Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: quę

Your search found 3666 occurrences

More search results (batches of 100)
First 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 3300-3307:


3300. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 8 | Paragraph | SubSect | Section]

haud prorsus immerito hunc Matthiae honorem habitum esse quidam existiment, quippe qui haud difficulter adducuntur, ut credant uitia eius uirtutibus magna ex parte fuisse redempta, neque mala eius tam obfuisse ciuibus quam bona profuisse. Atque id uerum esse tunc profecto constabit, cum quę in illo inuidiosa fuerunt, a uitiis, quae quidem sola odio digna sunt, secreueris. Eminens enim in nouo homine fortuna inuidiae, humani iuditii maximę corruptrici, est exposita, nec ullis ferme, quantumuis claris uirtutibus, aduersus obtrectatores satis muniri potest.


3301. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 18 | Paragraph | SubSect | Section]

Alberthi legatio eadem fere, quae fratris fuit. Qui quamquam uirtutis suae fama non paruam procerum partem cum tota pene humilioris fortunae nobilitate ad se traxerat ― hi enim studiis atque aperta acclamatione in ipsum inclinabant ― uicit tamen illa pars, quę Vuladislauo fauebat, cui scilicet regnum a Deo erat destinatum, quo regis segnitia Hungarorum in gentes adiacentes superbia plecteretur. Nam cum maxime uulgi studia in Albertum essent accensa, rumor (incertum quo authore exortus) tota comitia subito peruasit Alberthum peruicacis


3302. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 20 | Paragraph | SubSect | Section]

ambigerem siue astu Iani pontificis siue Batheris inconstantia Vuladislauum ab Hungaris in regem acceptum repulsumue Albertum, quippe qui, praeterquam quod ab aliis accepta transcribo, ex sacris literis didici Dei uoluntate ac decreto principatum dari, sed ne quid ex his, quę tunc fama ferebantur, consulto uidear subduxisse. Licet enim affirmare, quoniam quandoque, ut sapientes censent, uel optimos uiros non nisi per erumnas Deus ad summum perducit gradum, et Vuladislauum diuina uoluntate, seu hominibus


3303. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 41 | Paragraph | SubSect | Section]

sibi contingere, ita humilioris fortunae homines malunt regem eum, qui potentium insolentiam coerceat, atque ab iniuria inopi inferenda prohibeat. Alberthus Polonus in Hungariam cum exercitu aduolat. Caeterum nec factio aduersa, quę regnum ad Alberthum deferri cupiebat, interea quiescere, aut studium suum parum tutari, sed in sententia perseuerans eum propere accersit. Qui quidem et recenti nuntio et prius Stephani Batheris literis temere quidem missis adhortatus, quippe qui sua ipsius magis auctoritate quam


3304. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 75 | Paragraph | SubSect | Section]

quod ipse ultro intulisset. Alberthi ad suos oratio. Itaque prius quam praelium committeretur, huiuscemodi uerba apud suos fecisse dicitur: Etsi, milites, haec terra, quam nunc Hungariam dicunt, natura ipsa, quę quidem singulis fere gentibus suas atribuit regiones, antiqua nostrae nationis patria est ― Hungari nempe, ignobilis gens Scythiae Asiaticae, depulsis olim partim Dacis, partim Pannoniis atque Illyricis, progenitoribus nostris, quum hi essent in plures diuisi


3305. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 81 | Paragraph | SubSect | Section]

collaudant, quibusdam tamen ex conditionibus Alemano demptis, quo caetera facilius admitterentur ab Hungaris, pacem omnes decernunt. Igitur in hunc tandem modum Vuladislauo pax perpetua cum Maximiliano conuenit, non profecto quae Hungaros, omnium circa gentium uictores, deceret, sed quę magis fidei regis, temere obstrictae, eiusque quieti, cui usque ad reprehensionem deditus erat, consulere uideretur. Nam fugatis Polonis atque Alba Regia recoepta, nescio quam honeste, tuto certe poterant Hungari, quae non tam neccessitate coacti quam stomacho quodam promiserant, Alemanis non


3306. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 85 | Paragraph | SubSect | Section]

Thoma antistite accersito, quid facto opus esset, cum eo consulit. Qui quidem diu meditatum opportune proferens consilium ― erat enim et ipse homini infensus ― addendum, inquit, esse Stephano in magistratu collegam, imperiumque importuni hominis societate debilitandum; quo facto illum, quę est eius animi elatio, aut indignitate rei permotum omnino depositurum, ut fecit, magistratum, nec collegam passurum, aut, si magistratum gerere et secum aliquem dignitate exaequari uoluisset, auctoritatem ex dimidia parte deperditurum. Hoc consilio a rege comprobato spargitur


3307. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 257 | Paragraph | SubSect | Section]

ripa sursum uersus nauigando, condidere, permissuque Aegyptiorum regum ibi sedes posuere amplexi ingens terrae spatium muris, urbemque binominem appellarunt. Nempe altera eius pars, in qua arx sita est, Babylopolis a Babyloniis, altera a Carrensibus Caërium nuncupata est. Quę quidem urbs seu coeli salubritate, seu soli hubertate, seu in mutandis mercibus solertia adeo opibus ac multitudinis incremento coaluit, ut incolarum frequentia diuitiisque cum maximis regnis certet. Et quamquam supra decies centena millia hominum urbem incolant, pauci tamen


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
First 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.