentibus non intelligendum relinquet. Per sacra eloquia scimus, quod ignorare non expedit, neque per nos scire possumus. Augustinus 11. de Civit. Dei, cap. 3.

EXPLICATIO. Prius per Prophetas Dominus, deinde per seipsum, postea per Apostolos, quantum satis esse iudicavit, locutus, etiam scripturam condidit, quae Canonica nominatur, eminentissimae auctoritatis. Nam ea quae remota sunt a sensibus nostris, quae nostro testimonio scire non possumus, de his alios testes requirimus, eisque credimus, a


1162. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 869 | Paragraph | SubSect | Section]

nil est supervacuum. Chrysostomus de verbis Esaiae, Vidi Dominum, etc. Homilia secunda.

EXPLICATIO. Sunt homines quidam, qui postea quam sacros Libros in manus sumpserunt, deinde repererunt vel annorum numerum, vel nomina recensionum: ilico praetercurrunt, et incusantibus respondent: Nomina tantum sunt, neque quicquam habent utilitatis. Quid ais? Deus loquitur, et tu audes dicere, Nulla est dictorum utilitas? Hieronymus in cap. 3. epist. ad Ephes.


1163. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 874 | Paragraph | SubSect | Section]

ego, inquit, vobiscum sum usque ad consummationem seculi. Ergo post consummationem seculi a discipulis suis Dominus abscedet: et tunc quando duodecim soliis iudicaturi sunt duodecim tribus Israel, Domini consortio fraudabuntur. Paulus quoque Apostolus Corinthiis scribens, Primitiae, ait, Christus: deinde hi qui sunt Christi, qui in adventum eius crediderint: deinde finis, cum tradiderit regnum Deo et patri, cum destruxerit omnem principatum, et omnem potestatem et virtutem. Oportet illum regnare donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius. Omnia enim sub pedibus eius subiecit. Esto, de


1164. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 874 | Paragraph | SubSect | Section]

post consummationem seculi a discipulis suis Dominus abscedet: et tunc quando duodecim soliis iudicaturi sunt duodecim tribus Israel, Domini consortio fraudabuntur. Paulus quoque Apostolus Corinthiis scribens, Primitiae, ait, Christus: deinde hi qui sunt Christi, qui in adventum eius crediderint: deinde finis, cum tradiderit regnum Deo et patri, cum destruxerit omnem principatum, et omnem potestatem et virtutem. Oportet illum regnare donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius. Omnia enim sub pedibus eius subiecit. Esto, de homine dictum sit: non negamus eum qui passus est crucem, qui


1165. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 877 | Paragraph | SubSect | Section]

Prophetae non solum fuerunt ante Christi adventum, sed etiam post Christi ascensionem. Augustinus contra Faustum, lib. 19.

EXPLICATIO. De Prophetis, qui post Ascensionem fuerunt, scribit Paulus: Et quosdam constituit in Ecclesia: primum quidem Apostolos: deinde Prophetas. de quibus non dictum est, Lex et Prophetae usque ad Iohannem: sed de iis qui primum Christi adventum prophetaverunt. Quos qui vult nosse, Actus Apostolorum legat. Et illud ad Corinthios: Prophetae duo vel tres loquantur.


1166. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 883 | Paragraph | SubSect | Section]

suae, et erunt duo in carne una. Apostolus autem in epistola ad Ephesios pro eo quod ibi habetur, ἔνεκεν τούτου, id est propter hoc, posuit ἀντὶ τούτου, quod Latine aliis verbis dici non potest. Deinde pro Patre suo et Matre sua, pronomina abstulit, et tantum Patrem posuit, et Matrem. Et quod in medio dicitur: Et adhaerebit uxori suae: hic penitus praetermisit, et tantum quod sequebatur hoc dictum superioribus copulavit, et posuit: Et erunt duo in carne una. Hoc aut totum nunc idcirco


1167. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 891 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Divinae quidem naturae nihil accidit. Cum enim sit incomprehensibilis, et semper eodem modo se habens, non recipit accidentium diversitatem. Creaturis certe accidentia sunt; stare: ut terrae secundum Scripturam. Caelo moveri: utigni et aquis, caeterisque enascentibus. Deinde tempus, locus, numerus. Omnia enim et aliquando coeperunt, et alicubi sunt, et unum vel plura. Item accidunt generari, corrumpi, sanitas, aegritudo, forma, positio, artium disciplinarumque capacitas. Item, crescere, nutriri, sentire, vivere, mori, inter se differre, et esse contrarias.


1168. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 895 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

rationales creaturae, et malitiae et poenae causa sibimet existunt. Unde libri religionis Catholicae asserantur. Caput XXXVIII. Libros religionis nostrae divina inspiratione esse conscriptos, probamus ex multis: quorum primum est, ipsius Scripturae veritas: deinde ordo rerum, consonantia praeceptorum, modus locutionis sine ambitu, puritasque verborum: additur conscribentium et praedicantium qualitas, quod divina homines, ex celsa viles, infacundi subtilia, non nisi divino repleti spiritu tradidissent: tunc praedicationis virtus, quam dum (licet a


1169. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 896 | Paragraph | SubSect | Section]

et hoc modo Apostolus accipit, Apud Deum. Rom. 2, Non enim auditores, sed factores, etc. Rom. 4, Si ex operibus Abraham iustificatus est, habet gloriam, sed non apud Deum, etc. Sic ergo patet conclusio rationis, scilicet quod Lex iustificare non potest. Deinde super Iac. 2. ita scribit idem: Sed videtur falsum quod dicit, Nonne ex operibus iustificatus est: quia Rom. 4. probat Apostolus, quod Abraham ex fide iustificatus est, non ex operibus, et ibidem dicitur: Credidit Abraham Deo, et reputatum est ei ad iustitiam. Ibi glossa Augustin. Non ex


1170. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 896 | Paragraph | Section]

PRAEFATIO. Cognito compendio de ratione discendi literas Sacras, perlectisque patrum Regulis: reliquum est, ut iam quasi meum quoddam opus huius Secundae Partis texam. Primum igitur dicam de variis Hebraismis secundum partes Orationis: deinde secundum Tropos ac Schemata: postea secundum quasdam latius vagantes materias aut Regulas: postremo, et de singulis quibusdam capitibus, ac de singularibus aliquibus materiis, Christo aspirante et inspirante, agam. Utile vero praeclarumque esset, indicare naturalem originem sermonis, et


1171. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 897 | Paragraph | Section]

coniunctiones vocantur. Res quoque quadam aut separatione, aut connexione, aut quodam respectu et collatione indigent. Inde sunt praepositiones, quae indicant aliud esse vel sine vel cum alio, vel ante vel post, vel supra vel infra illud, vel accedere, vel seiungi ab alio. Deinde sunt etiam quidam quasi motus animi, qui non satis articulate exprimuntur: qui interiectiones vocantur. Participia sunt quasi quaedam nomina, et rem et motum in tempore simul indicantia. Porro, pronomina sunt quasi quidam vicarii nominum: res enim et ipsa notant. Sed hoc forte


1172. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 903 | Paragraph | SubSect | Section]

sunt numeri, mutant literas in numeros, et inde sibi pro arbitrio mysteria comminiscuntur. Quod genus fanatismi duplici de causa impium est. Primum quia verum ac genuinum, seu Grammaticum sacrarum Literarum sensum negligit, imo et proculcat, quasi in eo non contineatur omnis necessaria sapientia. Deinde dat occasionem ad quosvis errores ac deliria. Sciamus igitur, in nullis numeris sacrarum Literarum esse certa, et necessario scrutanda mysteria, quasi aliud quid ibi quam quod textus prae se fert, fingendum sit: praeterquam Apocal. 11, ubi numerus bestiae dicitur esse 666. quem non male


1173. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 924 | Paragraph | Section]

aberrantes. Primum vero compendio percurram praecipuos tropos ac schemata, propositis semper sacrarum Literarum exemplis: ut tanto propius ad huius idiomatis naturam contemplandam accedamus, dum nativa eius exempla, et non peregrina, ut alii hactenus factitarunt, proferimus. Deinde Regulas quasdam ampliores huius sermonis adiiciam, quae etiam aliquo modo ad Tropos referri queant, sed aliquanto longius a Grammatica recedunt, et aliquid etiam cum Dialectica ferme affinitatis habere videri queant. Initio tamen quaedam proponam de multiplici variandi significata ratione:


1174. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 925 | Paragraph | SubSect | Section]

illa vocabula tribuuntur, consideranda est. Nam ipsae rerum proprietates motusque non raro in causa sunt, cur vocabulorum significationes immutentur. Primum enim ipsae voces ex rerum suarum natura desumptae, aut ad eas accommodatae esse debent: quod genus vocabulorum optimum est. Deinde sunt gradus rerum uno vocabulo significatarum: ut boni ac mali, iustitiae, perfectionis, sanctificationis, sanctitatis, et similium plurimarum. Quare et voces in illa tanta multitudine et vicinitate graduum, rerum ac circumstantiarum ipsarum, alias aliud significant: ut mox apparebit. Sunt


1175. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 928 | Paragraph | SubSect | Section]

et ex horum omnium occasione in Scripturis interpretandis error contingit, cum intelligitur casus pro casu, genus pro genere, alia persona pro alia, tempus pro tempore, alius modus pro alio, numerus pro numero, relatio ac antecedens aliquod pro antecedente, signum pro signo, etc. Deinde in Scripturis contingit obscuritas amphibologiae, dum incertum et dubium est, quonam pacto oporteat orationem distinguere, hoc est, dividere dictiones et sententias. Tertio, distinctione certa intellecta, interdum etiam diversus pronunciandi modus facit errare Lectorem: veluti cum assertive


1176. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 929 | Paragraph | SubSect | Section]

interdum idem valeant. de qua re dixi in constructione Nominis. Non raro duplicantur et triplicantur huic linguae tropi: ut Isa. 11, Tunc concident vomeres in falces, et gladios in lanceas. Ubi primum abolitio instrumentorum bellicorum per Metonymiam pacem politicam promittit: deinde illa pax politica per Metaphoram proprie spiritualem pollicetur. Colles fluent lacte, et montes vino: Hyperbole ac Synecdoche est, et per abundantiam omnium bonorum ponitur: et postremo Metaphora a carnalibus ad spiritualia Christi beneficia. Sic voces sensuum Deo tribuuntur: ubi tum


1177. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 930 | Paragraph | SubSect | Section]

examinari. Nam in consideratione vocabulorum, cum vel per tropum aliquem a sua primaria significatione, ad aliquam impropriam deflexerunt, vel ab alia, quasi arte aut foro, vel professione in aliam translata sunt, semper primum illa prima significatio, aut usus eorum, diligenter expendenda est: deinde occasio, ratio, aut modus deflexionis ad hanc impropriam: denique terminus aut meta, quousque haec nova impropriaque vocis significatio sit progressa. Semper enim, quantumvis procul deflexae aut etiam detortae voces a suo proprio nativoque usu ad improprios iam quasi procul recesserunt,


1178. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 934 | Paragraph | SubSect | Section]

populos. Nonnunquam eadem vox in vicinia repetita, prorsus aliam significationem habet. Isa. 58, Si protuleris famelico animam tuam, animam adflictam saturaveris: primum Anima, significat victum, deinde totum hominem, aut certe vegetativam potentiam. Sic Rom. 2, Si praeputium legem servaverit, praeputium eius pro circumcisione reputabitur. Ubi primum praeputium, significat Ethnicos: deinde eorum Ethnicum statum, aut carentiam circumcisionis et ceremoniarum Mosaicarum. Voces


1179. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 934 | Paragraph | SubSect | Section]

58, Si protuleris famelico animam tuam, animam adflictam saturaveris: primum Anima, significat victum, deinde totum hominem, aut certe vegetativam potentiam. Sic Rom. 2, Si praeputium legem servaverit, praeputium eius pro circumcisione reputabitur. Ubi primum praeputium, significat Ethnicos: deinde eorum Ethnicum statum, aut carentiam circumcisionis et ceremoniarum Mosaicarum. Voces quae vel propriae, vel figuratae aliquando eandem significationem primariam habent, etiam eosdem Hebraismos subeunt: ut exercitum significant vox Zaba proprie, et Hei virtus minus proprie: quare


1180. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 948 | Paragraph | SubSect | Section]

non iudicet, id est, non condemnet. Ioan. 3, Qui credit in eum, non indicabitur: qui vero non credit, iam iudicatus est, id est, condemnatus. Ibidem: Hoc est iudicium. In quo loco duplex Synecdoche est in voce Iudicii: primum enim ponitur causa pro effectu, id est, iudicium pro condemnatione: deinde contra effectus pro causa, id est, condemnatio pro culpa. sensus enim est, Haec est causa damnationis. Pro liberare in his exemplis sumitur. 1 Sam. 18, bis dicitur, Iudicavit Dominus Davidem ab hostibus suis. Psalm. 72, Iudicabit afflictos populi, et liberabit filios


1181. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 962 | Paragraph | SubSect | Section]

multa annotant. Nos hic pauca quaedam, idque de aliorum atque adeo de communi sententia adscribemus. 1 ¶ Observetur igitur, quod sacra Scriptura Deo, quamvis longe supra hominis naturam posito, et nihil humani in se habenti, humana membra, ut oculos, aures, brachia, manus, pedes: deinde et actiones corporeas, quales sunt, stare, sedere, descendere, ascendere, ambulare: deindeque et affectus humanos, nempe iram, furorem, potentiam, admirationem, ignorantiam, oblivionem, et quae eius sunt generis, attribuere solet. 2 Sunt vero haec omnia Scripturis usitata, non


1182. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 963 | Paragraph | SubSect | Section]

doctrina inde extruatur. Quia vero magna est vicinitas, praesertim in sacris Literis, Allegoriae et Typi: ideo in tractatu De ratione legendi sacras Literas, ordine discussum est de alterius cuiusdam docti sententia: primum, quid ista duo sint, et quomodo a sese invicem differant: deinde, ubi et quando loca Scripturae allegorice exponere conveniat: tertio, quaenam sit ratio apte tales interpretationes colligendi: ac postremo, quis usus sit talium Scripturae tractationum, seu quatenus valeant, an admittendae sint. Vide ibi prolixam explicationem. Illud igitur tantum nunc


1183. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 964 | Paragraph | SubSect | Section]

scelestus aut haereticus saepe integrum coetum suo contagio corrumpit. Sic etiam similitudinem satis resolvas in tria membra. Sicut sale condiuntur cibi omnes, et multa a putredine conservantur: sic etiam caelesti doctrina aut sapientia mundus condiri et conservari debet a spirituali corruptione. Deinde, Sicut si sal corrumperetur, prorsus nulla aliam rem haberemus qua condiremus aut faliremus: sic etiam si religio sit corrupta, nihil plane porro remedii superest hominum saluti. Denique, sicut infatuatum fal prorsus nulli usui est, nisi ut abiiciatur: ita religio corrupta et doctores, si


1184. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 969 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

ea nota, quod verae oves audiant verbum Dei, falsae contemnant. Qui diligit me, servat sermonem meum, Ioan, 14, pro servans sermonem meum diligit me. 1 Cor. 12, Nemo loquens bono spiritu, dicit Iesum anathema, pro, nemo dicens Iesum anathema, bono spiritu loquitur. Prius ponendum est signum, deinde res significata, quasi dicat, ex hac nota colliges hoc, ex illa aliud. Ibidem et, Nemo potest dicere Dominum Iesum, nisi spiritu Dei, pro, Iesum esse suum Dominum. Seu, Nemo potest Iesum pro suo Domino agnoscere ac confiteri, nisi ex Spiritu sancto. Iesus positum est ibi subiectum, et


1185. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 971 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

suas, nisi eam, in qua soli Apostoli sine Domino traiecerunt, mox coniiciunt eum miraculose stagnum pertransisse, ideoque ex Domino una cum aliis, qui undiquaque confluxerant, quaerunt, quomodo eo venerit, cupientes sibi id miraculum exponi. Primum vident Iudaei Apostolos traiecisse sine Christo: deinde quaerunt eum in loco facti miraculi: postea traiiciunt stagnum, quaesitum eum apud Apostolos: quarto reperiunt eum ibi, et videntes unicam naviculam ibi esse, in qua soli Apostoli traiecerant, ratiocinantur eum miraculose transiisse: quinto mirantur id factum, et quaerunt ex Christo, quomodo


1186. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 980 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

crebro accipitur non simpliciter pro singulis reb, termini universaliter indicati: sed pro singulis ex una parte aliqua, seu multitudine eiusdem generis vel moris, vel qualitatis. Huiusmodi locutiones sunt: Quia de caelo venit, quod vidit et audivit, testificatur, et testimonium eius nemo accipit. Deinde sequitur: Quia aut accipit testimonium eius, signavit quod verax est. Apud Hieremiam legimus: Tunc omnes insurrexerunt in prophetam, volentes eum occidere. Deinde sequitur: Omnis autem populus non permisit. Apud prophetam in Psalmo legimus: Non est intelligens quisquam, non est requirens


1187. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 980 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

vel qualitatis. Huiusmodi locutiones sunt: Quia de caelo venit, quod vidit et audivit, testificatur, et testimonium eius nemo accipit. Deinde sequitur: Quia aut accipit testimonium eius, signavit quod verax est. Apud Hieremiam legimus: Tunc omnes insurrexerunt in prophetam, volentes eum occidere. Deinde sequitur: Omnis autem populus non permisit. Apud prophetam in Psalmo legimus: Non est intelligens quisquam, non est requirens Deum: omnes inutiles facti sunt: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Et tandem in eodem Psalmo Deus dicit quandam esse plebem suam, et quandam iustorum


1188. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 988 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

potissimum respexerit. Quam vigilantiam et iudicium si lector non adhibet, sed tantum id quod maxime obvium est (ut plerunque fit) arripit, foede decipitur. ut Gal. 1. Num Deum aut homines suadeo πείθω? In suadendo duo diversa sunt: primum ipsum docere, deinde quasi blandimentis quibusdam allicere homines, quaerere applausum, et conari placere auditori. In hoc igitur dicto non de simplici institutione, agitur, seu argumentorum recitatione, quam nos erga Deum omniscium exercere non possumus: sed de illa captatione auditoris seu aucupatione favoris,


1189. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 988 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

autem est, quod verum docendo cupimus rem gratam Deo facere, eumque nobis quasi conciliare, non doctrinam corrumpendo, hominum gratiam captare. Quomodo enim nos Deum doceremus? Tale est quod Petrus dicit, mortuis praedicatum esse Evangelium: ubi vox, Mortuis, ipsos homines primum ut substantiam, deinde accidens mortis notat. Hic igitur intelligatur de hominibus, qui postea mortui sunt, post factam praedicationem: quibus postea hoc accidens accidit. Sic Deus iudicabit vivos et mortuos: id est, resuscitatos, qui erant quidem mortui, sed per resurrectionem denuo in vitam revocati sunt. Per


1190. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 988 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

aut in aliud respicere. Nodus autem omnis haeret, tum in voce, Stultus, tum atiam in, Secundum stulticiam. Nam in priore stultus significat notae stulticiae aut vanitatis aut etiam improbitatis nebulonem, quem non necesse est refutare, quemque gravis vir suo responso indignum iudicare potest. Deinde voculae (Secundum stulticiam) notant verborum potissimum, tametsi et sententiarum acerbitatem, levitatem, contumeliam, aut etiam scurrilitatem, quibus dignus esset stultus ut exagitaretur et flagellaretur. Sed quia illa parum decent gravem, moderatum et sapientem virum, et offenderent alios


1191. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 988 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

sicut Paulus inquit, toti mundo innotescat. Sic igitur Salomon iisdem verbis alias alio respicit, primum quidem per stultum indicat hominem levem, vanumque et quasi notae scurrilitatis, dementiae aut etiam flagitiositatis homuncionem, cuius sermo alioquin ab omnibus cernitur et contemnitur. Deinde eiusmodi hominem, qui apud stultam plebeculam in magna authoritate est, eoque eius stulticia vel sermo damnum dat. Praeterea verba (Secundum stulticiam) prius notant verborum nimiam levitatem,


1192. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 990 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

suis circumstantiis, quod de sola substantia est intelligendum. Deus praecipit Iudaeis Ezech. 20, inquiens: Abominationes oculorum vestrorum abiicite. Ubi in unica voce, Abominationes, tria sunt consideranda. Primum quasi quaedam substantia ea fuerunt idola, idololatriae ac errores: deinde duplicia accidentia aut circumstantiae. Aliis enim fuere in summo precio, aliis in summo odio: Iudaeis erant in summo honore ac existimatione, ut qui ea pro suis diis habebant, indeque toti pendebant: ideo dicuntur esse oculorum ipsorum: id est, quae illi semper habebant in oculis, ea animo


1193. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 997 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

pallet novo.
Nullum serenis noctibus sidus micat,
Sed gravis et ater incubat terris vapor:
Obtexit arces caelitum ac summas domos
Inferna facies: Nec iam loquor de phrasibus, quae vulgi errore, primum in consuetudinem linguae, deinde etiam in sacras Literas pervenerunt: ut cum Deo tribuitur corpus, membra corporis, aliaeque hominis circumstantiae: ut sedere, stare, surgere, etc. quae Deo non conveniunt. Item, cum fines caelorum nominantur et columnae terrae. Sed de eo genere, cuius exempla superius ostendi.


1194. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1000 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

natura, sed vel ob abusum, vel ob hominum talem opinionem de re quapiam. Cuiusmodi Hebraismum Lutherus piae memoriae in re gravissima ostendit super Gal. 4. cuius haec verba sunt: Valde autem contumeliose de lege loquitur Paulus, cum eam vocat elementa (ut et supra initio cap. 4. ) deinde non simpliciter elementa, sed infirma et egena elementa. Annon est blasphemia, quod tam scelestas appellationes tribuat legi Dei? Lex in vero suo usu debet servire et stare pro promissionibus et gratia. Si cum his pugnat, non estamplius lex Dei sancta, etc. sed doctrina


1195. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1002 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

consuetudo, quae plerunque paucas res magna verborum copia dilatant. Quare ob summam huius linguae peregrinitatem ac diversitatem ab aliis etiam literati minus eam feliciter intelligere possunt. Consideremus igitur duo in hac priori parte, primum, unde sit ista tanta rerum copia in hoc libro: deinde, quo modo ea condensari et quasi confarciri in unum veluti cumulum soleat. DENSITAS SENSUUM AC RERUM IN SACRIS LITERIS. Primum igitur inquiramus causas, cur sacrae Literae sint adeo refertae sententiis ac rebus: seu unde tandem illa tanta copia


1196. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1003 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

sacris Literis, praesertim in Psalmis, Prophetis et Epistolis fit. Nam historiae sunt liberiore filo sermonis conscriptae. Verum age quo clarius fiat id quod dicimus, proferamus illustre exemplum unius sententiae tam multis intersertis aut iniectis oneratae, idque primum ex prophanis, deinde ex sacris, quas etiam inter sese invicem conferemus: plurimum. n. ad illustrationem sermonis facit diversorum authorum similia exempla conferre. Maxima est, quod ad hanc proprietatem attinet, similitudo inter principium primae Eclogae Virgilii, et Epist. ad Rom. Utriusque enim


1197. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1004 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Dei ad totum genus humanum: ut etiam ipsam doctrinam et servatorem tanto religiosius maiorique zelo accipiant et amplectantur, oportet indicare se eis ipsum viventis Dei filium Meschiam praedicare. Describit igitur se primum a causa formali, quia sit servus et Apostolus Meschiae: deinde a causa efficiente, quia sit divinitus vocatus, separatusque, et per Christum acceperit gratiam et Apostolatum: deinde a causa finali seu officio, nempe quod sit destinatus ad praedicationem Evangelii, iam olim in Prophetis promissi, ne illi novam suspectamque doctrinam esse putent. Porro,


1198. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1004 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

amplectantur, oportet indicare se eis ipsum viventis Dei filium Meschiam praedicare. Describit igitur se primum a causa formali, quia sit servus et Apostolus Meschiae: deinde a causa efficiente, quia sit divinitus vocatus, separatusque, et per Christum acceperit gratiam et Apostolatum: deinde a causa finali seu officio, nempe quod sit destinatus ad praedicationem Evangelii, iam olim in Prophetis promissi, ne illi novam suspectamque doctrinam esse putent. Porro, quia necesse fuit subiectum materiamve Evangelii indicare, quod sit doctrina de Christo: ideo describit Christum a causa


1199. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1006 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

ad descriptionem Evangelii: tertio ad descriptionem humanitatis et divinitatis Christi: quarto incipit redire ad descriptionem sui Apostolatus: ac tandem ad institutum prorsus reversus, indicat quis cui scribat. Sic Isaias cap. 49, digreditur primum ad descriptionem suae functionis: deinde paulo post iterum ad descriptionem Dei et sui contempti populi, cum alioqui proprie ac directe Meschiam velit alloqui. Sic Ier. 33, ad descriptionem extremae vastitatis Hierusalem et totius Iudaeae. Sic initio Ephes. 2, ad descriptionem spiritualis mortis Ethnicorum: et porro initio 3,


1200. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1006 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

digressio circularis est etiam Col. 1. De qua re mox plenius dicam, ubi ex professo de hoc genere circularis scriptionis agetur. Naturalis vero ordo est teste Aristot. in scriptis asserentibus aut negantibus aliquid, ut primum aliquid certi proponamus, quod affirmamus aut negamus. Deinde illud idem certis testimoniis aut probat omnibus constabiliamus. Id sane idem fit etiam in sacris Literis, ut in Psalmis, Prophetis, et epistolis, et in concionibus Christi. Quare hic solet plerumque primum propositio esse, deinde eius confirmatio. Quas duas partes naturales esse, non


1201. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1006 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

ut primum aliquid certi proponamus, quod affirmamus aut negamus. Deinde illud idem certis testimoniis aut probat omnibus constabiliamus. Id sane idem fit etiam in sacris Literis, ut in Psalmis, Prophetis, et epistolis, et in concionibus Christi. Quare hic solet plerumque primum propositio esse, deinde eius confirmatio. Quas duas partes naturales esse, non immerito ille testatur. Nec vero tantum in toto aliquo scripto aut oratione vel concione una aliqua propositio est cum suis rationibus sed etiam in singulis eius partibus nisi enim sit simplex narratio, plerunque in omnibus


1202. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1007 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

perin de citant, nec alioqui ita multum argumentis pugnant, sed potissimum urgent Dei testimonium, ex cuius ore ac mandato ea quae afferant hauserint. Dixi supra ex Aristotele maxime naturalem esse ordinem sententiarum, ut primum ponatur propositio aliqua affirmans aut negans aliquid, deinde eius ratio: nunc porro illis alia quoque etiam ad naturalem ordinem pertinentia addantur. Proposita igitur una aliqua probatione propositionis, mox aut nova ratio adscribitur, aut illa priore vel explicatur, vel confirmatur, vel amplificatur, vel defenditur, quod plerunque per quandam


1203. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1010 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Cuius ego factus sum minister. Eadem ratione primo capite eiusdem epistolae a priori minore Evangelii summa ad maiorem delabitur. Item Rom. 1, Cum summa totius inscriptionis sit, Paulus Apostolus Romanis salutem: primum a nomine suo labitur ad vocationis suae descriptionem: deinde ad definitionem Evangelii: tertio ad definitionem Christi: quarto delabitur ad suam vocationem: atque ita integrum circulum absolvit labendo ex alio in aliud, donec iterum in eundem locum, ex quo delapsus erat, relabatur. Fiunt autem isti lapsus vel occasione alicuius sententiae priori


1204. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1010 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

relabatur. Fiunt autem isti lapsus vel occasione alicuius sententiae priori necessario addendae, vel etiam ratione alicuius vocis existentis in priori sententia ac in digentis explicatione: ut in fine definitionis officii et vocationis Pauli est vox Evangelium: definit igitur Evangelium quid sit: deinde in fine huius definitionis est vox Filii Dei: ideo porro describit filium Dei, et eius utramque naturam: postremo copulat filium Dei cum sua vocatione et officio, affirmans se ab hoc Dei filio factum apostolum: atque ita salutationem porro absolvit. Talis plane circulus, qualem


1205. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1011 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

sicut didicistis ab Epaphra dilecto conservo nostro, [7] qui est fidus minister Christi pro vobis, [8] qui etiam nobis indicavit dilectionem vestram in spiritu: [9] ideo etiam a qua die audivimus, non cessamus gratias agentes pro vobis et orantes. Hic videmus primum esse gratiarum actionem: deinde ab ea fieri digressionem ad causam gratiarum actionis, nempe quia audierit praedicari fidem eorum: inde progreditur ad causam fidei illorum, nempe spem futurae gloriae: quarto exponit, unde illam spem hauserint, nempe ex Evangelio: quinto, quid ubique efficiat Evangelion et etiam apud


1206. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1011 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

dixit et exposuit: quia veteres sint soliti primum rem breviter dicere, postea plenius exponere. Talia exempla etiam apud Latinos scriptores reperiuntur. Scaliger pulcherrimum exemplum ex prima Virg. Ecl. proponit, ubi brevem summam primum simplex expositio, deinde etiam prolixa et florida sequitur. Primum enim brevissime proponit:
O Meliboee Deus nobis haec ocia fecit.
Deinde compendio exponit ille sua ocia,
Ille meas errare boves ut cernis, et ipsum,
Ludere quae vellem calamo permisit agresti.


1207. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1011 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Latinos scriptores reperiuntur. Scaliger pulcherrimum exemplum ex prima Virg. Ecl. proponit, ubi brevem summam primum simplex expositio, deinde etiam prolixa et florida sequitur. Primum enim brevissime proponit:
O Meliboee Deus nobis haec ocia fecit.
Deinde compendio exponit ille sua ocia,
Ille meas errare boves ut cernis, et ipsum,
Ludere quae vellem calamo permisit agresti. Denique eadem illa beata ocia prolixo floridoque stylo depingit:
Fortunate senex, ergo tua rura manebunt:
Et tibi


1208. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1012 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

proponit, et consequenter propositionem bimembrem exponit: inquit enim: Non est bonum esse hominem solum, Faciam ei adiutorium, quod sit coram eo. Mox exponit primum, quomodo Adamus fuerit solus, quia nullum animal aut omnino creatura inter eas quae iam extabant, potuerit ei idonee sociari. Deinde exponit alterum propositionis membrum, quomodo Deus illi fecerit adiutorium aptum, sopiendo eum, et extrahendo costam. Adscribemus vero ipsum totum textum, ut tanto clarius exempla haec cum sua regula intelligi possint. Propositio: α Plantavit


1209. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1013 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

α Palam fit enim ira Dei de caelo adversus omnem impietatem et iniustitiam hominum, qui α veritatem β in iniustitia detinent. Explicatio propositionis, ubi primum exponitur, quid sit ibi veritas, deinde quomodo ab impiis in iniustitia detineatur: α Propterea, quod id quod de Deo cognosci potest, manifestum est in illis: Deus enim illis patefecit. Siquidem quae sunt invisibilia eius ex creatione mundi, dum per opera intelliguntur, pervidentur, ipsaque


1210. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1014 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

altior fuit aqua super montes quos operuerat. Sic Esa. 40, tertio repetitur eadem sententia per talem explicationem: ea autem est summa verae poenitentiae, nempe contritio et fides. Primum enim iubet parare Domino viam: id est, per agnitionem peccatorum conteri, quia Dominus veniat. Deinde exponit figurate, quomodo sit via paranda, nempe ut complanentur viae, ut colles et tumores exaequentur, et depressa ac cava repleantur. Mox etiam alteram partem propositionis declarat, inquiens: Et revelabitur gloria Domini. Tertia etiam vice repetit, inquiens: Clama, omnis caro est foenum:


1211. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1015 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

est experientia immensae dilectionis Dei, quia Christus adhuc infirmos existentes sua morte redemerit. Hanc posteriorem rationem per Antithesin duplicatam amplificat, eius antitheseos duo capita simul ponit: deinde singula separatim perficit. Duo illa quae dico, capita antitheseos sunt, quod nemo in hac vita pro iusto homine velit mori: sed tamen pro homine aut re sibi bona ac veluti forte aliquis non recuset mori: postea illa capita amplificatoriae antitheseοs perficit prius primum, secundo


1212. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1015 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Pro homine aut re sibi bona forte aliquis sustineat mori: at filius Dei pro nobis hostibus Dei est mortuus, ut per eum reconciliaremur patri. Quare multo magis nunc iam reconciliati servabimur per eius vitam. Ita videmus hic primum esse quasi propositionem, quod spes non confundat: deinde duas quasi eius rationes aut fundamenta, quarum posteriorem instituens duplicata antithesi amplificare, illius duplicatae antithesis sententia coniungit, ita ut primum quasi sola antecedentia ponantur, deinde eis correspondeant consequentiae suae eodem ordine. Paulo post eodem capite septies


1213. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1015 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Ita videmus hic primum esse quasi propositionem, quod spes non confundat: deinde duas quasi eius rationes aut fundamenta, quarum posteriorem instituens duplicata antithesi amplificare, illius duplicatae antithesis sententia coniungit, ita ut primum quasi sola antecedentia ponantur, deinde eis correspondeant consequentiae suae eodem ordine. Paulo post eodem capite septies sibi invicem eaedem sententiae aut sensa repetita correspondent, quae hic suis correspondentibus notis instar parallelarum linearum adscribam. Sicut


1214. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1015 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

orriginem mali ac boni: Quod sicut per lapsum Adami iniustitia et mors in mundum intravit: ita contra iustitia ac vita per Christum. Sed posterius collationis membrum non plene expressit, tantum dixit primum illum Adamum authorem mali esse inhoc typum illius venturi, qui erat futurus fons boni. Deinde ne quis perperam eam collationem intelligat, quasi sit per omnia aequalitas, mox incipit eam corrigere: igitur 15 versu est propositio corrigens: At non ut peccatum, ita et donum. sequitur mox huius correctionis explicatio, indicans peccatum aut iniustitiam in eo differre a dono seu donata


1215. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1016 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

distributae et a sese invicem distractae sententiae nihilominus sibi invicem consonent, sensuque ac mente modis omnibus inter se connectendae sint, si quidem sententia eius genuina plena haberi debet. Sic 2 Cor. 3, conferens legem cum Evangelio, primum legi tria quasi mala tribuit: deinde porro tres proprietates Evangelii eidem facit correspondere. Legi tribuit quod sit mortifera, quod sit in literis ac lapide, et quod sit temporaria: contra Evangelio tres laudes aut bona, quod sit salutare, quod sit in spiritu aut in corde, et quod sit perpetuum. Verum adscribam ipsum textum


1216. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1017 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

etiam eleganter in hoc sermone adhibeantur. Quas quo commodius agnoscere possimus, divisionibus quibusdam a se mutuo separabimus, exemplisque declarabinus. Primum igitur aliae sunt, quae iisdem vocibus orationem iterant, vel certe non multum variatis, aliae omnino diversis. Deinde iterationes quae eisdem vocibus repetunt, alias in eodem commate unam aut duas voces repetunt, quae postea a nobis repetitiones significationis seu Etymologicae vocabuntur: ut Lev. 6, Struet ligna sacerdos mane mane, Lev. [14,] In die sabbati, in die sabbati, etc. Idque vel


1217. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1019 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

in qua et addit verbum quod prius deerat, et totam sententiam dilucidius exponit. Et dixit Abraham: En mihi non dedisti semen, et ecce filius domus meae ipse haereditat me. Aliquando non iisdem, sed diversis verbis synonymis, tamen illud initium repetunt: 2 Corinth. 10, Ego Paulus adhortor: deinde interpositis quibusdam de mansuetudine Christi et sua humilitate, repetit, precor, etc. Saepe igitur tantum nominativo posito statim aliam formam orationis inchoant, et nominativum per pronomen aliquod relativum, alias in alio casu referunt, vel etiam tantum


1218. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1022 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

unam principalem orationem absolvant, etiamsi quod ad verba attinet, non satis recte illa duo frusta cohaerere possint. Rectissime autem ad Epanalepsin is quoque Hebraismus refertur, ut Ephes. secundo: Et vos existentes mortuos peccato: primo ponit tantum accusativum principalis propositionis, deinde tribus vers. attexit alia, quibus pro necessitate veluti explicare vult hunc accusativum: quorum tamen copia impedit, ne illa principalis aut iam in choata oratio commode perfici possit. Non enim posset facile agnoscere auditor, illas partes, iam procul a se mutuo per haec interposita


1219. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1023 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Sic tertio capite dicturus se orare pro Ephesiorum et aliorum gentilium in vera pietate profectu, primum haec verba ponit: Huius rei gratia, Ego Paulus vinctus Iesu Christi pro vobis gentibus: deinde nondum addito verbo, quod affirmet se facere aut pati, statim digreditur ad occupationem obiectionis, cur ipse potissimum pro Ethnicis sit solicitus. Qua digressione finita, tandem revertitur ad propositam orationem, et eam pene totam refingit: Huius rei gratia flecto genua mea ad patrem,


1220. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1023 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

de eis senserint. Tale est etiam, quod nonnunquam authores sacri, quod dicere coeperunt, interrumpunt, et per digressionem alia admiscent: mox vero iterum prosequuntur, quod orsi fuerant. 1 Timoth. 5, Manus cito ne cui imponas, ne communices peccatis alienis: temetipsum purum serva. Deinde interponitur, quod plane alterius negotii est: Ne posthac bibas aquam, sed vino paululo utere propter stomachum tuum, et crebras tuas infirmitates. Hinc redit ad institutum, dicens: Quorundam hominum peccata manifesta sunt, praecedentia ad iudicium, quosdam vero et subsequuntur. Quae addita


1221. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1026 | Paragraph | SubSect | Section]

τοῦ πλήθους τῶν λέξεων. Quod (inquit Hadrianus Iunius) Latine ita sonat: Neque vero eandem omnino sententiam servant nomina in aliam linguam transfusa: sed sunt peculiares suae cuique genti proprietates, quae nequeunt voce alterius gentis significari: deinde, si vel maxime transferantur, non tamen eandem vim obtinent. Habent autem barbarae voces (sic Hebraeas vocat) magnam efficaciam, et brevitatis gratiam, minusque habent ambiguitatis, minus variationis, neque tanta verborum copia redundant. Quae postrema (inquit ille addens) de Hebraeis


1222. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1028 | Paragraph | SubSect | Section]

periodon illi appellant, cuius membra suspenduntur voce dicentis, donec ultima finiantur: Nam eorum quae praecedunt circumitum, membrum illud est primum, quoniam tribulatio patientiam operatur, secundum, patientia autem probationem: tertium, probatio vero spem. Deinde subiungitur ipse circumitus, qui tribus peragitur membris: quorum primum est, Spes autem non confundit: secundum, Quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris: tertium, Per Spiritum sanctum qui datus est nobis. At haec atque huiuscemodi in elocutionis arte traduntur. Sicut ergo


1223. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1028 | Paragraph | SubSect | Section]

multi gloriantur secundum carnem, et ego gloriabor. Et quintus habet duo: Libenter enim sustinetis insipientes, cum sitis ipsi sapientes. Etiam sextus bimembris est: Toleratis enim, si quis vos in servitutem redigit. Sequuntur tria caesa: Si quis devorat, si quis accipit, si quis extollitur. Deinde tria membra: Si quis in faciem vos caedit, secundum ignobilitatem dico, quasi nos infirmati simus. Additur trimembris circumitus: In quo autem quis audet in, insipientia dico, audeo et ego. Hinc iam singulis quibusque caesis interrogando positis, singula itidem caesa responsione redduntur


1224. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1028 | Paragraph | SubSect | Section]

posito, non alterius caesi, sed membri oppositione respondet: Ministri Christi sunt? et ego. Ut insipiens dico, super ego. Iam caesa quatuor sequentia, remota, decentissime interrogatione funduntur: In laboribus plurimum, in carceribus abundantius: In plagis supra modum, in mortibus frequenter. Deinde interponitur brevis circumitus, quoniam suspensa pronunciatione distinguendum est: A` Iudaeis quinquies, ut hoc sit unum membrum, cui connectitur alterum: Quadraginta una minus accepi. Indereditur ad caesa, et ponuntur tria: Ter virgis caesus sum, semel lapidatus sum, ter naufragium feci.


1225. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1028 | Paragraph | SubSect | Section]

pronunciatione distinguendum est: A` Iudaeis quinquies, ut hoc sit unum membrum, cui connectitur alterum: Quadraginta una minus accepi. Indereditur ad caesa, et ponuntur tria: Ter virgis caesus sum, semel lapidatus sum, ter naufragium feci. Sequitur membrum: Nocte ac die in profundo maris fui. Deinde quatuordecim caesa decentissimo impetu profluunt: In itineribus saepe, periculis fluminum, periculis latronum, periculis ex genere: periculis ex gentibus, periculis in civitate, periculis in deserto: periculis in mari, periculis in falsis fratribus: in labore et aerumna, in vigiliis saepius:


1226. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1028 | Paragraph | SubSect | Section]

post hunc impetum interposita narratiuncula quodam modo requiescit, et requiescere facit auditorem, quid decoris, quid delectationis habeat, satis dici non potest. Sequitur enim dicens: Deus et pater Domini nostri Iesu Christi scit, qui est benedictus in secula, quod non mentior. Ac deinde quomodo periclitatus fuerit, et quomodo evaserit, brevissime narrat. Longum est caetera persequi, vel in aliis sanctarum Scripturarum locis ista monstrare. Quid si etiam figuras locutionis, quae illa arte traduntur iis saltem, quae de Apostoli eloquio commemoravi, ostendere voluissem? Nonne


1227. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1029 | Paragraph | SubSect | Section]

noluissent? Quid enim est, quid isto eloquio aures sobriae plus desiderent? prima ipsa invectio, quasi sopitis sensibus ut evigilarent, quo fremitu illisa est? Vae vobis qui opulenti estis in Sion, et confiditis in monte Samariae, optimates, capita populorum, ingredientes pompatice domum Israel. Deinde ut beneficiis Dei, qui eis ampla spacia regni dedit, ostendat ingratos, quoniam confidebant in monte Samaria, ubi utique idola colebantur: Transite, inquit, in Calamne, et videte, et ite inde in Emath magnam, et descendite in Geth Palaestinorum, et ad optima quaeque regna horum, si latior


1228. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1029 | Paragraph | SubSect | Section]

ite inde in Emath magnam, et descendite in Geth Palaestinorum, et ad optima quaeque regna horum, si latior terminus eorum termino vestro est. Simul etiam cum ista dicuntur, locorum nominibus tanquam luminibus ornatur eloquium, quae sunt Sion, Salvaria, Calamne, Emath magna, et Geth Palaestinorum. Deinde verba quae his adiunguntur locis, decentissime variantur: Opulenti estis, confidite, transite, ite, descendite. Consequenter denunciat futura sub iniquo rege propinquare captivitas, eum adiungitur, Qui separati estis in diem malum, et appropinquatis solio iniquitatis. Tunc subiiciuntur


1229. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1029 | Paragraph | SubSect | Section]

utrum singula finiat, ut membra sint sex, an primum et tertium et quintum voce suspendat, et secundum primo, quartum tertio, sextum quinto connectendo, tres bimembres circuitus decentissime faciat: unum, quo calamitas imminens: alterum, quo lectus impurus: tertium quo prodiga mensa monstretur. Deinde luxuriosam remordet aurium voluptatem, ubi cum dixisset, Qui canitis ad vocem Psalterii, quoniam potest exerceri sapienter a sapientibus Musica, mirabili decore dicendi invectionis impetu relaxato, et non ad illos, sed de illis iam loquens: ut nos Musicam sapientis a Musica luxuriantis


1230. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1030 | Paragraph | SubSect | Section]

evacuandas promissiones. Si enim ex lege haereditas, iam non ex promissione: Abrahae autem per repromissionem donavit Deus: et quia occurrere poterat audientis cognitioni, ut quid ergo lex data est, si ex illa non est haereditas? Ipse sibi hoc obiecit, atque ait velut interrogans, Quid ergo lex? Deinde respondit, Transgressionis gratia proposita est, donec veniret semen cui promissio facta est, disposita per angelos in manu mediatoris. Mediator autem unius non est, Deus autem unus est. Et hîc occurrebat quod sibi ipse proposuit: Lex ergo adversus promissa Dei? et respondit, Absit.


1231. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1032 | Paragraph | SubSect | Section]

Hosea propheta dicitur, quod planae sint viae Domini, et iusti facile ambulent per eas: sed impii corruunt in eis. Quod autem multa nobis in sacris Literis difficilia et obscura videntur, in causa est primum tum caecitas et negligentia nostra, tum et pravus animus natura alienus a Deo: deinde rerum immensa magnitudo ac sublimitas: postremo etiam sermonis rerumque ac morum, ad quos ille sermo alludit, peregrinitas: quae illis ad quos dicta sunt, nota et communia fuêre. Aliqua pars huius simplicitatis sermonis forte etiam nostri temporis exemplis declarari posset: ut


1232. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1035 | Paragraph | SubSect | Section]

arbitratur, quam quae ad totam communitatem. Consideretur in exemplis quod dico, Gal. 4 primum incipit loqui Paulus prorsus in genere, quod haeredes, donec parvi ac sub tutoribus sunt, similes sint servis: sed postea excusso iugo, non tantum libertatem, sed etiam dominium recipiant. Deinde transit aut applicat sermonem ad seipsum ac auditores in prima persona: Ita et nos, cum essemus infantes, etc. ut haereditatem recipiamus. Mox etiam propius rem eam ad ipsos auditores Galatas admovet: Quod autem sitis filii, etc. postremo veluti unum quendam


1233. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1035 | Paragraph | SubSect | Section]

eadem dictione incipientia, sicut modo retuli, velut et in illo: Neque mors, neque vita, neque angeli, etc. Grandem autem orationem illa proprie reddunt, quod velut afflatus numine nihil humile loquitur, proponit enim magnifice: Scimus quod diligentibus Deum omnia, etc. Deinde totus sermo constat magnificis tum rebus, tum personis: Mors, vita, fortitudo, altitudo: Deus, Christus, ad dextram Dei, angeli, principatus, virtutes. Quin et illud magnificum, In his omnibus


1234. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1036 | Paragraph | SubSect | Section]

Nam voces quibus utitur, non casu aut fortuito, sed summa arte Spiritus sancti sunt collocatae. prima vox est θλίψις, ἀπὸ τοῦ θλίβειν, quod est frangere aut premere vehementius. primum enim res bene constitutae premi solent aut frangi: deinde augetur malum, et accedit στενοχωρία, hoc est angustia, ubi iam res in arctum contrahuntur, ut nescias, quod nam porro consilium capere, aut quo te convertere debeas. Accedit extrinsecus persecutio, quae homines amicis spoliat. Sequitur fames


1235. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1036 | Paragraph | SubSect | Section]

ignominiosi: et aliae, etc. Vehemens etiam oratio et ardens est, quia urget primum acribus interrogationibus totum hominem omni spirituali bono penitus spoliantibus et simul obiurgantibus, sunt vero tales interrogationes multo acriores simplicibus affirmationibus aut negationibus: deinde quasi sarcasmis quibusdam, Iam saturati estis, iam ditati estis, etc. postremo comparatione suae durae sortis ac militiae odiose premit Corinthios, quasi ipse tantus Apostolus multo duriorem sortem sustineat, ipsis multoque sit abiectior. Plenitudo porro in eo est,


1236. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1036 | Paragraph | SubSect | Section]

sortem sustineat, ipsis multoque sit abiectior. Plenitudo porro in eo est, quôd et verba et res multas congerit, ut Saturitatem, divitias, regnum: et contra opponit plenissimo sermone, varias tristissimas conditiones, quibus se esse oneratum queritur, posito primum genere mali, deinde variis eius speciebus, ac postremo denuo repetito genere. Genus aut summa est, initio Deus nos Apostolos extremos ostendit: postea recenset varias suas difficultates, ac postremo concludit: Reiectamentum omnium sumus usque in hanc horam. Ad efficaciam sermonis repetitiones quoque


1237. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1043 | Paragraph | SubSect | Section]

resumitur initium. Tali vero schemate, dicit Hermogenes, fieri peribolas et mestotita aut densitatem sermonis. Caput ad Col. 1 ferme totum constat hac dicendi ratione. nam primum prolixe exponit, additis subdivisionibus ac commoratione, quam multiplicem pietatem illis a Deo precetur: deinde simili sermonis plenitudine ostendit, quam multis beneficiis sint a Christo affecti: tertio, quanta gloria ac dignitate sit ornatus filius Dei: quarto, quomodo voluerit, Deus per eum reconciliare totum genus humanum, et per ipsius Evangelion omnes ad se vocare ac servare. Sic mox sequenti


1238. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1044 | Paragraph | SubSect | Section]

ut nemo sit ausus illac iter facere, etc. Talis forma loquendi crebro reperitur in Prophetis, et etiam in Evangelistis, praesertim in Ioanne, de cuius sermone postea dicetur proprio Capite. De illa forma pleni sermonis, cum aliquid primum breviter proponitur, deinde id idem copiosius explicatur, in capite de Ordine sententiarum dictum est. Ad hanc sermonis formam forte et illud referri potest, quod Ambrosius epistola sexagesimatertia, libro octavo dicit, in omni arte debere esse causam, materiam, et perfectionem, idque crebro in Scripturis reperiri.


1239. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1044 | Paragraph | SubSect | Section]

BREVITAS ET LACONISMUS SCRIPTURAE. Constat sacram Scripturam mire esse brevitatis studiosam. Quare de eius brevitate aliquid dicemus: primum quidem de laudibus ac commodis brevitatis: unde apparebunt etiam causae, cur ea Spiritus sanctus uti voluerit: deinde, in quo consistat brevitas: postremo, ubi ea Scriptura utatur. Primum brevitas solet suo modo esse tum perspicua, tum memoriae apta, iuxta illud Horatii:
Quicquid praecipies, esto brevis, ut cito dicta
Omne supervacuum pleno de pectore manat.


1240. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1048 | Paragraph | SubSect | Section]

obediens usque ad mortem ignominiosam crucis. Porro efficax δεινὴ aut praepotens locutio est, primum: quia per antithesin opponit obedientiam Dei ac hominum. Sensus enim sic in oppositis propositus, valde neruose et significanter proponitur. Deinde, quia apologia Apostolorum in unum per se notum ac illustre principium omnis practicae scientiae, morumque ac piae vitae confertur: quod nemo quantumvis aut imperitus aut sceleratus vel rudis barbarus vel Scytha ausit negare, quod videlicet oporteat obedire magis Deo quam hominibus. Hoc sane


1241. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1051 | Paragraph | SubSect | Section]

huius generis sermonis etiam initio Livii, cum inquit: Iam primum omnium satis constat, Troia capta, in caeteros saevitum esse Troianos, duobus Aenea Antenoreque et vetusti iure hospitii: et quia pacis reddendaeque Helenae semper authores fuerant, omne ius belli Achivos abstinuisse: casibus deinde variis Antenorem cum multitudine Henetum, qui seditione ex Paphlagonia pulsi, et sedes et ducem rege Philemone ad Troiam amisso, quaerebant: venisse in intimum maris Adriatici sinum: Euganeisque, qui inter mare alpesque incolebant, pulsis, Henetos Troianosque eas tenuisse terras: et in quem


1242. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1054 | Paragraph | SubSect | Section]

ista iam saepe coram Ecclesia vivis ac vehementibus actionibus agitata, et luculenter decisa est: primum, quod nosmet Iudaei ac Pharisaei operarii sanctissimi et summi cultores Mosis, eo deserto confugimus ad solum Christum, coepim usque neglecto Iudaismo uti libertate gentilium vitae. Deinde, quod denuo quasi relabente Petro et aliis ad Iudaismum, et operum necessitatem: ego eos coram tota Ecclesia libere redargui, et potenter convici, quod Evangelium nihil prorsus observationibus et adminiculis operum Mosaicorum indigeat, ipsique omnes comprobante tota Ecclesia obedienter mihi


1243. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1054 | Paragraph | SubSect | Section]

solertissimus artifex, sedulusque sectator. Cuius artis primarium caput est, ut (secundum eius proprium praeceptum) doctrina recte secetur ac proponatur: quod ipse summa diligentia facit ad imitationem sui unici praeceptoris Christi, nempe ut primum proponat contritionem aut legis doctrinam: deinde Evangelii aut gratiae, Fides tua salvum te fecit: ac postremo novae obedientiae, seu, Vade et noli amplius peccare. Ad Rom. primum habet in subscriptione et salutatione artificiosissimam insinuationem: mox artificiosissimum exordium, a quo latenter et inobservatus delabitur ad


1244. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1057 | Paragraph | SubSect | Section]

affirmat, Sed ex misericordia salvos nos fecit per lavacrum regenerationis, etc. Verum adscribam etiam Thomae expositionem eius dicti, cum quia istum loquendi modum subindicat: tum etiam, quia alioqui illic bene contra operariam istam aut Pharisaicam iustitiam loquitur. Deinde cum dicit, Non ex operibus, etc. ponit rationem salvandi: et primo excluditur ratio praesumpta, secundo ostenditur ratio vera. Ratio praesumpta est, quod propter merita nostra simus salvati. quod excludit, cum dicit: Non ex operibus iustitiae, quae fecimus nos. Rom. 11,


1245. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1057 | Paragraph | SubSect | Section]

obiiciebant, et elegantiae sermonis studiosi videri volebant. Disputant aliqui, Epistolam ad Hebraeos non esse Pauli: quia cap. 2 autor ita de se loquatur, tanquam de discipulo Apostolorum: quia stylus eius Epistolae videatur plurimum differre ab aliis Epistolis: et deinde, quia cap. 6 et 10 videatur lapsis negare locum poenitentiae, ac in eo patrocinari Catharis vel Donatistis, aut Novatianis. De hoc ultimo abunde respondi in prima parte in voce Possibile et impossibile. Immunem autem fuisse authorem, et esse etiam hanc ipsam


1246. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1059 | Paragraph | SubSect | Section]

eius, sicut et Paulus ad Collossenses bis. Nono, illud profecto non parvum argumentum est authorem Apostolorum tempore vixisse, et esse unum ex Apostolis, quod dicit Deum illo suo tempore per Christum locutum esse; quodque, cum dicit, Deum esse loquutum, primum per Prophetas, deinde per ipsum filium: non addit etiam, per ipsos Apostolos, ne nimium se iactare videatur. Alioqui si discipulus Apostolorum fuisset, addidisset proculdubio, eum etiam per Apostolos locutum, sicut ipsemet Dominus inquit, qui vos audit, me audit. Eodem facit, quod ita de sacrificiis


1247. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1059 | Paragraph | SubSect | Section]

ex patientia probatio, ex probatione spes connectitur: indicat et compositionis decus, quod orationem colis et commatis modulatam absolvit periodus. Primum membrum est, Quoniam tribulatio patientiam operatur: secundum, Patientia autem probationem: tertium, Probatio vero spem. Deinde additur periodus, et ipsa constans tribus membris: quorum primum est, Spes autem non confundit: secundum, Quia charitas diffusa est in cordibus nostris: tertium, Per Spiritum sanctum, qui datus est nobis. Huiusmodi ferme Augustinus. Quanquam mea sententia nihil vetat, quo minus priorem


1248. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1059 | Paragraph | SubSect | Section]

Quia charitas diffusa est in cordibus nostris: tertium, Per Spiritum sanctum, qui datus est nobis. Huiusmodi ferme Augustinus. Quanquam mea sententia nihil vetat, quo minus priorem compositionem quatuor membris absolvamus, ut quartum sit: Spes autem non confundit, hic enim est finis gradationis. Deinde accinitur periodus, vel unico vel duobus membris constans: Quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis. Quin et superiora cola possunt in bina commata dividi, ut comma sit: Quoniam tribulatio: et post minimum respirationis succedat, Patientiam


1249. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1060 | Paragraph | SubSect | Section]

et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis, non in contentione et aemulatione. Unum quodque membrum constat iugo vitiorum inter se cognatorum, ut Interpretatio Schema videri possit: nec caret gratia vox eadem in initiis membrorum repetita. Adde his parem fere numerorum colonum et commatum, deinde ὁμοιόπτωτον: tamesi haec non semper respondent in Graecis. nam in κώμοις et μέθαις numerus par est, ὁμοιόπτωτον


1250. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1061 | Paragraph | SubSect | Section]

in anis ornatus verborum. Iacent siquidem sensus in oratione, in qua verba laudantur, inquit Quintilianus: nec valet animus, dum rerum admiratione et studio tenetur, de verborum cultu esse solicitus. Si ergo consideremus primum quis scripserit hasce Epistolas, nempe Apostolus crucifixi: deinde, quid, nimirum Evangelium crucifixi: postremo, ad quos, eos scilicet, qui huc essent adducendi, ut in cruce Domini nostri Iesu Christi omnem et salutem et gloriam potieret: satis liquet, quam decuerit Paulum sermonis humilitas, et ea ratio, qua sicut afflatum Spiritus, ita neglectum inanis


1251. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1063 | Paragraph | SubSect | Section]

calamos Apostolorum, ut quae ad salutem fuerunt necessaria, quam commode atque explicate tradiderint. Quod si quando videantur haerere in dicendo, id proveniebat ex magnitudine ac sublimitate rerum, quae tractabantur, quibus inter homines pares voces et pares locutiones difficilime inveniuntur. Deinde cum homines adhuc satis carnales et infirmos et plebeios alloquerentur, eorum captui sese attemperabant. De utraque parte difficultatis Origenes videtur appositum simile retulisse, quod Paulus egerit instar eius qui hospitem deducit ad invisendas aedes nobilissimi principis,


1252. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1064 | Paragraph | SubSect | Section]

adhibeat. Sunt vero haec sequentia valde huic Apostolo usitata. Epexegeses multae. Primum multas habet explicationes, et quidem iteratas eorum, quae aliquanto obscurius interdum dixit. Ioan. 1, primum est propositio: Ioannes venit in testimonium, deinde addit explicationem: Ut testaretur de luce, ut omnes crederent per ipsum. Tertio sequitur etiam altera ac uberior explicatio ibidem protinus. Non erat ille lux illa, sed ut testaretur de illa luce. Verbum erat vera lux, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Sic ibidem mox:


1253. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1066 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

nostris, et manus nostrae palpaverunt, etc. In Epistolis minus videtur aperte distinguere partes doctrinae, quam Paulus, qui plerunque primum contritionem, postea iustificationem, postremo novam obedientiam urget, primum malam arborem monstrans, accusans ac succidens: deinde bonam plantans aut generans: postremo eius bonos fructus describens. ALIQUOT THEOLOGICI LIBELLI ETIAM EX SERMONE SACRO PENDENTES, AD EUM ILLUSTRANDUM NON PARUM UTILES,


1254. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1068 | Paragraph | SubSect | Section]

quispiam alium doceret. Hanc rationem sermonis monachi cum non agnoscerent, primum poenitentiam (ut iam dictum est) in simulationem quandam moeroris ac hypocriticas actiones transmutarunt, et totam pietatem tantum in externis quibusdam actionibus et gestibus sitam esse existimarunt. Deinde quoniam erat adiuncta promissio de remissione peccatorum, eiusmodi locis de poenitentia concionantibus, nec erat additum, quod ea remissio ex merito Christi, non ex nostro contingeret, et quod sit fide accipienda: nec cogitabant homines insulsi, loca illa cum aliis de gratuita remissione


1255. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1071 | Paragraph | SubSect | Section]

res divinas homo Christianus esse possit. Horum sententiae omnino reclamare nequaquam ausim, afferre tamen in medium rationes contrarias. Et licet (ut opinor) et conscientia nostra illud postulare videtur prius tamen perpendamus et examinemus eorum sententiam, ecquid veritatis habere videatur: deinde contraria argumenta recitabimus. Putant igitur illi corpus fame, frigore, et insomnia cruciatum, ad orandum ac res divinas meditandum esse aptius, quam alioqui mediocriter curatum. Quod quî fieri possit, sane non satis video. Nam certum est animam corpori esse coniunctissimam,


1256. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1071 | Paragraph | SubSect | Section]

corpus male habebit, nec anima suis functionibus recte defungi poterit, quod facile est videre in aegrotis et senibus. Imo studiosi homines in se id facillime animadvertunt, qui si tres aut quatuor horas de necessario dimenso sui somni subtraxerint, tota die ad studia erunt ineptiss. Deinde molestia illa corporis animi quoque intentionem interturbat, et ad sui curam evocat, sicut verissime Ulysses Odyss. 5 inquit, non esse aliud importunius malum ventre esuriente, qui etiam magna curis occupatos ante omnia sui meminisse necessitate quadam compellat. Sicut et Cato olim dixerat


1257. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1072 | Paragraph | SubSect | Section]

si non sunt exercitia praeparantia ad orationem? Item, quare tam saepe pii homines in veteri et novo Testamento ieiunarunt? Et denique, quare ipse Deus ieiunia praecepit? Respondeo, primum cum huiusmodi ieiuniorum afflictiones primo naturae motu in magno animi moerore suscipiantur, deinde etiam consuetudine, praesertim in Orientalibus partibus confirmatae fuerint: accidit, ut quandoque pii homines intus in animo lugerent, sive propter peccatorum agnitionem, et iram Dei, sive propter imminentem aliquam cladem, aut etiam nuper praeteritam, vel propter quodcunque demum grande


1258. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1072 | Paragraph | SubSect | Section]

aliquam cladem, aut etiam nuper praeteritam, vel propter quodcunque demum grande malum, simul foris luxerint, seu ieiunarint, partim natura, partim etiam consuetudine ita postulante, ac hisce modis se afflixerint, de quibus dictum est, quique sub voce ieiunii omnes comprehenduntur. Deinde, quia unicum erat remedium illis tantis malis (quaecunque demum illa erant, propter quae lugebant, et moerorem suum externis signis testabantur) Dei invocatio, ideo semper huiusmodi afflictionibus ardentes orationes adiungebant, quibus flagitabant sibi peccata remitti, et poenas imminentes


1259. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1073 | Paragraph | SubSect | Section]

precibus adiungentium. Omnes enim in universum recte orantes oportet accedere ad Deum, primum corde humilitato, id est fracto, contrito, ac suppliciter se coram Deo proiiciente ac prosternente, tum propter ingentia sua peccata, tum propter illam tantam maiestatem, ad quam indignissimi accedunt. Deinde propter Christi unicum meritum, misericordiam Dei implorare, quicquid illi demum praeterea petunt. Semper enim omnem aliam petitionem praecedere debet, aut certe comitari petitio remissionis peccatorum, ac divini favoris. Quo quidem modo si animus affectus fuerit, facile foris in


1260. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1073 | Paragraph | SubSect | Section]

seriam et ardentem precationem, nempe in qua primum praecedat humiliatio cordis, ac fractio quaedam contritioque mentis nostrae, orta cum ex agnitione ingentium peccatorum, quae perpetravimus, timore Dei et minarum eius, tum ex cognitione illius tantae maiestatis, quam indigni accedimus. Deinde vehemens cum fide propter meritum Christi petitio remissionis peccatorum. Postremo et seria, ac cum firma fide propter meritum Christi postulatio eius rei quam praeterea petere volumus. exempli causa, si petatur, ut iste obsessus liberetur ab immundo spiritu, aut aliud quippiam. Sensus ergo


1261. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1074 | Paragraph | SubSect | Section]

quod, inquam, haud dubie, si recte animi luctum, seu contritionem praestiterimus de peccatis admissis, Deus non magnopere exiget a nobis hunc externum corporis luctum, quem ne quidem a Iudaeis valde exigebat, ut intelligi potest ex Esaiae capit. 58, et Michaeae cap. 6. Deinde et illud scire debemus, esse quasdam peculiares consuetudines, et titus apud quasdam gentes, quas Deus non perinde exigit ab aliis gentibus, ut ab illis ipsis, apud quos ille mos inolevit. Ut apud Iudaeos mos fuit, hospitibus advenientibus lavare pedes. Quae tamen consuetudo etiam certam


1262. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1074 | Paragraph | SubSect | Section]

inquit, Collige lachrymas meas in utrem tuum, certe tu eas in libro tuo annotas. Imo et impii Achabi probat Deus aliquo modo lugubre ieiunium. Is enim, ut habetur 1 Reg. 12, gravissimis Dei minis per Heliam quasi protelatus, primum haud dubie intus fractus, prostratus ac contritus coepit lugere, deinde etiam foris in corpore. Surgit enim de solio regali, lacerat a se purpuram, induit se sacco, cubat humi in sacco, atque ita ieiunat, probaturque id Deo, quod non superbe contempserit minas Dei, sed perterrefactus supplicem se coram Deo prostraverit, ac ideo promittit Deus se poenas eius


1263. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1074 | Paragraph | SubSect | Section]

dicit se ieiunasse, non solûm significat se externis afflictionibus corpus suum macerasse, sed et intus vere contritum fuisse, veros et gravissimos dolores habuisse, de tam horrendis idololatriis, quibus Iudaei Deum offenderant. Quod ex eius precatione facillime intelligi potest. Deinde per Synecdochen simul et Catachresin significat totam crucem, atque adeo omnes calamitates et labores, quos pii homines in hac vita tolerare coguntur, vicinitate quadam significationis: quia omnia ista sunt luctus quidam. in qua significatione vox haec posita videtur Matth. 9, Cum


1264. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1075 | Paragraph | SubSect | Section]

studiosa et sollicita commodorum omnium et voluptatum huius vitae consectatio, quae ex securitate et neglectu irae Dei, ac poenarum et vitae huius cupiditate progreditur, vel (ut uno verbo dicamus) ex ipsa impoenitentia. De quo impoenitentiae effectu Christus Lucae 17. satis copiose disserit. Deinde etia omnia hypocritica ieiunia. Quorum, quoniam in enumeratione specierum mentionem fecimus, iam copiosiorem declarationem omittemus. Recte vero hypocriticis ieiuniis et adflictionibus addi possunt etiam Baalitici et Turcici cruciatus, qui semet vulneribus excarnificant, sicut et Papistarum


1265. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1076 | Paragraph | SubSect | Section]

diu summa fuit, degeneraverint. Breviter igitur, quantum fieri poterit, aliquid de hac quoque parte addamus. Primum ieiunia aliquandiu in Ecclesia per Christi ascensionem in vero usu fuerunt, id est, eiusmodi fuerunt, cuiusmodi ieiunium iam antea descriptum est. Paulatim deinde, cum et reliqua Christiana dogmata corrumperentur, totaque Religio ad externae cuiusdam disciplinae severitatem inclinaret, in coeperunt ieiunia tantum esse abstinentia, et pro bonis operibus, meritoriisque actionibus haberi. Aliquandiu tamen fuerunt plane libera Christianis, nullisque


1266. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1078 | Paragraph | SubSect | Section]

ut a me aut alio quopiam edoceare, quaenam sint praestantissima, Deoque acceptissima bona opera, quibus tu plenissime praestitis, mox iustus esse, ac aeterna vita dignus fieri queas. Verum longissime a vera via aberras. Si vis salvari, agnosce primum, te esse et omnibus bonis viribus spoliatum: deinde scito, te iis lethalibus vulneribus affectum, quorum vis sensusque temporariam simul et aeternam mortem tibi inferet. Agnosce quoque, te ex tam tristi statu ad vitam ac iustitiam nullis legibus, operibus aut sacrificiis perduci posse. Postremo scias, unum tantum Samaritanum esse illum, qui


1267. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1088 | Paragraph | SubSect | Section]

noli amplius peccare, posuerit, suaque doctrina in homine effecerit. Servetur igitur, ut non confundatur ordo ab ipso commonstratus in tantis rebus. 3 Sic Baptista iam conversis et iustificatis fructus poenitentiae imperat. Sic et Paulus Ephes. 2 primum iustificationem per gratiam, deinde renovationem, aut condi ad bona opera docet. Primum ergo est fides, deinde iustificatio, tertio renovatio aut nova creatio vel creatura, quarto demum bona opera seu boni fructus sequuntur. Stulte ergo simul et impie faciet, qui ante renovationem aut creationem hominis ad bona opera, ea


1268. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1088 | Paragraph | SubSect | Section]

igitur, ut non confundatur ordo ab ipso commonstratus in tantis rebus. 3 Sic Baptista iam conversis et iustificatis fructus poenitentiae imperat. Sic et Paulus Ephes. 2 primum iustificationem per gratiam, deinde renovationem, aut condi ad bona opera docet. Primum ergo est fides, deinde iustificatio, tertio renovatio aut nova creatio vel creatura, quarto demum bona opera seu boni fructus sequuntur. Stulte ergo simul et impie faciet, qui ante renovationem aut creationem hominis ad bona opera, ea collocare volet. 4 Certum est, fidem praecedere remissionem


1269. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1092 | Paragraph | SubSect | Section]

Scripturae testimoniis hauriamus, easque utraque manu retineamus et sequamur. Iam igitur ad institutum accedentes, monstremus, quomodo variarum rerum cognitio sermonem illustret: primum vero dicam de rebus, aut earum proprietatibus, quae omnibus regionibus ac gentibus communes sunt: deinde de illis quae peculiariores sunt Palaestinae soli. Utile igitur esset omnium rerum naturam nosse, vel mediocri quadam noticia, praesertim autem hominis, eiusque virium vel physicarum, vel rationalium, vel etiam motuum et actionum ipsius. Quare omnium artium noticia tum logicarum,


1270. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1103 | Paragraph | SubSect | Section]

et Christo in eis triumphante. Falsa doctrina a Christo cum zizania comparatur: cuius naturam si quis cognosceret, cerneret eam bellissime ingenium pravae doctrinae exprimere. Nam primum partim sua sponte vitio pravi soli crescit, partim etiam ipsum bonum semen facile in eam degenerat. Deinde aliquandiu valde similis est tritico, donec spicam facit: tertio, multo plura grana fert, et quidem plerunque ex uno eius grane plures culmi enascuntur. Quarto, farina ipsa perinde albescit, ut alterius alicuius frumenti. Quinto, si panis inde confiat, non alit, sed veluti inebriat aut etiam


1271. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1104 | Paragraph | SubSect | Section]

posset, si quis diligenter primarias appellationes et phrases praecipuorum articulorum veteris Testamenti cum novo conferret: ac ostenderet, quomodo tum rebus aptissime congruerent, tum inter sese quoque probe convenirent. Oporteret vero primum observare, quas voces ac phrases Moyses usurpasset: deinde, quomodo eas Prophetae ac Psalmi aut sequuti fuissent, aut diversis vocabulis enunciassent: denique, quomodo easdem vel Evangelistae vel Apostoli expressissent. Omnino enim verba sunt nobis notae rerum, ut nos eas ex notis agnoscere sit necesse: ac saepissime fiat, ut paululum immutatis


1272. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1106 | Paragraph | SubSect | Section]

Nam primum res ipsae tales proponuntur, quarum natura facilime nostra corrupta ratio capitur, et veluti a nucleo ad putamen obducta, in longe alias cogitationes et opiniones de eis inducitur, quam quas de illis nos habere in vera religione oporteret, ut mox in singulis legis speciebus ostendetur. Deinde sermo eius multo aliter loqui ac sonare nostris carneis auribus videtur, quam ut nos verum legis sensum, et praesertim primarium finem, usum aut scopum ex eo penitus perspicere ac consequi possimus. Quin potius ille in easdem prorsus alienas cogitationes nos trahere videtur, in quas nos


1273. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1107 | Paragraph | SubSect | Section]

ceremonialis lex sese velabat, ac involvebat, ne verus ac ultimus eius sensus et finis cerni posset: primum ipsa natura rei, aut ceremoniarum ac pomparum, quae et alioqui semper sua specie et pulchritudine ad se alliciunt homines, et detinent, ne quid ulterius altius et spiritualius quaerant. Deinde Mosaicae ceremoniae valde celabant in se verum nucleum, in intimis latebris involutum: et tantum externa copia ac fulgore oculos et aures hominum praestringebant, explebant, et ferme obruebant. Denique sermo legis ceremonialis (ut quidem communiter intelligebatur) praedicabat illa


1274. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1109 | Paragraph | SubSect | Section]

eumque omnia recte et sancte facere. DETRACTIO VELAMINIS. Sicut porro velamen duplex est, externum in lege, et internum in corde nostro: sic etiam duplex est eius detractio. Nam primûm fit detractio, addita clariore expositione legis: deinde et divina illuminatione, mentis nostrae caecitas illustratur, ut videre et percipere illam diviniorem doctrinam possit: sicut legimus Christum apperuisse Scripturas, et illuminasse etiam corda suorum. De priori primum agamus, nempe quomodo simplex et perspicua isagoge in legem,


1275. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1109 | Paragraph | SubSect | Section]

ponat. Multum ergo etiam in veteri Testamento conati sunt ei Prophetae detrahere hoc velamen, eiusque veram ac nativam faciem hominibus commonstrare: primum, dum a ceremonialibus sacrificiis et cultibus ad moralia, atque adeo ad cordis perfectam obedientiam eos sunt retrahere conati. Deinde, dum porro etiam ipsius cordis malitiam clarius et acriûs sunt insectati: dum item ab omni operum iustitia ad gratuitam Dei misericordiam retrahere populum studuerunt. Dum etiam omnia summa, spiritualia ac aeterna bona potissimum, vel potius solum petenda esse docuerunt: et denique dum


1276. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1115 | Paragraph | SubSect | Section]

Abrahamo, Israeli et Levi, ipsi in lumbis patris Abrahae existenti benedixerit. Ergo aliud quoddam sacerdotium sit iudicatum, supra Leviticum, unde vera benedictio petenda sit: non a Levi, et eius sacerdotio ac beneficiis, quia cum suo patre Abrahamo alieha benedictione indiguerit. 19 Deinde, quod Levi in lumbis patris sit ab illo decimatus. Ergo illius, et porro Christi quem significavit, fuerit multo nobilius sacerdotium. Nam dare decimas eius est, qui auditoris aut laici (sicut loquuntur) loco censetur, idque illi, qui vere aestimatur esse sacerdos. 20 Tertio,


1277. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1116 | Paragraph | SubSect | Section]

subinde offerre, ut Epistola ad Hebr. monet. Quare ille titulus aliquem alium indicabat, quem omnes illae ceremoniae, sacerdos et sacrificia sua vera fronte aut facie, si velum eis detractum fuisset, ostentabant, et vere Sanctum Domini esse praedicabant. Deinde illa ipsa lamina dicitur gestari ad placationem Dei erga populum. Quis vero tam stupidus, et rerum divinarum ignarus fuerit, ut tam parvo metallo tantam rem, nempe placationem Dei erga totum genus humanum, ausit tribuere? Quare necesse fuit sanos intelligere, per illud indicium significari


1278. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1118 | Paragraph | SubSect | Section]

sui: quae liberatio et formatio proprie illam veram ac futuram liberationem pingebat et significabat, ut quaecunque in hac tantarum rerum inchoatione aguntur aut dicuntur, tanquam eximia, spiritualem liberationem adumbrantia, scituque necessaria, summa diligentia observanda sint. Deinde, quod quaerit Moses de nomine Dei, non humana quadam curiositate aut temeritate fit, alioqui Deus ei non tam diligenter respondisset, nec rem tantam ob eius stultam quaestionem suscepisset exponendam, sed divina plane voluntate ac afflatu, qui per eius interrogationem voluit habere


1279. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1122 | Paragraph | SubSect | Section]

ipsi Christo nomen Verbi tribuit, inquiens: Dixit Dominus Verbo, Sede a dextris meis. Hunc igitur λόγον aut Verbum Ioannes depingit: primum, quoniam semper fuerit apud Deum, et verus Deus, per quem omnia facta sint, veluti perstringens Genesin. Deinde, quod in eo fuerit lux et vita hominum, id est, quod ipse in se susceperit debitum ac peccata humani generis, et reparationem amissae iustitiae ac vitae, Eritque omnium horum restitutor, quod in praedictis locis Exodi, secunda persona de se pollicetur. Tertio, quod sit caro factus, et ad


1280. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1125 | Paragraph | SubSect | Section]

expressum, mirum plane non est ob duas causas. Primum, quod haec litera ne apud Hebraeos quidem habet satis exaudibilem sonum, ut mirum non sit, quod in Graeca iam voce, seu ad Graecos traducta, nulla propria litera sit expressa. Deinde quod in terminationibus nominum peregrinorum mutandis, linguae in primis sint liberrimae. Eadem etiam terminationis causa est, cur cum Iehosua sit quadrisyllabum, Graecum ἰησοῦς sit trisyllabum solum. Ultima: Duo potissimum viri


1281. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1127 | Paragraph | SubSect | Section]

traderet, ita notare posset, ut non facile abolerentur, sic, proculdubio, in sua illa investigatione progressus est. Primum animadvertit (Deo sine dubio ei praeeunte) quosdam sonitus in diversis vocibus sibi mutuo similes, eosdemque subinde reiterari, aliasque cum alio atque alio sonitu misceri. Deinde eam rem cum diligentius observare coepisset, ac prima et simplicissima elementa, et veluti fontes primos, ex quibus tanta vis vocum sonorumque componeretur, ac veluti scaturiret, κατὰ ἀνάλυσιν, ut in investigatione artium fit, scrutaretur:


1282. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1132 | Paragraph | SubSect | Section]

debemus scire, hanc vocem multo latius patere, maioraque mala notare. Sciamus igitur hîc, vocem peccati significare non tantum opus, actionem aut cogitationem, non etiam tantum habitum aliquem malum: sed etiam vim ac essentiam quandam pessimam nobiscum ex utero matris allatam. Deinde etiam adversatur eidem vehementissime recepta opinio non tantum Philosophiae aut Doctorum, sed etiam communis vitae, omniumque hominum, qui sentiunt, omnem hominem per se bonam quandam creaturam esse, sed tamen nasci, nec bonum moraliter (uti loquuntur) aut idoneum ad ulla utilia aut


1283. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1134 | Paragraph | SubSect | Section]

Illis enim vocibus ac descriptionibus satis assereretur, peccatum originale esse substantiam, ut tanto minus opus esset, illis frequentatis, haec verba adeo urgere. Ne vero quis suspicetur, sinceriores Theologos sic hactenus non docuisse, proponam illustria testimonia: primum nostrorum doctorum, deinde etiam ipsius verbi Dei: tametsi posterioris non pauca testimonia iam proposui. Lutherus in festo Circumcisionis inquit: Morbus qui resecandus est, in nullis operibus, sed in ipsa natura haeret, totaque substantia hominis corrupta est: ut peccatum sit hominis origo, ac quicquid in


1284. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1141 | Paragraph | SubSect | Section]

verbum Dei et fides. Hîc sistendum est, et disputationes Philosophiae contrarium concludentes, pro ranarum coaxatione habendae. Rectius ergo fecerimus, si Dial ectica seu Philosophia in sua sphaera relictis, discamus loqui novis linguis in regno fidei extra omnem sphaeram. Haec ille. Deinde opponatur hoc simile isti sophismati: Substantia est a Deo: Diabolus est substantia: Igitur diabolus est a Deo. aut, Vetus Adam, caro, animalis homo, imago diaboli, etc. sunt substantiae. Igitur sunt a Deo. Hîc necesse est maiorem explicari: Omnis substantia est a


1285. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1147 | Paragraph | SubSect | Section]

conservandae et propagandae caelesti veritati cum primis utiles, atque adeo necessarias esse. Quocirca duplici de causa linguas discere ac colere debemus, tum propter authorem tanti muneris Deum: tum quod idem ostendit, eas propagandae ac conservandae caelesti veritati perutiles esse Deinde tum propria conscientia, tum veritatis adversarii saepe necessario nos ad consulendam hanc linguam fontesque Hebraeos compellunt. Nam alias quidem variae dubitationes ac tentationes in cordibus hominum exoriuntur, ut confirmandae conscientiae causa necesse sit nos ipsos fontes inspicere,


1286. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1150 | Paragraph | SubSect | Section]

Nolo iam recentium Theologorum et aliorum, tametsi summa eruditione ac fide praeditorum testimonia recensere: tantum veterum quorundam compendia percurram. Maximi fecerunt olim Ecclesiae plures versiones Bibliorum, eoque tandem omnia collecta, ac in ordine redacta primum hexapla, deinde et octapla vocarunt: eo nimirum studio ac fine, quod ex pluribus versionibus diligenter inter se collatis, se certum ac genuinum sensum obscurorum locorum habere posse sperarunt. At quanto id clarius ex ipsis fontibus Hebraeis habere potuissent? Origenes iam ingravescente aetate


1287. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1151 | Paragraph | SubSect | Section]

esse nemo prorsus dubitat: sed de tota ratione loquendi, aut sententias efferendi. Habet et illas in gentes propriasque difficultates Scriptura S. quae versorem, ut molestae quaedam remorae, plurimum impediunt, ne eam perfectissime vertat: nempe primum summam brevitatem sermonis, deinde admirabilem quoque energiam aut emphasin singularum vocum: quorum utrumque feliciter, perspicue, ac illaeso sensu alia lingua efferre est perdifficile, atque adeo etiam prorsus impossibile, ut Iamblicus de hac ipsa re loquens testatur, cuius dictum antea recitavi. Non solum vero magna est


1288. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1155 | Paragraph | SubSect | Section]

in nostrum usum commodumque constituta conservataque est, et hodierna adhuc die nobis proponitur ac exponitur. Perinde ergo eam audiamus, et quasi revereamur, ac si iam verus ac vivens Deus Scripturae verba ac sententias praesens caelitus ad nos loqueretur: quod et vere facit. Deinde postquam affirmavit, propter nos ac in nostrum commodum Scripturam esse conscriptam, recenset ibi et alibi passim plures utilitates, quas inde percipiamus. Dicitigitur 2 Tim. 3, Scripturam esse utilem ad doctrinam, redargutionem, institutionem et correctionem. Doctrinam intelligit hic


1289. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1156 | Paragraph | SubSect | Section]

Ita ergo is inquit in quadam oratione de laude Hebraeae linguae: Nec iudiciis profanis ab hac sententia mentes pias abduci velim, si non sumus Epicurei, sed vere statuimus, aeternam mentem architectatricem rerum, et hanc in Ecclesia patefactam esse, in eductione populi Israelitici ex Aegypto, et deinde mortuis in vitam revocatis: et voluntatem illius aeternae mentis quaerendam esse non in Philosophia, aut in humanis iudiciis, sed in illis aeternis decretis, quae tot editis testimoniis proposita sunt, et quae filius resurrectione sua confirmavit: necesse est, nos decreta divina ex sermone


1290. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1157 | Paragraph | SubSect | Section]

sit, finitum quid, ordinatum et compendiarium flagitat, et oculis animoque complecti cupit: ut praeclare Aristoteles in sua Poetica disputat. Quare in omni institutione illud initio utilissime praecipitur, ut primum a perspicuis, auditorique notioribus ac facilioribus initium faciamus. Deinde ut primum, quoad fieri potest, brevem totius rei summam, compendium, argumentum aut ideam auditori proponamus. Quamobrem et initio pueris breves catecheses proponimus in Ecclesia et scholis, et in Academiis studiosae iuventuti institutiones aut etiam Methodos uberiores. Nec id


1291. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1158 | Paragraph | SubSect | Section]

immediate a Deo ad genus humanum dictae ac scriptae sunt. quae profecto ingens commendatio est. In omnibus scientiis praestantiorum authorum scripta merito libentius legimus. At quid hoc doctore seu authore praestantius, sapientius aut eruditius esse, excogitarîve omnino potest? 2 Deinde, certum indubitatumque est, sacras Literas omni prorsus errore ac impostura, omnique reprehensibili sententia carere: cum alioqui alia omnia scripta quorum cunque demum hominum, Rabinorum magistrorum vel praeceptorum aut crassis erroribus, aut saltem incommode dictis nullo modo careant: sed


1292. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1166 | Paragraph | Section]

Christus noster unicus praeceptor affirmat, errantes inde ac ideo errare, quia Scripturas ignorent. Primum igitur ostendam, sacras Literas esse unicam illam lucernam nobis in obscuro loco praelucentem: deinde proponam aliquot regulas in disputatione Theologica et diiudicandis controversiis religionis adhibendas. Postremo etiam adscribam, quam multipliciter adversarii in suo illo Aegyptiarum tenebrarum regno sacras Literas et omnem sanam scientiam proculcaverint, et ex Ecclesia exploserint. Haec


1293. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1179 | Paragraph | SubSect | Section]

NORMA CONCILII TRIDENTINI, QUAM IN IUDICANDIS CONTROVERsiis sequuntur. NICOLAI CUSANI, POSTQUAM FACTUS EST CARDINAlis, sententia de authoritate Ecclesiae et concilii, supra et contra Scripturam. Dicunt aliqui, praecepto Christi obediendum esse primo loco, deinde Ecclesiae: et si aliud praeceperit Ecclesia quam Christus, non Ecclesiae, sed Christo obediendum. Certe in hoc est omnium praesumptionum initium, quando particulares iudicant suum sensum in divinis praeceptis voluntati divinae conformiorem, quam universae Ecclesiae (id est, Claude oculos,


1294. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1199 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

etiam cerne, pie Lector, qualem normam iudicii isti Tridentini seductores, in diiudicandis controversiis et constituenda Religione ac Ecclesia adhibeant: nempe, primum foedissime conculcant verbum viventis Dei, id trahentes et rapientes quocunque eis libet, summa violentia, audacia ac petulantia. Deinde audacissime, imo et impudentissime fingunt et affirmant (idque proh nefas, sub sacrosancto titulo ac nomine Ecclesiae et Spiritus sancti) quicquid modo eis collibuit, eorumve Persicae ac plane Epicureae potentiae, pompae et commodis, utile conducensque esse videtur. Hactenus,


1295. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1204 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

aqua indigerent: id faciens, quantum ego auditu cognovi, pecuniae exigendae gratia, praeter tributum. Hîc audimus primum hanc planitiem esse separatam circuitu montium ab alia terra, cuiusmodi esse etiam paradisum separatam et praeseptam ab aliis terris, ex sacris Literis scimus. Deinde describitur unum flumen, quod et illam internam planitiem rigare et extra effluere, ac in plura flumina dividi, et regionem circumquaque rigare solet. Est etiam is situs Orientalis et simul Septentrionalis adeo altus, ut inde aliqui fontes Euphratis, Tigris et etiam Gangis promanare possint,


1296. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1227 | Paragraph | Section]

cur novum Testamentum magis utatur quam vetus 342 fidem cur novum Testamentum una voce urgeat 345 non nisi per Fidem aliquid fieri, quid sit 343 fidem etiam sub operis nomine obtrudi 195. non esse sine bonis operibus 325. primum iustificare, deinde apprehendere Spiritum sanctum 325. 326. qui amittat 327. 328. quomodo Christus opus vocet 171 per Fidem quomodo iustificemur 324. 325 de Fide doctrina unde ingens robur contra Papisticam dubitationem accipiat 385. 386 fide sola nos


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.