Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: deinde

Your search found 2016 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 81-125:


81. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

animos sociorum et subditorum confirmaret et uirtute atque animi magnitudine tanto hosti obuiam iret. Fit Senatus decretum ut Nicolaus Canalis imperator reuocetur, deinde omnibus suffragiis ad tale negotium idoneus imperator designatur Petrus, clarissima familia Mocenica ortus; quae gens a primordiis ipsius urbis inter patricias familias semper habita est. De qua etiam multi clarissimi imperatores, naualis belli gloria uiri illustres, fuere,


82. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Veneti, de compositione rerum cum Turco spe reiecta, in sequentem annum bello se praeparare statuunt. Mittuntur ergo oratores, primum ad Romanum Pontificem, deinde ad regem Ferdinandum, quatenus eos monerent suaderentque ut ad opprimendum communem hostem pestemque perniciosissimam christianae religionis animum atque uires intendant. Pontifex accepta benigne legatione, se pro uirili sua non defuturum promisit. Ferdinandus


83. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Venetorum imperatori dant; equites ex praeda per eos capta, factis partibus, duas pro se retinent, tertiam quaestoribus assignant; ita enim cum imperatore conuenerant. Captiui autem omnes, quos naualis turba ceperat, quaestoribus traduntur, quos omnes posita hasta sub corona uendunt. Deinde pecuniam hoc modo distribuunt: primum omnibus ex naualibus, qui hostem captiuum adduxerant, tres aurei dantur, deinde impensae uictus equitum, quas praefecti nauium fecerant, soluuntur, reliqua pecunia aequis portionibus in naues diuiditur. Legatis uero, quantum singulae naues acceperant,


84. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

quaestoribus assignant; ita enim cum imperatore conuenerant. Captiui autem omnes, quos naualis turba ceperat, quaestoribus traduntur, quos omnes posita hasta sub corona uendunt. Deinde pecuniam hoc modo distribuunt: primum omnibus ex naualibus, qui hostem captiuum adduxerant, tres aurei dantur, deinde impensae uictus equitum, quas praefecti nauium fecerant, soluuntur, reliqua pecunia aequis portionibus in naues diuiditur. Legatis uero, quantum singulae naues acceperant, duplum datur. Praefecti acceptam pecuniam, portionem tertiam sibi retinentes, reliquam inter naualem turbam pro


85. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

etiam cubitorum quindecim, cum hac inscriptione: Νάξος Ἀπόλλωνι. Sunt et cisternae multae mirae magnitudinis, etiam nunc aquarum plenae. Hic per quaestores ex instituto omnis praeda diuisa est; deinde facta licitatione captiui uenduntur, pecuniaque redacta ex consuetudine diuiditur. Quibus peractis imperator, quoniam commeatus classi defecerant, ad Peloponnesi urbes diuertit. Inter nauigandum uero, ad Maleum promontorium Rechaiensius, regiae classis dux, cum


86. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

regiae classis dux, cum decem septem triremibus ei occurrit. Ubi, nauticorum more celeumate ac signis inuicem consalutati, simul Methonam ueniunt. Ibi imperator accepit Cardinalem quoque, legatum Pontificis Romani, cum classe aduenire. Deinde, acceptis cibariis, simul cum regio duce ad insulas Asiae adiacentes mature se contulit. Habent Rhodii oppidum opere ac defensoribus munitissimum ac inexpugnabile, quod Castellum Sancti Petri uocant, situm in ea parte


87. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Homines pauci, praeter aliquot mulieres, quae asportandi sua cupidae non aufugerant, capiuntur. Allata sunt imperatori hostium capita absque numero; hostes uiui in proelio capti quam plurimi. Ex nostris desideratus nemo, sagittis uulnerati ad quinquaginta sunt. Quarta deinde die ad quendam locum Cariae, qui nunc Tabia dicitur, summo diluculo uenit. Ibi coeuntia ex utroque latere maria magnam partem Cariae peninsulam efficiunt. Ager Alicarnasseorum olim erat, quae ciuitas fuit regia principum


88. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

expositi cursim omnia peragrant. Praedam ingentem hominum ac pecorum agunt, quam absque mora ad naues adducunt. Assumpta ergo imperator in naues praeda, ad insulam inhabitatam, cui Caprariae nomen est, uenit. Ibi, ex instituto iam more, praeda omnis per quaestores nouos diuisa, deinde posita hasta captiui uenditi, et pecunia distributa est. Nam mos erat imperatori nouae praedae nouos quaestores designare. Dum haec aguntur, nuntiatum est legatum Pontificis cum classe adesse. Igitur imperator instructa armis signisque ornata


89. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Dum haec aguntur, nuntiatum est legatum Pontificis cum classe adesse. Igitur imperator instructa armis signisque ornata classe obuiam ei procedit. Cui occurrens ipse et tota classis, celeumate ac caeteris quae laetitiam animi exprimere et ostendere solent, legati aduentum excipiunt. Deinde imperator ad legatum se contulit. Quo salutato: Audisti- inquit- forsitan ac legisti, optime pater, multa quae Senatus Venetus pro fide christiana ac libertate Ecclesiae strenue et magnifice gesserit; nunc etiam uides.


90. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

animo orationem imperatoris accipiunt. Quibus dimissis, ipse cum legato Pontificis ac regio duce in naui se continet, inde, si qua necessaria postea forent, subministraturus. Equites ergo uelocissimo cursu omnia excurrunt, praedam hominum ac pecorum agunt, deinde ad collem sibi demonstratum se conferunt. Victor Soprantius, impulsa remis naue, celeri cursu ad portum uenit, ac primus magno impetu ingruentibus undique bombardis, telis ac sagittis, catenam


91. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

in naues mercium commodi gratia, qui omnes uisa classe, subito malo perterriti, relictis omnibus in urbem confugerant. Erant tabernae pipere, cinnamomo, caryophyllo, ture, tapetis et alia omnifaria merce plenae. Nostri, desilientes e nauibus, mature omnia diripiunt, praedamque in naues imponunt, deinde supposito igne tecta omnia concremant. Et quia ob altitudinem murorum urbem scalis oppugnare nulla spes erat, muros suffodere tentant. Rhodius praefectus cum suis militibus ad portam urbis accedit, dolabris ac securibus portarum claustra frangere ac deicere aggressus. Interim


92. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Katarini Zeni, uiri patricii, Venetorum oratoris, regem Persarum ad opprimendum Othomanum in expeditione esse, et iam eius duces cum expedita manu magna audacia Armeniam minorem Othomano subditam inuasisse, Tocatque, ualidissimam urbem eiudem regionis, et nonnulla alia oppida cepisse. Deinde affirmat Persas equis, uiris satis superque abundare; Persas quoque hasta, ense, sagittis ad pugnam idoneos, caeterum reliqui instrumenti bellici ignaros atque expertes esse. Proinde Pontificem Romanum, Venetos


93. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Dum hostes acrius instant, Petrus Frasina, uir strenuus et inter equites nostros clarus, Balabanum, hostium ducem, gutture hasta transfixo equo deicit, ac reluctanti caput abscidit. Tunc alii alios aggredientes prosternunt, hostes multis obtruncatis in fugam uertunt. Deinde, fusis ac fugatis hostibus abscissisque interfectorum capitibus, uictores laeti ad urbem redeunt. Tunc nostri maxime expoliatam urbem supposito igne, omnia tecta atque aedificia concremabant. Itaque urbs antiqua, uaria fortuna ac multis monumentis insignis, horarum spatio in cineres collapsa


94. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

desertas, tantum aquis cisternarum ueterum abundantes, se contulit. Ibi expositi captiui posita hasta omnes uenduntur. Reliqua praeda absque sorte militi concessa est, quod etiam imperator in reliquis excursionibus semper seruauerat. Itaque quaestores iam ex consuetudine pecuniam omnem diuidunt. Deinde quarta die imperator in Clazomeniorum agro copias exposuit, ad locum qui nunc caput Stilari dicitur. Clazomenae oppidum fuit in fine sinus Smyrnaei positum, Anaxagora ciue suo, qui Archelai phisici et


95. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

opposita aedificauit, ad quae multas bombardas mirae magnitudinis constituit, praefectisque castellorum mandauit, si qua nauis illis inuitis transire uellet, bombardis fractam submergerent. Igitur imperator collaudato adolescente promissis eum onerat, si ea quae animo conceperat exequeretur. Deinde ab eo quaesita mature expedit. Antonius paratis necessariis intra paucos dies munitiones Hellesponti simulato mercatore superat, eadenque die Calipolim uenit atque uenalia poma exponit. Nauiculam enim his onerauerat,


96. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

in terram desiliit, et in proxima silua se abscondit. Interim domus cum omnibus, quae in ea erant, tota comburitur. Sequenti die subassa urbis cuncta perscrutari iubet, si quo pacto incendii auctorem inuenire posset, praemia magna indicibus proponens. Cum ergo scrutatores primum poma fluitantia, deinde nauiculam submersam offendissent, animaduerterunt mercatorem illum hesternum poma uendentem tale facinus patrasse. Igitur armati ad persequendum Antonium mittuntur, qui, prodentibus eum uestigiis,


97. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

mittere solent. Quibus paratis, orator Venetiis soluit, ac Cyprum uenit, ut inde commode, cum Usunasanus ad maritima Ciliciae aut Syriae uenisset, dona ei offerret. Fama enim erat aestate noua regem ad ea loca uenturum esse. Deinde ex Senatus decreto imperatori mandatum est, ut ad omnia Usunasani mandata semper paratus sit, quaeque maxime cordi regis esse existimaret omissis caeteris ageret. Othomanus quoque, non solum fama excitus, sed per exploratores de magnitudine copiarum ac


98. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Cyprum, ad regem amicum ac foederatum, diuertit. Rex quoque Cyprius quattuor triremes cum duce Zamperio imperatori dedit. Imperator cum tota classe Cypro soluit, deinde ad Ciliciae litora, Seleuciae proxima, uenit, ubi tunc Caramanus, obsidendae Seleuciae gratia, castra habebat, in portumque Sancti Theodori nunc appellatum cum sua classe se contulit. In hoc loco olim Veneris


99. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

uti regi socio et Venetorum amico suis armis paternum regnum ab Othomano per iniuriam occupatum recuperet. Tum imperator oratores bene sperare iubens a se dimittit. Deinde Victorem Soprantium, legatum suum, ad Caramanum ire iubet, cui mandat uti, de statu rerum edoctus, quid potissimum agendum sit cum eo agat. Victor equo ad Caramanum mature se confert, salutatoque regulo: Ab imperatore- inquit- missus


100. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

militibus collectus est, gente magis agris colendis quam bellis gerendis assueta- uestra mihi ope, qui et militibus exercitatis et tormentis ad expugnandas urbes idoneis abundatis, opus esse uideo . Deinde narrat tria oppida a se obsideri, quorum duo Othomani praefecti tenent, tertium uero Mustapha, quidam Cilix, homo perfidus, per iniuriam occupatum habet; qui olim ex intimis amicis eius fuerat, nunc, fortunam sequens, Othomano adhaeret.


101. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Lombardum Venetum nauis praefectum, Coricum cum decem nauibus misit, cui mandat, dum ipse oppugnationi Sichini instaret, ille obseruet, ne quis maritimo aditu cibaria oppidanis afferat: nam a continenti Caramani milites Coricum obsidebant. Deinde imperator cum reliqua classe ad Sichinum se recepit, copias omnes exponit, ac magistro classis mandat, uti tumultuario apparatu oppidum aggrediatur, experiaturque an absque bombardarum usu oppidum capere posset. Itaque magister cum omnibus classiariis ad oppidum tendit, muros


102. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

magnifice constructum. Haec quondam regia Archesilai fuit. Oppidani multas bombardas et alia tormenta per eam partem muri quae portui opposita est disponunt, prohibere his posse rati, ne quis portum illis inuitis intrare possit. Imperator oppido adnauigans omnia prius circumspicit, deinde sublimis ac eminens in puppi cursum manu magistro ostendit, qui inter frequentes bombardas et ingruentia tela primus portum subiit. Subsequitur regius dux, deinde legati ac tota classis. Imperator expositis copiis ad praefectum mittit, qui eum monerent, ut oppidum dedat: quod nisi dediderit,


103. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

disponunt, prohibere his posse rati, ne quis portum illis inuitis intrare possit. Imperator oppido adnauigans omnia prius circumspicit, deinde sublimis ac eminens in puppi cursum manu magistro ostendit, qui inter frequentes bombardas et ingruentia tela primus portum subiit. Subsequitur regius dux, deinde legati ac tota classis. Imperator expositis copiis ad praefectum mittit, qui eum monerent, ut oppidum dedat: quod nisi dediderit, quicquid uictoribus in uictos licet esse passurum. Mos est Turcorum principum a ducibus qui in alienas prouincias excursiones faciunt de omnibus


104. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

sibi et comitibus incolumitatem paciscitur, oppidum imperatori tradit. Imperator acceptum per deditionem oppidum cum omni instrumento bellico, quod in oppido erat, Caramano dedit, Hismaelem et comites ex pacto a nostris nauibus in Syriam deuehi iubet. Ipse deinde ad litora Seleuciae proxima se contulit. Seleucia urbs antiqua fuit, a Seleuco, uno ex successoribus Alexandri, aedificata, quinque milia passuum a mari recedens. Fuit autem ciuitas ampla, egregiis uicis ac aliis multis monumentis olim


105. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

ut situm oppidi ac munitiones exploret mittit, simul ut Hesibegum moneat oppidum per iniuriam ab Othomano occupatum, Caramanis auito et paterno iure debitum, restituat. Igitur magister, mature se ad oppidum conferens, cuncta diligenti acstimatione primum circumspicit, deinde euocato Hesibego inquit: Scis nec Seleuciam Sichino aut Corico munitiorem, nec te Mustapha, uiro genere et uirtute nobili, meliorem, nec Hismaele uiribus et rerum usu strenuo fortiorem esse, qui


106. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Victor e uestigio se ad oppidum confert, tunc oppidum a praefecto per deditionem accipiens, Caramano (nam et ipse aderat) tradidit. Hesibegum quoque cum eius cohorte, opera et suasione legati, Caramanus ad militandum secum mercede conduxit. Deinde Caramanus, aduertens opera ac uirtute imperatoris nostri regnum sibi recuperatum esse, equum sella argentea et faleris bullatis ornatum, pardumque mansuetum imperatori ob rem bene et prospere gestam dono misit, simul gratias ei agit, quod nullis


107. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

mons in theatri formam claudebat) uallo locum ac fossa munire iubet, praesidium ad obseruandum aditum imponit, ne, si potens hostis aduenisset, nostros ab oppugnatione deturbare et oppidanis subsidium ferre posset. Deinde captato loco tres bombardas magnas a parte occidentis oppidi, quartam ab austro locat. Oppidum circumobsidere, ne quis intrare aut exire possit, mandat. Tunc impigre omnibus, quae ad exercendas machinas opportuna erant, paratis, bombardarum crebris


108. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

imperator, ueritus ne Othomanus solita astutia ad deprimendos hostium animos regem Persarum fusum atque fugatum a se diffamaret (solet enim saepe re etiam male gesta laetitiam atque alia signa uictoriae prae se ferre), primum Rhodum, tum Chium, deinde alias insulas atque ciuitates Graeciae adnauigans, omnibus affirmat regem, tametsi castra amisisset, proelio tamen et occidione hostium multo superiorem extitisse, nec credi debere


109. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

mittit, quibus mandat, ut reginam adeant, suoque nomine eam salutent, et, si res exigeret, imperatorem cum classe ad omnem ipsius reginae uoluntatem uenturum polliceantur; deinde, si quid noui in illo regno esset, ut ad se celeriter redeant iubet. Interim dux Cretensium imperatori, rumore quodam motus, scribit Cyprios animum sincerum non habere, atque res nouas moliri. Quapropter imperator Victorem Soprantium


110. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

regnum per tyrannidem coniurant. Sequenti itaque nocte, dato signo, omnes ad arma concurrunt. Primum reginae medicum cum quodam ciue, Polinzapa nomine, reginae fidos atque intimos, qui metu perterriti in cubiculum ad reginam confugerant, inter manus ipsius reginae trucidant, deinde ad inquirendum Andream tendunt. At ille, audita caede medici, ad arcem confugerat, ac a praefecto arcis exclusus inter duos muros arcis delituerat. Quem quidam Nicolaus, Epirota genere, uir omnibus probris obnoxius, coniuratis prodidit, qui ad locum


111. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

mittere uelle dicunt, qui et fidem eorum integram regi suo cum matre, et amicitiam perpetuam Senatui Veneto polliceatur. Praetor, tametsi eos falsa locutos sciret, tamen, tempori inseruiens, omnia se facturum promittit. Deinde coniurati ad regiam conueniunt. Tum filiam regis, puellam annorum sex, filio regis Ferdinandi etiam impuberi despondent, titulum principis Galileae et multa praedia doti promittunt (hoc titulo apud Cyprios successores regni gaudent).


112. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

promittunt (hoc titulo apud Cyprios successores regni gaudent). Quibus peractis, unam ex regiis triremibus cum illo regio nuntio qui cum archiepiscopo uenerat, uti regi Ferdinando acta significet, mittunt. Deinde, metuentes Venetorum potentiam, ne se opprimerent antequam ipsi suas opes firmassent, oratorem Venetias et ad imperatorem classis mittunt, ut


113. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

continebatur Andream a militibus propter eius auaritiam occisum, se cum filio regnum libere administrare, omnesque sibi fidos ac dicto oboedientes esse. Nam regina, tyrannide oppressa, omnia ex tyrannorum uoluntate agebat, et haec non ex sua, sed ex coniuratorum sententia scripserat. Deinde tyranni sibi fidos ac scelerum conscios arcibus praeficiunt. Et quoniam in aerario nihil pecuniarum erat, tyranni multa uasa regis argentea conflant, satellitibus suis stipendium daturi nummum percutiunt.


114. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

cibariis oneret, mercenariis militibus ex praesidiis ciuitatum deductis ac sagittariis Cretensibus compleat; has omnes copias ad se expectandum Rhodum mittat. Ibi enim omnes copias colligere, deinde Cyprum petere statuerat. Tres naues Syriacas Neapolim mittit, praefecto urbis scribens ut, quantum naues ferre possent, in eas equitum imponat, cursusque earum Rhodum uersus dirigat. Ipse, ex urbibus Peloponnesi praesidiarios milites


115. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

sed cum omnibus copiis ad extirpandam tyrannidem et componendum regni statum uenire maturaret. Imperator, lectis litteris reginae ac legati, diligentique aestimatione omnibus pensitatis, cum omni apparatu Cyprum se conferre statuit, primum ut regnum a tyrannide uendicatum componeret, deinde ut omnibus ostenderet Venetorum potentiam cum res exigerent quantum in expedito sit. Igitur cum omnibus copiis Rhodo soluens Cyprum uersus tendit, atque intra paucos dies


116. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

res exigerent quantum in expedito sit. Igitur cum omnibus copiis Rhodo soluens Cyprum uersus tendit, atque intra paucos dies Famaugustam uenit. Hic imperator, ut armati adsint, omnibus iubet. Deinde media urbe, in campo diui Nicolai, ante regiam, ipsa regina cum omnibus Cypriorum principibus inspectante, exercitum lustrauit, omnesque copias in conspectum dedit. Regina et principes uiso ingenti apparatu obstupuere, admirantes imperatoris nostri studium ac


117. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

tempore contraxerat. Imperator, inito numero copiarum, naues mercatorias caeterasque omnes quae undique euocatae aduenerant, praeter rostratas suae classis, soluit. Equites cuiusque generis cum militibus ex praesidiis deductis domum remisit, sagittarios Cretenses tantum retinens. Deinde ex Veneta natione praefectos delegit, quos cum praesidio Cretensium sagittariorum omnibus arcibus praefecit. Quibus expeditis, quoniam post fugam tyrannorum regina multos ex satellitibus comprehensos in carcere retinebat, imperator, habita quaestione caedis,


118. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

mater in manibus tenebat, exosculato, inde digreditur. Ipse relicto legato cum reliqua classe Cypro soluit. Dura nauigatione, usus remis, aduerso uento etesiis flantibus (quoniam aestas erat) primum Rhodum, deinde Cretam, post Methonam uenit. Hic accepit hostem Scodram, oppidum multis annis Venetorum dicioni subditum, ingenti apparatu obsidere. Scodra sita est in monte


119. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Bassae Romaneae, expugnandi oppidi prouinciam demandat. Hic, captus in Pannonia inferiori, quam regionem nunc Bossinam dicimus, puer admodum, ob egregiam formam Othomano dono datus est; quem ille eunuchum fecit et in consuetudinem stupri habuit. Deinde superiori anno, iam uirum, in locum illius Bassae, qui in Persico proelio occubuerat, ad summum magistratum prouexit. Cui ad octo milia


120. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

sunt Othomanoque oboediunt ad se uocat, uti quisque cum suis copiis adsit iubet. Quingentos camelos, qui aes deuehant ad conflandas bombardas, parat. Quibus expeditis, cum toto exercitu per Macedoniam, deinde Triballorum prouinciam pertransiens, in Albaniam uenit, omnes circumiacentes campos Scodrae copiis suis occupat. Hic, inito numero copiarum, octuaginta milia hominum in exercitu se habere comperit. Itaque distributis partibus oppidum undique obsideri iussit, et, ne


121. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

terrestri itinere Scodrae subsidium ferat. Leonardo iubent, quatenus, fabricatis nauibus, per lacum simul cum Iuano ad Scodram suppetias laturus se conferat. Deinde quinque triremes, ut Drinonem intrantes praesidio Lissi sint, mittunt, quoniam Lissi oppidum in plano situm ac male munitum est. Insula non parua Lisso adiacet, quam Drino, diuisus bino ostio mari influens, efficit. In hac se


122. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

legatus Antonius Laoredanus, clarissima familia ortus, uir maximi animi indefessique ingenii, et omnia extrema pro patria subire paratus, qui, praesenti animo omnia circumspiciens, ubi muros lapsuros aduertebat, palos defigebat, quos transuersis trabibus firmabat, deinde, interiectis cratibus ex terra et stercore equino, cuius in oppido magna copia erat, aggerem quindecim pedum latum et


123. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

pontem, nec hoste prohibente destruere posset, sagittis tantum et glande plumbea Turcos pontem tuentes uulnerabat. Igitur, cum nostri duces frustra conatus fieri aduertissent, signo receptui dato ab incepto desistunt, et ad stationes suas copias reducunt. Deinde imperatoribus referunt Bassam ualidissimis praesidiis cuncta firmasse, nec sine magna equitum copia oppidanis subsidium se ferre posse affirmant, quoniam tota regio campestris erat. Imperatores, reiecta in presens spe subsidii, quoad Senatus ualidiores copias


124. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

habere iubet. Scalis opus non erat: nam per ruinas murorum ad summitatem munitionum euadere poterant. Igitur primo crates et pluteos ferentes, ad protegendos qui sequebantur, praeire iubet, deinde hastatos, quibus Ianizaros scuto et ense tantum leuiter armatos, ut ad munitiones expediti euadere possent, interposuerat, subsequi mandat; post hos sagittariorum atque aliorum militum ingentem copiam, qui glande plumbea atque aliis missilibus oppidanos a defensione deturbarent,


125. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

quinquaginta nouem. Oppidani sequenti die ligna, fasces et aliam aridam materiam corporibus occisorum hostium superiaciunt, deinde igne supposito cadauera concremant, uerentes ne foetida corpora aerem corrumpant, morbumque oppidanis inferant. Imperator, cum accepisset apud Scodram a nostris rem bene et prospere gestam, nihilque ultra de expugnatione


Bibliographia locorum inventorum

Cipiko, Koriolan (1425-1493) [1477], Petri Mocenici imperatoris gestorum libri tres, versio electronica (), Verborum 16317, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio – historia] [word count] [cipikokpetri].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.