Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: quibusdam

Your search found 490 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 2-22:


2. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

ratibus applicuerunt. Erat autem Epitauros episcopalis ciuitas, Salonitane ecclesie suffraganea. Quod ex epistola beati Gregorii pape conicimus, quam misit Natali archiepiscopo Salonitano, arguens ipsum, quia absque auctoritate synodali quendam Florentium Epitauritane ecclesie episcopum pro quibusdam iniectis criminibus, sed non probatis, deposuerat. Cuius causam comisit predictus papa suo subdiacono Antonio, quem in Salonam fuisse missum superius memorauimus. Prenotati ergo aduene sedem sibi in illis partibus collocantes ciuitatem Epitaurum sepius impugnantes nimium atriuerunt,


3. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

eis uidebatur deesse preter fluuium Yadrum, qui ex orientali parte Salonitane urbi multum delectabiliter influebat. De quo legitur in Lucano: Qua maris Adriaci longas ferit unda Salonas et trepidum in molles zefiros excurrit Yader. Hoc igitur sepius nominato urbi nomen impositum est Yadria uel, ut quibusdam placet, ab Yadrio conditore Yadria nomen accepit. X. Qualiter de insulis redeuntes Spalatum intrauerunt 1Erat autem inter Salonitanos, qui ad proximas insulas seccesserant, uir quidam, Seuerus nomine, cuius domus fuerat iuxta colunas


4. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

restituit ecclesie sancti Domnii ecclesias sancti Stephani et sancte Marie in Salona cum omnibus earum bonis. Has siquidem ecclesias edificauit et dotauit quedam Helena regina, donans eas Spalatine sedi iure perpetuo possidendas. Que ob reuerentiam regalium sepulchrorum concesse fuerant quibusdam regularibus ad tempus, qui assidue in eis officiorum ministeria exercebant. Ibi namque magnificus uir Cresimirus rex, in atrio uidelicet basilice sancti Stephani, tumulatus est cum pluribus aliis regibus et reginis. 18Prefuit autem Laurentius Salonitane metropoli annis


5. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

sacristam et quendam alium. Qui accedentes ad pedes domini Alexandri pape petitionem Spalatensis ecclesie humiliter porexerunt. 2Erat autem tunc temporis magna controuersia inter clericos Callenses Tuscie ciuitatis ex una parte et Raynerium eorum episcopum ex parte altera super quibusdam iuribus ecclesie ipsorum, steterantque ambe partes diu in curia implacabiliter litigantes. Cumque non posset inter eos tumultus huius discordia mitigari, dominus papa hanc uiam inuenire uoluit fomitem tanti rancoris utiliter extinguendi. Itaque absoluit Raynerium ab administrationis


6. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

excessibus a predicto antistite sepe argueretur, in magnum exarserat odium contra eum. Non enim erat homo, qui de correctione proficeret in melius, sed qui deficeret in deterius. Hic ergo uidens, quod mortuus erat insectator uitiorum suorum, letus effectus est. Et quasi insultans morti eius, dixit quibusdam complicibus suis: Date mihi potum aque, ut possim dicere, quia superstes sum illi maligno presuli, qui me quiescere non sinebat . Et cum datam aquam ex uoto bibisset, ita quasi miraculose contigit, ac si uenenum pro aqua illa bibisset, statim se iecit in lectum, a quo numquam


7. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

sciens eum callidum et dolosum, minime admittebat. Tandem instantia ciuium superatus, promisit se die dominica, que crastino futura erat, eorum satisfacere uoluntati. Nicolaus uero, indigne ferens dillationem archiepiscopi, ipsa nocte iter arripiens, perexit Veronam ibique dominum papa Lucium quibusdam machinationibus circumueniens consecrationem ab eo petiit et accepit. 5Vacante autem ecclesia Iaderensi Nicolaus iste in archiepiscopum est electus. Qui electionem temere suscipiens absque licentia apostolice sedis administrationi Iaderensi ecclesie se impudenter


8. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

optento pallio ecclesias consecrabat, celebrabat ordines et se ubique archiepiscopum nominabat. 8His temporibus misit summus pontifex quendam apochrisarium suum, nomine Acontium, natione Biterbiensem, curie capellanum, uirum ualde discretum et bonum; misit, inquam, eum pro quibusdam arduis negotiis ad totum Hungarie regnum, dans sibi mandatum, ut ad Dalmatie partes descenderet piratasque Almissanos a latrociniis cohiberet. Sed cum non haberet plenam legationem nimioque succenderetur zelo multas enormitates in clero et populo corrigendi, Spalati positus, misit nuntios


9. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

amicis et tunc demum certum quid responderet. Facta autem deliberatione per aliquot dies, reuersus ad eos acquieuit uoluntati eorum. Et pacti sunt cum eo in quingentis libris Anconitane monete pro salario unius anni. Et multis coram positis pactionem firmauerunt et ipse iuramentum prestitit super quibusdam articulis. Et sic potestatis officium suscepit. 2Confectis autem publicis instrumentis cepit se preparare ad iter. Cum ergo denuntiata fuisset electio Gargani apud potestatem et consilium Anconitanum, ualde commendantes factum Spalatinorum pulsu campane ac preconis uoce


10. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

susceptis etiam multarum ecclesiarum thesauris, misit omnia cum domina Maria uxore sua et cum paruo filio Stephano, adhuc bimulo, ad maritimas regiones, rogans et mandans Spalatensibus, ut hec seruanda susciperent reginamque cum filio in sue fidei tutela tenerent. Sed domina regina ueniens a quibusdam Spalatensium emulis persuasa noluit intrare Spaletum, sed composuit se cum omnibus regalibus gazis et consedit in castro Clisse. Venerunt autem et multe nobiles mulieres cum ea, que suis erant uiris per Tataros uiduate. Garganus uero potestas et nobiles Spalatenses ad dominam accedentes


11. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Videns autem archidiaconus cum capitulo, quod omnia rite procederent, habito consilio approbatam electionem confirmauerunt. 3Statim ergo, ut in ciuitate auditum est, irruerunt a maiore usque ad minorem ad potestatem clamantes: Succurre, domine potestas, quia archidiaconus cum quibusdam clericis in uestrum oprobrium et totius ciuitatis detrimentum abbatem ordinare presumit. Et ecce, concursus factus est omnium confusa uociferatione perstrepentium. Alii etiam seditionis ignorantes causam, potestatem simpliciter sequebantur. Sed quidam, qui archidiaconum malignis


12. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

suarum dissimulauit opprobria tum, quia iure cautum reperitur detrahendum esse seueritati, quando multitudo excedit, tum quia tale tempus instare cernebant, quod peruersitas hominum ex rigida correctione non in melius sed in deterius mutaretur. Denuntiatis ergo et exclusis ab ecclesia paucis quibusdam personis, que in commisso facinore fuerant principales, dimiserunt laycos abbatem querere pro sue arbitrio uoluntatis. 7Tunc miserunt quendam laycum in Apuliam cum monachis mandantes eis, ut per monasteria terre illius quererent quem preficerent in abbatem. Sic et


13. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

materiam redeamus. XLIII. De bello quod emersit inter Spalatenses et Tragurienses 1Itaque temporibus istis inter Spalatenses et Tragurienses bellum ex ea causa emersit quod Tragurienses occasione cuiusdam priuilegii, quod Bela Tragurii positus super quibusdam regalibus terris eis concessit, uolebant manus extendere ad quasdam patrimoniales terras Spalatensium, que includebantur intra metas eodem priuilegio comprehensas. Itaque Bernardus potestas armatis lignis a Spalato exiuit cepitque ex Traguriensibus quasi homines quinquaginta, quos


14. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

4Sed non quiescebat soccordia popularis, quin pro reformatione concordie obtrectarent maioribus, relligiosos derisionibus et oblocutionibus insectantes. Recedente uero predicto uiro sancto modica temporis intercapedine mediante, uulnus in antiquum rediit malesana cicatrix. Nam quibusdam modicis offensionum interuenientibus causis, obtectum odium ex fictis cordibus cepit in propatulum ebullire. Natura enim feralis odii solet esse huiusmodi, ut nisi proprio pondere collidatur, nisi dampnis et doloribus atteratur, nesciat habere quietem ad instar maris procellosis fluctibus


15. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

facinore induxerunt. De seditione, que facta est per laycos in processu electionis archiepiscopi 1His namque temporibus predictus Zagrabiensis episcopus missa relatione ad Romanam sedem nitebatur obtinere sue postulationis assensum cum quibusdam conditionibus, quas admittere noluit dominus Innocentius, nuper ad summe sedis apostolice apicem sublimatus. Quam ob rem dictus episcopus misit Spaletum et renunciauit postulationi de se facte dans licentiam de persona alia prouidendi. 2Aliquantis autem elapsis diebus


16. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

potestatis rabiem parui pendens, furorem quoque minacis plebecule despiciens pro honore ac statu ecclesiastici iuris libere satis et intrepide contendebat. At uero impie factionis dux et signifer erat quidam presbyter, nomine Fuscus, qui uere moribus niger totius modestie uirtute carebat. Hic quibusdam fatuis complicibus sotiatus, qui rebus erant hostes honestis, non cessabat circuendo per ciuitatem subuertere hominum mentes sussurando ad aures, conuenticula de sanguinibus congregando. Plus morte timebant, ne is, qui eadem erat patria oriundus cum eis se yma tenentibus, ad tante


17. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

conculcantes me. 6Quid uero de aliis male gestis referam bellis? Cum propter ipsius potestatis insolentem temeritatem, immo propter peccata ciuium, quot capti, quot gladiis trucidati, quot equore submersi tunc fuerint ciues, flere magis libet, quam aliquid dicere. Etenim cum quibusdam Sclauis confederati Tragurienses nunc clam, nunc palam nostratibus offendentes, cedes et predas plurimas faciebant et quorsum se terra marique uertebant, letis successibus exultabant. E contrario Spalatensibus cuncta cedendo sinistre de die in diem ad deteriora uergebant. Nam quasi


18. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

necessitudine coartati. Pacti namque sunt dare fisco regio sexcentas marcas argenti et sex filios nobilium in obsides tradere ad sue fidelitatis constantiam comprobandam. Principes uero promiserunt firmiter, quod reformata pace cum Traguriensibus totalis relaxatio fieret captiuorum, aliis quibusdam interpositis articulis, quos hic inserere opus non fuit. 16Et sic predicti principes infecto negotio ad propria sunt reuersi. At uero Spalatenses de Hugrini potentia freti credebant per ipsum omnes casus suos ad integrum restaurari. Tunc adeuntes archidiaconum cum


19. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Sic ergo abiit archidiaconus non tam uoluntarius quam coactus et sociatus Iohanne Vitalis layco in Hungariam est profectus. Ibi in presentia domini Bele regis et eius curie qualitercumque Hugrinum denuo elegit. Cui rex ibidem concessit comitatum ciuitatis Spalatensis et dominium insularum cum quibusdam aliis rebus. 17Reuersus igitur archidiaconus ad propria non inuenit uiuos Fuscum et Murgiam et quosdam alios, qui in depressionem ecclesiastici iuris nequiter et perperam plus ceteris contendebant. Rex uero apud Vranam positus circa Pascale festum susceptis a


20. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

decorare. Illis autem diebus, cum in lecto infirmitatis decumberet et iam de uita pene penitus desperaret, uocauit fratres de capitulo et in eorum presentia satis bene et ordinabiliter condidit testamentum. Coram quibus et coram aliis religiosis uiris mirabiliter de peccatis compunctus publice de quibusdam excessibus est confessus. Nichilominus autem cum multis lacrimis et gemitibus ualidis secreta confessione coram suo confessore penitendo, uehementer afficiebatur de omnibus, si superuiueret, satifactionem omnimodam promittendo nec semel, set pluries in ipsis diebus confitebatur. Fuerat


21. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

privatus ac anathematis mucrone percussus, cum idem Coradus ad portum Spalatine civitatis applicuisset, Rogerius archiepiscopus ipsum sentiens, quod vellet ingredi civitatem, fecit claudi ecclesias, et ab omnibus cessare divinis. Ipse autem festinanter foras egrediens cum Thoma archidiacono et cum quibusdam de senioribus secessit ad uillas ibique tamdiu demoratus est, quamdiu rex ipse in ciuitate resedit. Videns autem rex, quod archiepiscopus eum uitabat, non modicum tulit indigne ex eo maxime, quod de suo regno natus in his partibus presulari dignitate fuerat sublimatus. Cum autem ciues


22. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

de concordia contractantes Hungari mox dato signo insiluerunt et extractis gladiis arripuerunt quinque de ciuibus, uidelicet Desam Michaelis, iudicem, uirum senem et grandeuum, cum suo filio Nicolao ac nepote Michaele, filio Leonardi, iudicem Iohanem Vitalis et iudicem Petrum, filium Cerneche. Quibusdam uero uulneratis alii omnes Deo prestante auxilium de manibus illorum elapsi sunt et euaserunt. 5Audiens autem Bela rex omne malum, quod regina Spalatensibus irrogauerat, ualde indoluit et protinus misit duos uiros sapientes et religiosos de ordine fratrum minorum, qui


Bibliographia locorum inventorum

Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.