Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: quę

Your search found 3666 occurrences

More search results (batches of 100)
First 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1781-1802:


1781. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

internitionem deletis in Siciliam transmisit et, sicut futurum Benedictus abbas Diuino spiritu afflatus prędixerat, haud multo post fato est defunctus. Interea frater eius Stroilus Stroilus Illyrici regno potitur, deinde Mysiam inferiorem (quę nunc Bosna Bosna dicitur) ingressus, cum et ipsam breui subiugasset, in Delmatiam descendit. Vrbes maritimas deprędatus est, Scardonam oppidum et Salonas, totius prouincię emporium, dirruit et euertit, necdum malis satiatus misit cum parte


1782. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

ingressus, cum et ipsam breui subiugasset, in Delmatiam descendit. Vrbes maritimas deprędatus est, Scardonam oppidum et Salonas, totius prouincię emporium, dirruit et euertit, necdum malis satiatus misit cum parte exercitus filium suum Seuioladum ad Delmatię mediterranea, quę nunc Croatia dicitur, Croatia expugnanda. Cumque Iustinianus Cęsar intellexisset quod Gothorum dux copias diuisisset dimisissetque a se partem alteram cum Seuiolado filio atque ita esse, ut ferebatur, per exploratores certior factus, coacto


1783. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

tribuens, neminem lędi permittens et in exigendis uectigalibus nullum inter Christianos et gentiles habens discrimen. Plurimi itaque de coetu fidelium, qui ob persecutionem sęuitiamque prioris domini dilapsi fuerant, rediere; breuique effectum est ut superior Delmatię pars, quę Croatia nuncupatur, nunquam populosior fuisse existimaretur; tranquille inter omnes degebatur nullisque lacessentibus bellis pacem agitabant. Silimiro autem, 3 rex Bladinus cum unum et uiginti annos imperasset, e uiuis sublato,


1784. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

frustratus, quod cupierat, obtinuit. Neque enim lingua tantum cum illis communicabat, uerum etiam religione. Et quo certior atque diuturnior pax haberetur, factus est Barri tributarius. Et ille tandem bello rapinisque abstinens his quos subegerat felicius pręesse cupiens cuncta, quę armis uastata erant, nouis cultoribus replenda curauit uectigalium remissione inuitando immunitateque et libertate. Interea Bladino rege Rex IIII uita defuncto regni gubernacula filius suscepit Ratimirus qui, auitę humanitatis penitus


1785. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

remissione inuitando immunitateque et libertate. Interea Bladino rege Rex IIII uita defuncto regni gubernacula filius suscepit Ratimirus qui, auitę humanitatis penitus expers, inimico animo in Christianos erat. Non pauca regni oppida, quę ab illis habitabantur, euertit, ipsos uero in seruitutem redegit, sed iis pręcipue infestus qui maritima Delmatię incolebant loca. Itaque quę aui patrisque benignitas coli frequentarique fecerat uasta ac desolata illius reddidit duritia plerique Christianorum latebras sibi


1786. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

filius suscepit Ratimirus qui, auitę humanitatis penitus expers, inimico animo in Christianos erat. Non pauca regni oppida, quę ab illis habitabantur, euertit, ipsos uero in seruitutem redegit, sed iis pręcipue infestus qui maritima Delmatię incolebant loca. Itaque quę aui patrisque benignitas coli frequentarique fecerat uasta ac desolata illius reddidit duritia plerique Christianorum latebras sibi quęsiere ad siluarum deserta montiumque solitudinem sese transferendo uitamque misere admodum sustentando dum spem fouent se Deo miserante


1787. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

suo susceptę fides rebus recte constitutis certior atque diuturnior haberetur. Hac legatione audita pontifex magno afficitur gaudio, postulata concedit et extemplo ad regem duos cardinales ac duos episcopos simul destinat; qui cum uenissent, apostolica autoritate cuncta quę facto opus erant peregerunt: per illos quippe presbyteri consecrati, erectę ecclesię, leges rogatę et, quęcunque nouitiis Christianis necessaria erant, plene perfecteque fuere constituta. Aduenientes autem in campo qui Cliuna appellatur regi occurrerunt. Ibi enim rex cum


1788. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

necessaria erant, plene perfecteque fuere constituta. Aduenientes autem in campo qui Cliuna appellatur regi occurrerunt. Ibi enim rex cum magno procerum suorum comitatu expectatos honorifice excepit; omnes quippe regni pręfectos ibidem iusserat congregari ut omnibus nota essent quę agebantur. Igitur per dies octo apostolici uiri nihil aliud egerunt nisi ut omnibus persuasum esset in Christum credere, fidem religionemque propagare, communi omnium saluti consulere et, quicquid deinde pontificali autoritate deffinitum fuisset, ratum habere; deinde cunctis


1789. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

dirruta erat et quęque egregia uastationibus deformata Gothorum immanitate atque sęuitia. Alterum uero archiepiscopum Ducliam destinarunt. Episcopos autem alios aliis locis pręficientes istorum archiepiscoporum iurisdictioni ac regimini subiecerunt. Tunc ecclesiarum ędificia, quę prostrata iacebant, rursum sunt erecta et episcoporum consecrationibus sanctificata. Pręterea regis edicto cautum est ne quis illius ecclesię ius usurparet, ne quis clerico iniuriam faceret, ne quis aduersus ecclesiasticam libertatem ire pręsumeret, sed ut omne clericorum


1790. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

ecclesię arbitrio deffiniretur, lęsę maiestatis reus esset si quis contra attentare auderet; deinde (ut dictum est) regionum fines diuisi. Postquam autem cuncta secundum pristinam consuetudinem in suum redacta sunt statum, hoc est maritima mediterraneaque Delmatię loca et quę inter flumina Drauum et Sauum, Danubium influentia, iacent regionemque quę a Delminii ruinis, ubi tunc regni concilium factum fuerat, usque ad locum qui Valdemin appellatur et a Valdemino usque Dyrrachium protenditur, hanc in partes duas diuiserunt, quas dirimebat ripa Drini


1791. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

attentare auderet; deinde (ut dictum est) regionum fines diuisi. Postquam autem cuncta secundum pristinam consuetudinem in suum redacta sunt statum, hoc est maritima mediterraneaque Delmatię loca et quę inter flumina Drauum et Sauum, Danubium influentia, iacent regionemque quę a Delminii ruinis, ubi tunc regni concilium factum fuerat, usque ad locum qui Valdemin appellatur et a Valdemino usque Dyrrachium protenditur, hanc in partes duas diuiserunt, quas dirimebat ripa Drini fluminis, occidentem uersus usque ad Beriam montem et tractus perpetuus


1792. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

simul cum uno centurione iudicent, statuerunt, alioquin iudicium irritum sit. Quilibet autem prędictorum de suis uectigalibus partem tertiam pendebat regi ut communi omnium domino, cui subesse debeant omnes qui regni finibus continentur. Alias pręterea leges ac scita sanxerunt, quę nunc referre longum foret, habentur autem in libro qui est in Croatia dictus Methodus, quem Latine Rationalem possis dicere. Cardinales tandem episcopique et Cęsaris legati probe ac laudabiliter suo functi officio magnisque a rege muneribus donati reuerenterque habiti


1793. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

Quoties enim legiones inter se concurrerunt, semper proelio superior euasit. Vidensque Attila nequaquam ęquo Marte se confligere posse finibus excessit et plurimis de suo exercitu amissis in Pannoniam cum ignominia redire coactus est. Post hęc Polislauo regi nata est filia, quę iam nubilis uiro tradita duos genuit filios. Atque idem Polislauus anno regni sui septimodecimo uita decessit haud parua rerum gestarum fama post se relicta ut qui pacis bellique artibus plurimum pręstaret. Eo Rex XIV


1794. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

obiit. Filius eius primogenitus XVI rex Canimerus post eum diadema suscepit regnumque dudum diuisum coniunxit et pręcedentium regum potentiam suis opibus ęquauit. Sed quoniam ob quandam animi duritiem inuisus plebi erat, illa Delmatię pars quę Croatia dicitur ab eo desciuit. Quam ob rem rex in furorem uersus coacto repente exercitu Macedonię, Epiri Mysięque superioris ad eos qui defecerant debellandos est profectus. Cęterum non minor illis ad repugnandum animus erat; armati obuiam processere. In campo qui Cliuno


1795. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

illis qui ipsum secuti fuerant perditissimi filii manu trucidaretur, uix effugit. Cumque ibi per dies aliquot mansissent nec se satis in tuto esse putarent, fato quodam Deique miseratione contigit ut nauis quędam de Apulię partibus Delmatiam uersus iter habens pręternauigaret, quę clamoribus euocata scopulo applicuit. Deinde regem cum toto comitatu suscipiens conuersa nauigatione transuexit in Apuliam, ubi illi expositi terrestri itinere Romam contenderunt. Scopulus uero ille, qui fugientes exceperat, regis nomen sortitus est, quem usque nunc Petram


1796. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

suis lętus ac triumphans rediit, sed non ita tunc feliciter dimicauit ut paulo post infeliciter corruit, ne quis diuturnam impunitatem sceleri suo speret. Mox enim Vdislaui uxor, ingentis animi mulier, audita mariti cęde Pannonię regem adiit auxilium ab eo petens. Quo cuncta quę exigebantur concedente continuo magnam uim militum comparat, Seislaui regnum ingreditur, ipsum in agro forte uenantem reperit statimque tentoria eius inuadit. Seislauus cum nec equum inscendendi spacium habuisset, capitur nec quisquam ex cognatione eius reliquus fuit qui tunc


1797. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

obseruator et proinde pessimo cuique maxime inuisus. Eo regnante prospere inoffenseque succedebant omnia, quieuerant bella, opes augebantur, nec pauperibus timori erat diuitum auaritia, nec plebs potentiorum uim formidabat, omnes pariter tuente ac protegente ipsa regis iustitia, quę neminem prorsus inique uexari patiebatur. Cumque omnium prope par cura esset arua colere, pecudes alere, negotiationibus exerceri, nunquam antea regnum illud ulla rerum copia opulentius fuisse memorabatur. Abunde in ciuitatibus erat uestis preciosa decoraque arma et phalerati


1798. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

pecudes alere, negotiationibus exerceri, nunquam antea regnum illud ulla rerum copia opulentius fuisse memorabatur. Abunde in ciuitatibus erat uestis preciosa decoraque arma et phalerati equi, exquisita supellex, auri quoque argentique uis, gemmę, margaritę et quęque alia quę mortalium animos uel ęstimatione uel pulchritudine allicere solent. Sed, ut fit, luxuria in superbiam uerti coepit, in summum usque scelus erupturam, quod ex sequenti modo patebit narratione uerumque esse constabit. Contigit enim ut ab Roma Cęsaris pontificisque legati ad


1799. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

Zuonimerus igitur nauiter, sicut rogabatur, accersitis omnibus regni sui pręfectis decurionibusque ciuitatum conuentuque habito ad Quinque ecclesias in campo qui Cossouus nuncupatur litteras aperiri fecit et cunctis cum silentio audientibus publice recitari; quę in hęc fere uerba scriptę erant: Romanus pontifex et Cęsar Augustus Zuonimero regi populoque eius salutem. Rem certe indignam et Christianorum principum ignauię adscribendam existimamus ut Hierosolymę sanctaque loca, in quibus Christus Dominus pro nobis nasci,


1800. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

Christianorum principum ignauię adscribendam existimamus ut Hierosolymę sanctaque loca, in quibus Christus Dominus pro nobis nasci, pro nobis mori uoluit, ab infidelibus tam diu possideantur, possessa polluantur prophanenturque, et ab iisdem illa sacra, illa Domini mysteria, quę nobis uenerationi sunt, probro derisionique habeantur. Iccirco uos, sicut et reliquos per orbem fideles, hortamur ut nobiscum socia arma iungentes ad res Christiano nomini repetendas in libertatemque uindicandas proficisci statuatis; huic rei cęteros reges ac nationes,


1801. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

loca illa sancta si liberentur, neque nocere si non liberentur; atque ita infesta concio pessimis usa consiliis nequiuit inhiberi quin repente sanctissimum Zuonimerum regem inuadentes multis conficerent uulneribus atque interimerent. Eadem quippe illa perfidę mentis ferocia, quę ipsos impiissimi Seislaui partes sequi fecit et Radoslauum patrem, omni laude dignum uirum, regno pellere, in Zuonimerum quoque compulit sęuire; quem non aliter furibundi circumstetere quam cum rabidi uenatorum canes imbellem ceruum nacti nunc latratibus terrent, nunc


1802. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

hęc regnum in partes secessisset anno a natiuitate Christi MLXXIX, Bosnenses dominum suum sortiti sunt, Naronenses suum, soli Croati alienum, ne quis eos frustra olim uel immerito a Zuonimero deuotos credat. Finis Hucusque historiam uernaculo gentis nostrę sermone compositam uidi et quam potui diligenter fideliterque in Latinum transposui, nihil de sententia dimittens, licet aliqua de uerbis quę superflua uidebantur mutilans, ne lectori oneri essent.


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1510], Regum Delmatiae atque Croatiae gesta, versio electronica (), Verborum 4606, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio – historia] [word count] [marulmarrdcg].


More search results (batches of 100)
First 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.