Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: deinde

Your search found 2016 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 859-865:


859. Andreis, Franjo... . Epistolae ad Thomam Nadasdinum,... [Paragraph | Section]

ad te scribo pro equo: sunt circiter dies 12 ex quo ueniens huc ad te scripsi, arbitratus te domi tue esse, hodie quum expectarem responsum Farkas Janus dixit a te litteras accepisse Tyrnauiae ex conuentu atque ibi te futurum aliquot dies. Optabam tecum esse, sed iussit rex se sequar in Bohemiam, deinde Spiram: cuius voluntate hic excuditur illa nostra oratiuncula, sed addita sunt quedam de Hungaria, ut tempus istud postulat, puto non ingrata tibi futura. Non manebo hic diutius quam ad diem Sabbati: si quem in promptu equum pro me habes, rogo quam primum mitte, oportet autem ualidum esse et


860. Andreis, Franjo... . Epistolae ad Thomam Nadasdinum,... [Paragraph | Section]

Ioannis Balassa omnem curam et operam, quam potui maiorem impendi. Quod quidem feci magna cum alacritate, primum ut parerem tuę voluntati, qua re nihil est mihi antiquius, ac tum demum intelligam, me abs te perfecte amari, quum sępe studium meum et operam exercueris: deinde quod illius nobilissimę familię laudi consultum cupio: nam et ea natione est, pro cuius incolumitate atque gloria ingentes ego labores exhausi, et mihi cum fratre Ballassorum domino Emerico uiro plane magnifico et generoso non tenuis superioribus annis consuetudo


861. Andreis, Franjo... . Epistolae ad Thomam Nadasdinum,... [Paragraph | Section]

In Hungariam. Illustrissime et Magnifice domine. Post meum reditum ex Hungaria bis ad te scripsi, primum ex oppido Buchari, unde et confectionem ad te misi, deinde Tragurio. Equidem anceps sum obliuione, an magnis occupationibus acciderit, quod meam rem non curaueris apud regem ut receperas, quod vehementer turbauit mea negocia. Id vero tibi non solum non esset arduum, sed per quemlibet vel mediocre familiarem perficeres. Rogo saltem patentes a rege


862. Andreis, Franjo... . Epistolae ad Thomam Nadasdinum,... [Paragraph | Section]

meo et patrono meo semper obseruandissimo. Illustrissime et magnifice domine. In primis illis amicicie nostre prope cunabulis, deinde in uarietate rerum multarum, quando multa suspecta esse poterant, nunquam tamen tuum amorem intermisisti. Arbitror te existimasse non posse in homine his studiis ab ineunte aetate dedito (licet tenuia sint) aut inconstantiam aut perfidiam aut ullum dolum existere. Aliena


863. Andreis, Franjo... . Epistolae ad Thomam Nadasdinum,... [Paragraph | Section]

omnibus commoditatibus et propectu iucundissimo atque iucundissimo longissimo abundante. Nunquam dixerim Leucam salubrem esse in tanta multitudine, habitaculis tam angustis. Velis nolis necesse est malum odorem contrahi ex multitudine ferculorum et variarum rerum mixtione. Deinde nulla quidem a prandio et a cena commoda expaciacio extra arcem, ubique clivis permolestis sese opponentibus. Quin igitur advolas cum optima uxore in regnum tui Pernessith, ubi semper mollis aura spirat, ubi tot, tam varia sunt odoramenta, ut languentem animum recreare possint. Hic florum


864. Andreis, Franjo... . Epistolae ad Thomam Nadasdinum,... [Paragraph | Section]

Itaque uos decet esse cautos in rebus uestris. Turchus instruit triremes octuaginta preter piraticas. fuit in stipendiis nostri regis cum aliquot equitibus quidam Dalmata qui olim militabat apud regem Anglie. Nuper enim comoratus est in oppido Tregeste, deinde profectus Venetias repente remuneratus, etsi ob aliquam delationem, et in sumo honore habitus; musitant homines quod prodiderit quedam arcana nostri regis, qualia autem hista sint nondum uenere in lucem. orator regis Galię nuper profectus est ad Turcum.


865. Andreis, Franjo... . Epistolae ad Thomam Nadasdinum,... [page 49 | Paragraph | Section]

omnino iam transactum esse oportuit, quemadomodum ferebatur. Litterę mee, quas ad te per manus Christophori Milich factoris Fucerorum superioribus diebus dederam, a tabellario regis Polonie fuerant Cracouiam negligentia ipsius tabellarii portate, deinde iterum huc, nec multo ante quam istas leges ad te uenisse puto. Pupilli bonę memorie Joannis Jacobi de Cruce plurimum sese tibi commendant, sunt in extrema egestate, quicquid illis reliqui fuit, pater in longa egritudine consumpsit, egrotus enim in lecto decubuit annum


Bibliographia locorum inventorum

Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1532], Epistolae ad Thomam Nadasdinum, versio electronica (, Venecija; Beč; Beč; Beč; Venecija; Venecija; Venecija; Trogir; Rab; Sarvar; Venecija; Trogir; Bakar; Sarvar; Trogir; Sarvar; Trogir; Venecija; Trogir), Verborum 5603 (pro tem), Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [andreisfepistnadasd].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.