Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: quibusdam

Your search found 490 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 202-273:


202. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 6 | Paragraph | SubSect | Section]

praecipuarum rerum ac vocabulorum sacrae Theologiae definitiones, ex illa sua inepta Philosophia acceperunt: et tanquam principia quaedam in Sacras literas importarunt: sicut Mathematici initio singulorum librorum ac materiarum quasdam definitiones suo arbitrio assumunt, eisque tanquam principiis quibusdam in toto Opere utuntur. Quemadmodum enim Euclides initio definit, quid nam vocet punctum, lineam, superficiem, triangulum, quadrangulum, circulum, corpus, et similia: sic etiam scholastici Theologi, a suo barbare translato maleque intellecto Aristotele mutuantur rerum ac vocabulorum


203. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 6 | Paragraph | SubSect | Section]

quin etiam ipsum cor, rationemque nostram, ut a Deo alienissima, atque adeo inimica Deo, et plane veros fontes omnium malorum, seu scaturiginale malum, accusat, arguit ac condemnat. Consimiliter iustitiam isti ex Aristotele norunt, et in Paulo quaerunt tantum eam, quae constet nostris quibusdam benefactis, et qualibuscunque habitibus. Quod vero passio Christi sit iustitia, nobisque ea per imputationem applicetur, id illis plane videtur absurdissimum. Iustificationem intelligunt, iuxta Latini vocabuli compositionem, esse reipsa iustum fieri, nulla prorsus habita


204. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 7 | Paragraph | SubSect | Section]

desiderat. Item in Viennensi concilio (quod refertur Clem. lib. 2. tit. de magistris) solicite statuit authoritas Ecclesiastica, de parandis trium linguarum doctoribus. Huic adiiciunt etiam illam nefariam fraudem, quod iam tum Latina, tum etiam vulgaris linguae Biblia, pestilentib. quibusdam Scholiis contaminarunt, ac veluti noxio quodam veneno ille verunt: ut ubicunque gratia, passioque ac meritum Christi, seu iustitia fidei celebratur, ibi illi adiecta prava explicatione, totum eum sensum ad opera et merita hominum, uti acerbissimi gratiae Dei hostes, traduxerint. Sic


205. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 10 | Paragraph | SubSect | Section]

quae profecto multo iustius decemviratum flagitaret, quam olim decem veteris Rom. iuris Tabulae: quando quidem et tractatio ipsa est multo per sese difficilior quam illa, et non ex alienis voluminibus (sicut illa ex Graecorum legibus) transumuntur: et denique, hic non de terrenis vilibusque quibusdam bonis negociisve agitur, sed de summis illis, nempe de gloria Dei, et humani generis aeterna salute. Quare, cum multiplici ingentique difficultate tota haec materia, scriptioque impedita, onerataque sit: merito, si non laudem ac approbationem, at saltem sympathiam et


206. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 21 | Paragraph | SubSect | Section]

perspicacior esset (fateor) versio, Cui Deus acceptum fert iustitiam sine operibus, hoc est, sine debiti solutione. Neque mirum, si interpres ita verterit, et librariorum vitio fuerit mutatum. Attamen potest fortasse Accepto adverbialis esse Dativus, qui in eandem veniat sententiam. Affertur ex quibusdam quale quale exemplum: ut cum dicimus, Do tibi hanc rem pignori, seu locato: id est, in pignus, seu pro pignore, vel in locatum. Quo pacto et Deus fert iustitiam nobis accepto: id est, deputat in acceptam, seu pro accepto. At dum sensus patescit, nihil te angat dictio. Hactenus Sotus. Quod


207. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 24 | Paragraph | SubSect | Section]

caeremoniarum in diversis Ecclesiis ac regionibus, satis D. Augustinus ad Ianuarium, et Gregorius ad minorem Augustinum testantur. Sunt vero etiam in communi vita plurima Adiaphora, ubi Deus nobis nostro arbitrio agere, exclusa tamen petulantia et temeritate, permittit. Quin et philosophi de quibusdam mediis rebus disserverunt. Nam etiam in communibus rebus vult Deus nos aliquem rerum delectum habere, et non ut bruta aut mente captos agere. Sicut Paulus nos iubet ambulare ut sapientes, et abstinere ab omni specie quoque mali. et denique Dominus dicit, nos reddituros rationem de omni


208. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 40 | Paragraph | SubSect | Section]

aut vino opitulari. Deuter. 15, 16, Hoseae 9, pro quavis opulentia ponitur. Dilexisti mercedem meretriciam super omnes areas tritici: id est, magis dilexisti idololatriam, quam omnia alia bona. Nisi forte hîc triticum, pro bono semine verbi Dei, poni putandum est. ARENAE vox suis quibusdam rationibus in Scriptura adhibetur: ut proverbium, Suavis est panis furtivus, sed postea repletur os eius arena: id est, omnia iniusta lucra sunt grata, sed tandem male cedunt. Nihil enim est molestius, quam in pane reperire sub dentibus arenam, aliosve lapillos. Arenae collatione etiam


209. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 45 | Paragraph | SubSect | Section]

exornare, et promiscuas libidines exercere. Cum voce Baalim coniungitur idolum nomine Astarot, quod etiam volunt fuisse commune quoddam nomen idolorum, praesertim femininorum. Componitur vox Baal cum quibusdam vocibus: ut Baal Berith, dominus foederis: ex cuius idoli fano data fuerunt Abimelecho 70. pondo argenti, ad oppressionem filiorum Gedeonis fratrum eius. Dicitur simili ratione et Baalzebub, quasi diceretur Dominus muscae, aut primaria musca. D Hieronymus iudicat, idem esse Beel et


210. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 69 | Paragraph | SubSect | Section]

videtur accipi, Iob 13. Et redigentur in lutum cervices tuae: id est, humiliaberis, humi prosterneris. Cervicem inducere in iugum regis Babylonis, est ei servire: Ier. 27. Sic Apostoli negant conversorum cervicibus imponendum esse importabile iugum legis. Caeterum Paulus Rom. 16 inquit de quibusdam piis, quod pro anima sua propriam cervicem subiecerint: quo indicat, eos suam vitam servandi ipsius gratia, in discrimen adduxisse. CESSARE, alias idem significat quod abstinere a labore: alias, quod sperare in Dominum: alias, cum dicitur in tertia Hebraea coniugatione. Facere


211. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 70 | Paragraph | SubSect | Section]

patri offerens, aut veluti in memoriam revocans, omnis generis bona, praesertim spiritualia, nobis quotidie ab eo impetrat. Habes hîc summam aut scopum totius Biblici thesauri. Hactenus dixi, quo modo nomen Christi aut Meschiae, Domino ac servatori nostro attributum sit: nunc et de phrasibus quibusdam huius vocis dicemus. Christum igitur a patre venire in mundum, est, eum nasci hominem, hic versari, docere, et pati pro hominibus, ut ei pater ad hoc munus eum mittens iniunxit. Contra, Exire ex mundo, et abire ad patrem, Ioh. 16, est, per passionem ac mortem deserere hanc


212. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 71 | Paragraph | SubSect | Section]

mea. Item rursum tetigit me quasi visio hominis, et confortavit me. Vir, Zach. 6. Ecce vir oriens nomen eius. שילה Gen. 49: Non auferetur sceptrum de tribu Iuda, donec venerit Siloh. Significat autem Siloh felicitatem, vel authorem felicitatis: inde a quibusdam vertitur heros. Iudaei quidam etiam Messiam interpretantur. Aliqui etiam filium eius, scilicet Iuda. nam Messias debebat ex tribu Iuda nasci. Puer. Esaiae 9. Puer natus est nobis, et parvulus datus est nobis. Radix et surculus Isai, Esaiae 9 quia verus homo, et ex postrema


213. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 77 | Paragraph | SubSect | Section]

ut convocatus coetus eadem etymi ratione micra מקרא dicatur, sicut Latinis concio a conciere, et Graecis ἐκκλησία ab ἐκκαλεῖν. ¶ Nunc etiam de phrasibus quibusdam huius verbi disseramus. Clamare pacem, Deuteron. 20 est, civitatem expugnandam primum pacifico colloquio tentare. Clamare et canere valles, diximus esse signum laeticiae, fertilitatis, et frequentiae in colarum. Clamare unguentum, Proverb. 27, est, unguentum se sua propria


214. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 87 | Paragraph | SubSect | Section]

eodem modo ambigue accipitur. Sed 1. Corinth. 10, communionem corporis et sanguinis CHRISTI, certum est significare participationem. agit enim Paulus de eo, quod nemo possit simul participare de sacris idolorum, et de mensa, corpore et sanguine Christi. Quin et Calvinus in quibusdam suis scriptis affirmat significare μετοχὴν, participationem. Hinc etiam phrasis Communicare peccatis alicuius, Ephes. 5. 1. Tim. 5. Augustinus intelligit consensum, lib. 2 contra epist. Parm. Verum pluribus modis fieri possumus alienorum


215. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 88 | Paragraph | SubSect | Section]

uxoribus habitae: tum earum filii legitimi iudicati, non tamen plane haeredes. Concubinae nomine Hebraeis ancilla intelligitur, viro in concubitum absque scripto et legitimis ceremoniis addita. Et proles ex tali nata coniugio non succedit patri in haereditatem, sed munerib, tantum aut legatis quibusdam dotari potest. Sic Agar fuit concubina seu pellex Abraham. Ergo concubinae et pellices in Scripturis, non sunt meretrices aut scorta, sed uxores. Verum licet generent procreentque liberos, tamen sub dominio esse debent herae, et non fieri dominae domus, quibus omnia sunt commissa, claves,


216. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 88 | Paragraph | SubSect | Section]

idoneum, quam ut conculcetur pedibus. Sic Hebr. 10. Filium Dei conculcare. Et Matth. 7. Ne proiiciatis margaritas ante porcos, ne eas conculcent pedibus. Ezech. 34. Conculcastis reliquias pedibus. Esa. 10. Et ponat populum in conculcationem, sicut lutum platearum. Coincidit hoc verbum in quibusdam phrasibus cum verbo Claudere, de quo supra dictum est. CONCUPISCERE, vehementer expetere aliquid significat. Varie autem a nativa propriaque ac simplici significatione declinat. Non raro etiam reduplicatur: ut, Desiderio desideravi comedere pascha, Luc. 22. Saepe de rerum


217. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 105 | Paragraph | SubSect | Section]

annus est quiddam rotundum, ac in semet rediens, ut olim Aegyptii in suis Hieroglyphicis aut sacris scriptionibus, annum per serpentem caudam suam mordentem depinxerunt: et sicut agricolis annuus labor in orbem redit: ita etiam Deus hunc circulum suis bonis ac donis undique, quasi flosculis quibusdam circuncingit et circumvestit, sicut corona undique convestitur floribus. Sic Psal. 103. Qui coronat te misericordia et miserationibus: pro, beneficiis cumulat. Contra, etiam coronare tribulatione, Isaiae 22. Corona etiam regnum ac potentiam per metonymiam notat. ut


218. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 110 | Paragraph | SubSect | Section]

Dei ponitur, 1. Reg. 2. Malach. 3. et Zach. 3. In custodiam esse aliquid: pro, diligenter custodiri. Num. 29, Erit cinis ille in custodiam filiis Israel: pro, summa cura custodietur. Nox custodiarum Exod. 12, Nox custodiarum est Domino: pro, summa diligentia observari, et solennibus quibusdam caeremoniis ac cultibus in gloriam Domini peragi debet. Super suam cuspiam stare Habac. 2. Super custodiam meam stabo, et audiam quid loquatur in me Dominus: pro, summa diligentia observabo patefactionem divinae voluntatis aut mandati: aut eam mox populo exponam,


219. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 112 | Paragraph | SubSect | Section]

videtur esse et illa Ezechielis similitudo cap. 13. quod pseudoprophetae liniant calce, aut in crustent parietem ruinosum. Nam illa excusatio pravae religionis status Ecclesiae doctorum et conscientiarum, quam adhibebant seductores omnia excusantes, palliantes, et veluti coloribus quibusdam fucantes et pingentes et ornantes, etiam quaedam dealbatio aut contectio illius temporis foeditatum erat, seu quaedam ficulnea folia. Sic enim Deus damnabat, et veluti evertebat verbo suo, ac mox etiam poenis eversurum se minabatur eorum religionem ac politiam. Contra autem seductores tum


220. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 112 | Paragraph | SubSect | Section]

millia, pro ingenti, et veluti infinito numero ponunt: sicut et Graeci suam myriada. Quare Hebraei eum numerum nomine a multitudine sumpto notant, nempe Rebaba. DECIPERE, et DECEPTIO, quantum quidem ad propriam usitatamque significationem attinet, notissimae voces sunt: sed in locis quibusdam Scripturae in quodam proprio ac obscuro sensu aut significatione usurpantur. ut Ierem. 20 legimus: Decepisti me Domine, et deceptus sum: Fortior me fuisti, et praevaluisti: Factus sum in derisionem tota die, Omnes subsannans me. Quem locum alii ita exponunt, quasi propheta queratur,


221. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 113 | Paragraph | SubSect | Section]

quibus deliberationibus Deus in proponenda sua religione non indiget, sed simpliciter dicit ac mandat quid fieri velit. DEDICARE verbum, et DEDICATIO, non usque adeo huic linguae propriae voces sunt. Dicam tamen aliquid de eis, propter rudiores. Dedicare significat, Deo certis quibusdam ritibus ac caeremoniis consecrare. Primum enim, quando templa aut altaria, aliaeve res ad cultum Dei destinatae aedificabantur, tum mox certis ritibus Deo addicebantur et consecrabantur. Sic prolixe indicatur dedicatio altaris, Num. 7. et templi, Esdrae 6. Deinde Nehem. 12. etiam


222. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 141 | Paragraph | SubSect | Section]

Hier. 13. Qui ambulat in duritie cordis sui. Hierem. 26. Et ambulastis post duritiem cordis vestri mali, ut non audiretis me. Cor impiorum dicitur a Scriptura durum, lapideum, adamantinum: quia nullis monitionibus, adhortationibus, minis, promissionibus aut poenis, veluti malleis quibusdam Legis frangi aut conteri potest, ut admittat verbum ac mandata Dei, ad eum convertatur, eumve tim eat: nisi Deus potenter intus Spiritu suo emolliat, aut potius exscindat nobis cor lapideum, et det spirituale. Sic et vulgari lingua solent dici lapidea corda: et Horatius, Triplex circa


223. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 169 | Paragraph | SubSect | Section]

quam in libello de Fide prolixius exposui. De hac iustificante fide recte probant Erasmus in Annotationibus, et Budaeus in Commentariis, quod saepe in Sacris idem cum fiducia significet. Loca citare non attinet, ob multitudinem. Quaedam tamen adscripsimus in praedicto libello de Fide, et de quibusdam etiam hic in fine dicemus. Ponitur aliquando et pro tota pietate. Hinc est quod Paulus dicit, Non quod dominamur fidei vestrae: id est, pietati et conscientiae vestrae. 2. Corinth. 1: sicut pontifex piorum conscientiis vult dominari, eisque pro arbitrio in suum quaestum commodumque


224. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 171 | Paragraph | SubSect | Section]

Deum eiusque promissiones vanas et inconstantes esse. Denique et illa tertia discriminis ratto expendatur, quod videlicet quiddam absolutum et a suadente iam prorsus separatum significat: sane in omnium auribus sonat qualem cunque, aut temerariam pene opinionem, utpote ex pauculis ac incertis quibusdam ratiunculis haustam. Ac fides contra est quiddam perpetuo Deum audiens, ei assentiens, et fidendo adhaerens: et insuper praeterquam quod ipso statim sono, ut sacrorum vox, religionem quandam auditori incutit, etiam mox intelligentem auditorem monet de suo correlativo, cui nam credat aut


225. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 182 | Paragraph | SubSect | Section]

sint ipsum testamentum aut foedus, sed tantum fructus aut bona nobis ibi promissa, et inde ad nos provenientia. In omni enim foedere aliud est ipsum foedus, pactio, aut conventio: aliud, bona et commoda alterutri parti inde provenientia. Haec de voce ac natura Foederis: nunc de phrasibus eius quibusdam agemus. ¶ Foedus fecimus cum morte, et cum inferno visionem: Isaiae vigesimo octavo. Sic deridebant impii arguentes, et poenas Dei minantes prophetas, ut dicerent, Mortem et Inferos ipsos sibi esse propitios: aut forte ipse Propheta exprimit hisce verbis impiorum securitatem, et


226. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 189 | Paragraph | SubSect | Section]

funiculo distributionis. Hinc est illud Micheae 2: Non erit tibi qui proiiciat funiculum in sortem in coetu Domini: id est, non habebis haeredem, qui cum aliis sortiatur de portione terrae sibi conveniente. Funes, pro imperio ponuntur aliquando: quia legibus, mandatis, et armis, veluti funibus quibusdam, subditi colligantur, et ad obedientiam magistratuum adiguntur. Psal. 2: Proiiciamus a nobis funes eorum. id est, doctrinam, claves, et totius ministerii Christi severitatem. Psal. 129. Dominus iustus praecidit funes impiorum: id est, vim, potentiam ac


227. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 191 | Paragraph | SubSect | Section]

aut etiam creationem, seu nativitatem significat. Sic Gen. 2 dicitur: Haec est generatio caeli et terrae. pro hoc modo caelum et terra procreata sunt a Deo, et porro alias creaturas Deo operante procrearunt. Sexto, interdum significat res gestas et negocia, quae una aliqua aetate aut certis quibusdam hominibus acciderunt: sicut semper in Genesi, cum propagationes alicuius familiae indicantur, simul et res gestae narrantur. Sic Liber generationis Christi, significat non solum explicationem, ex quib. maiorib. sit ortus Christus: sed etia res eius gestas pollicetur. Quod observandum


228. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 193 | Paragraph | SubSect | Section]

in alio Psalmo dicitur, Sicut gigas aut fortis expergiscens a vino. Varia quoque nomina appellationesque Gigantum observasse operaeprecium fuerit. vocati enim sunt Rephaim, a servando aut sanando, quod forte liberarunt suos homines a latronibus aut tyrannis, atque ita veluti vomicis aut carcinis quibusdam ex corpore gentium excisis, eas sanaverunt, nisi quis malit per Antiphrasin sic dictos esse. Item Aenim, quia terribiles fuerunt. Item Horim, vel a nobilitate, vel ab albedine, quod proceres in illis regionibus candide vestiri solebant. Praeterea et Zanzumim sunt dicti, sive a sceleribus,


229. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 198 | Paragraph | SubSect | Section]

significet, cum gratia iustificari aut salvari dicimur: ideo nostram sententiam contra Pontificios paulo post pluribus Scripturae locis probabo. Contendunt porro quidam celebres hoc tempore, significare hanc vocem, cum gratia iustificari dicimur, ipsam remissionem peccatorum, praesertim in quibusdam sententiis Roman. 5 et 6. Sic esset propinquior, vel potius formalis causa iustificationis. Mihi tamen diversum videtur. Intelligo nanque, Roman. 5 gratuitum Dei favorem. Mox enim effectus huius gratiae donum iustitiae, aut gratuita iustificatio esse asseritur. Item gratia regnare


230. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 236 | Paragraph | SubSect | Section]

loqui, tanquam quorum infantia morietur: sed forte accipiendum est de profectu, quod omnes ad plenam cognitionem regni Dei pervenient: et quod etiam senes infantes, id est imperiti, deposita inscitia veluti morientur, aut renunciabunt suae infantiae. Contrarium autem est, quod Paulus de quibusdam pronunciat inquiens: Semper discentes, et nunquam ad noticiam veritatis pervenientes. Sed de hoc loco clarius dicetur in voce PUER. INFATUA quaeso consilium Achitophel, est in Vulgata, 2. Sam. 15. Verten dum potius videtur, siverba spectes: Stultifica sensus. aut est, Fac


231. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 270 | Paragraph | SubSect | Section]

non solum summum omnium bonorum autorem ac fontem esse, sed etiam statuere eum esse nostrum faventissimum ac beneficentissimum patrem, atque ideo in eo solo acquiescere, ac de eo gaudere, gloriari ac triumphare, cumque celebrare, neglectis etiam ac spretis omnibus nostris iustitiis et meritis, ut quibusdam reiectamentis et pannis menstruatis, imo etiam ut damnis ad iustitiam ac vitam. Est vero haec locutio valde usitata in Sacris literis. ut Psal. 9, Laetabor et exultabo in te Domine. Item: Laetamini et exultate iusti in Domino, Psal. 32. Et laetetur Israel in


232. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 291 | Paragraph | SubSect | Section]

natura praediti, qui legem inscriptam habuerint, sibi ipsis lex fuerint, et natura quae legis sunt fecerint: num propterea ea quae de illis paucis et eximiis dicuntur, toti naturae humanae, eiusque noticiis conveniunt? Non valet ista ratiocinatio, ne in philosophia quidem, a selectis ac divinis quibusdam ingeniis (paucorum qui sane vitiisque iocisque Altius humanis exeruere caput) ad omnes homines communis sortis ac naturae. Et verum sane est, Deum quosdam singulares Heroas ac instauratores orbis mirificis donis ornasse, non tamen carentia originalis peccati. Undecimo, expendatur


233. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 292 | Paragraph | SubSect | Section]

in ipsis primis principiis. Quod falsum esse, pluribus rationibus demonstrare possemus, quarum aliquas tantum hic recensebimus. Quod igitur Caput secundum inde â principio contineat tantum reprehensionem Iudaeorum, ex hisce patet. Primum in hoc capite incipit tractare Apostolus de hypocritis quibusdam, qui etsi foris qualem cunque disciplinam servabant, intus tamen erant pleni sceleribus: et interea de illa qualicunque disciplina sibi eximie placebant, aliosque omnes iudicabant, seu condemnabant, tanquam prorsus impios. Certum est autem, Iudaeos fuisse illos veros hypocritas, qui non


234. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 298 | Paragraph | SubSect | Section]

gradu iuris [?: ] non bene dignum est uti ius vocetur: sicut et ipsa [?: ] Licentia apud Latinos male sonans, non tam verum [?: ] quam id quod sibi aliquis temere usurpat, significat. Tale ius etiamsi aliquo modo permitti videatur. et [?: ] quibusdam excusatiunculis a peccante ornari et [?: ] convestiri soleat: tamen revera omni culpa non [?: ] ut cum Deus concedit ac largitur quoque [?: licet ] carnes avium in deserto, tamen idipsum postea,


235. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 309 | Paragraph | SubSect | Section]

lumen, eorum perpetuum ignem notat, quem etiam lustious celebrat pro Deo cultum: et Historici scribunt, ante reges Babylonicos in equo albo gestari esse solitum. Lux preciositatum: pro, Lux preciosa, grata et accepta: ut solent omnes gentes claram et rebus agendis idoneam diem celebrare suis quibusdam laudibus [?:-c ] epithetis. Zachar. 14. In die illa non erit lux preciositatum, neque coagulationis seu congelationis. id est, neque lucida solis dies, neque obscura. Lux, pro sole Iob 9. Sividi lucem: id est, si aspexi solem, ut eum adorarem. Videre lucem, Iob 33


236. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 314 | Paragraph | SubSect | Section]

Quae enim tum rei natura inter sese sunt connexa, tum et obscuritate rei [?: ] nostra ignorantia convoluta et intricata, ea doctor velati anatomia quadam, sua explicatione resolvens, distinguit: quin et animos dubiis implicatos, illaqueatos et intricatos erudiens, veluti ex quibusdam vinculis expedit, evolvit ac dissoluit. Eadem de causa et Pharisaei [?: ] nati sunt Sacrarum literarum interpretes, quia extendunt et evolvunt explanantque ea, quae ignoranti in unum quasi globum aut nodum convoluta et conclusa esse videatur. Porro Herodotus lib. 1 et 3, non


237. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 334 | Paragraph | SubSect | Section]

11, Usque ad mensem dierum. Deut. 21, Lugebit patrem suum et matrem suam mensem dierum. i. unum totum mensem. 11. Mensis crebro pro ipso novilunio aut prima die mensis ponitur. Num. 29, Praeter holocaustum mensis: i. novilunii, aut primae diei, quae illis semper sacra erat, et singularibus quibusdam caeremoniis aut sacrificiis peragebatur, quae describuntur Numer. 28. Sic opinor de novilunii festo accipi, quod Amos 8 dicebant divites: Quando transibit novilunium et sabbathum, ut vendamus frumentum? Nam illis solennitatib. non licebat aliquid publice emere aut vendere, quia erant


238. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 337 | Paragraph | SubSect | Section]

dicit, se non secundum carnem militare: nec suae militiae arma esse carnalia, sed spiritualia. ubi non solum negat, se gladiis et hastis cruentam istam militiam militare, sed nec alioqui carnalibus affectibus indulgere, sua quaerere, pravisque consiliis ac machinationibus, aut etiam carnalibus quibusdam dotib. magni ingenii, eloquentiae aut eruditionis, cum adversariis pugnare: sed fide, constantia, precibus ad DEUM, patientia verbi Dei, et Spiritus sancti consiliis, et eloquentia et sapientia, cui nemo quantumvis eximius resistere possit. sicut et Christus suis talem commilitonem aut


239. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 344 | Paragraph | SubSect | Section]

publici ritus dicebatur, ut et adhuc dicitur, Ite missa est: pro dimissio. Graece λαοῖς ἄφεσις, populis dimissio. Sic Cyprianus remissam peccatorum dicit, pro remissione. Apud nullum Graecum veterem nomen Missae reperitur. unde apparet, falso eam a quibusdam derivari a verbo Hebraeo Mas, tributum aut collationem: alioqui etiam Graecis patribus haec vox nota ac usitata fuisset. Ab illa igitur clara pronunciatione populus coepit Missam denominare. Quae quomodo a prima institutione coenae paulatim in praesentem abominationem degeneraveric, satis


240. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 344 | Paragraph | SubSect | Section]

parvo quam nomine Graii
Mnan vocitant, nostrique Minam dixere priores.
Centum hae sunt drachmae. quod si modo dempseris illis
Quattuor, efficies hanc nostram denique libram. Sed hoc de mina nova intelligi debet, quae et [?: S- ] nis mina a quibusdam appellatur. Constat enim, Minam Atticam antiquitus fuisse drachmarum tantum septuagintaquinque: quae actis postea a Solone ponderibunt. Mina vetus appellata est. de qua intelligi debet, quod subdit Fannius apud Priscianum, Attica quae fiet, quartam si dempseris, hinc Mna. Quo


241. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 345 | Paragraph | SubSect | Section]

[?: ] cathedra Moisis sedent Scribae et Pharisaei. id est, docent Moisen. Verum de hac locutione in verbo SEDERE. Apoc. 15 dicitur de piis, quod cantaverint canticum Moisis servi Dei. Quaerunt ergo aliqui, quod nam sit illud canticum Moisis? Conveniunt autem verba prima huius Cantici, cum quibusdam verbis initio cantici Deut. 32, quo opinor Apocalypsin respicere. MOLA, nota vox, significatio ac res est: utpote omnium si non precosissimus, at certe maxime utilis, vel potius necessarius lapis. Christus Matth. 18 facit mentionem molae asinariae, qua oneratum ac gravatum


242. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 352 | Paragraph | SubSect | Section]

Fides sine operibus mortua est. Iacob 2. id est, carens operibus non est vera ac viva fides. Sensus enim est, non [?: ] opera fidem vivificent, sed quod viva fides ultro [?: ] opera ideo dicit, operibus externis veluti effectis [?: aut ] fructibus quibusdam monstrari, an sit vera aut falsa [?:-va ] aut mortua fides. Cum ergo Iacobus adimit iustificationem fidei soli, non vivae, sed mortuae fidei [?: ] Praeterea operibus iustificari significat iustum [?:---ri ] :


243. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 354 | Paragraph | SubSect | Section]

ad opus operatum delapsi essent. putaverunt istas externas pietatis laruas, vestes loca, ritus, motus ac gesticulationes plurimum ad mortificationem facere. Verum Deus, qui dixit, Non occides, nequaquam praecepit tristia media, longas vigilias, nuditates ac frigora, et comestionem cinerum, ut de quibusdam monachis legitur: aut, ut Franciscus sese nudum in nivem abiecit (vel ut quidam etiamnum, praesertim Hispani) more Baalitarum semet flagellis et scorpionibus consauciarunt, Nimis facile etiam validissima natura frangi potest. Sic sane potatores ac scortatores corpus suum mortificant et


244. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 369 | Paragraph | SubSect | Section]

dicitur, cum non contingat propter illud quod vim infert, secundum propositum fieri, tanquam illa existente necessitate, propter quam non contingit aliter: et in eis quae concausae vivendi et boni sunt, similiter. Cum enim non contingat, hic quidem ipsum bonum, hîc vero ipsum vivere et esse sine quibusdam, haec necessaria: et haec causa, necessitas quaedam est. Item demonstratio necessariorum est: quoniam non contingit aliter se habere, si similiter demonstratum est. Huius vero causae ipsa prima, si impossibile est aliter se habere, ex quibus fit syllogismus. Quorundam itaque alia est


245. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 373 | Paragraph | SubSect | Section]

[?: ] possunt terram attingere, nec aliquid cibi reperire vel [?: ] terra effodiendo, vel etiam quia pecudes intra claustra continentur contecto pabulo, et ob externum frigus [?: tam- ] magis esuriunt incalescente ventriculo. Ideo 2 Sam. 23, 1 Par. 11, narratur de quibusdam fortib. David quod tempore nivis interfecerint leones, s. cum maxime sunt [?: fe-es ] , etiam fame efferante eos. Nix diu solet manere in [?: ] montib. et petris montium, ut sunt in eis varii [?: an-ct- ] et gelidae cavitates: ideo eius comparatione


246. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 412 | Paragraph | SubSect | Section]

eum locum citans, et prolixe tractans, per vocem ὁμοιότης similitudo. Inquit enim capite tertio: Idque etiam magis est apertum [?: ex- ] quod ad instar aut similitudinem Melchisedec [?: ] tur sacerdos alius. CHRISTUS enim in quibusdam magnis proprietatibus non Aaroni, sed Melchisedeco similis fuit. ORIOR צמח Zamach, aliquando idem [?: q- ] reo ac vigeo significat. Psalmo centesimo trigesimosecundo: Ibi faciam oriri cornu David, et [?: praepara-


247. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 440 | Paragraph | SubSect | Section]

primae tabulae. Sed David id videtur Psalmo 51, etiam de suo adulterio et caede exponere, inquiens: Tibi soli peccavi, et malum coram te feci. quasi diceret: Tibi ipsi peccavi, nam vox Solus aliquado [?: ] significat Hebraeis, ac ipsemet: sicut et in lingua Illyrica, et aliis quibusdam vulgaribus: ut cum dicitur, Quod mihi imperas fac solus: pro, fac ipsemet, tutemet. Sed forte hoc ideo David dicit, quia eius peccatum fuit [?: ] sa multiplicium scandalorum, et dedit multis occasionem blasphemandi nomen Domini. Quod autem velit hic dicere David, se contra


248. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 441 | Paragraph | SubSect | Section]

eum ideo dici peccatum, quia nostris peccatis oneratus est. Sic et Galat. 3 Christus dicitur factus pro nobis maledictum aut execratio: quod idem est ac peccatum, aut res detestanda. Ob eandem peccatorum ab hominibus ad victimas translationem, etiam Latina lingua ambiguam significationem quibusdam religiosis vocabulis tribuit, ut est sacrum et piaculum: ut iam pro re sancta, ac Deo accepta offerendaque, iam pro detestanda, utpote peccatis nostris onerata, accipiatur. ¶ Hactenus species et partes peccati varias enumeravimus, earumque appellationes breviter


249. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 481 | Paragraph | SubSect | Section]

Et paulo post: Iam superius admonuimus, apud Graecos hoc verbum πρόεγνω aliquoties accipi pro statuit, sive decrevit, quod cognitio coniuncta sit deliberationi: et videntur haec non tam genere aut ratione inter se dissidere, quam gradibus quibusdam et intervallis inter se distincta connecti: quo magis tem Paulus exponat oculis, ut προγνῶναι sit deliberantis ac statuentis, quod tamen aliquo modo possit immutari, ut hominum more loquamur: deinde


250. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 481 | Paragraph | SubSect | Section]

promulgato decreto suo. Vocavit autem per praedicationem IESU, iustificavit per mortem illius, glorificavit per resurrectionem ac praemium immortalitatis. Sive, vocavit per doctrinam Evangelicam, iustificavit per baptismum, glorificavit per dona Spiritus. Ad hunc modum Paulus gradibus quibusdam, ab eo quod est omnium primum, pervenit ad id quod est omnium summum, quo res esset firmior et absolutior. Quod si quis durius existimet, me tollere praescientiam hoc loco: sciat ad eum modum interpretatum esse Theophylactum, Graecum interpretem: et, quo quidam credent libentius,


251. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 493 | Paragraph | SubSect | Section]

13. id est, examinet, diiudicet. Nam 1 Corinth 11, quod prius dixerat, Probet semetipsum: mox synonymo verbo quasi repetit, Si nosipsos diiudicaremus, non iudicaremur. id est, castigaremur a Domino. Nec significat ibi διακρίνειν diiudicare seipsum, quibusdam castigatiunculis afflictare, ut Papistae hunc locum violenter ad suas satisfactiunculas rapiunt. Probate spiritus an ex Deo sint: 1. Ioann. 4. id est, iudicate, examinate, diiudicate, discernite. 2. Corinth. 8. Quem fratrem exploravimus in multis probum esse. id est, experti re ipsa


252. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 494 | Paragraph | SubSect | Section]

communitas in de venit, quod neutrae hae posteriores sacrae sunt, et quod tota ista vita immundicia ac peccatis plena, seu potius cum peccatis ac immundicia confusa et commixta est. Proponam autem pauca exempla significationum istius nominis. Profanare vineam aut [?: ] , est certis quibusdam ceremoniis eas licitas usui hominum facere. Nam antequam id fieret, Deo sacrae, et hominibus ilicitae, mox ab earum primo initio habebantur: sicut supra tum alibi, tum et in voce Praeputii dictum est. Legimus igitur Levit. 19, et Iere. 31, Adhuc plantabitis vineas in


253. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 502 | Paragraph | SubSect | Section]

ac derisio et insultatio hominum veniat: praeterea ut passim de eo in malam partem loquantur: ac denique, ut multi eius exemplo moveantur, aliisque eius exemplum ostentent. Sicut Latini dicunt, Staivere in aliquo exemplum, et Terentius inquit, Exemplum omnibus curarem ut esses. Sic Ieremias quibusdam prophetis in Babylone triste supplicium ignis minatur, quo sit eos rex affecturus, ita ut omnes dictitent vel male precando, Accidat tibi sicut illis: vel iurando ita, Non sic male peream, sicut illi duo, etc. Utitur vero Deus praedicta locutione, quoties suo populo


254. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 515 | Paragraph | SubSect | Section]

significare hominem cerebro [?:--a--um ] . Graece fortassis χαυνὸν recte voces. Nam ריק, [?:--de ] deductum illud est, significat vacuum et inane. [?: ] ipsum postea reperi a quibusdam annotatum. Quidam nuper balatronem est interpretatus: quam recte, [?:-p-e ] viderit. Matthaei interpretatio Hebraica recens a Ioanne Tillio in lucem edita, legit רעה, id est malum: quod non probo. Maius enim est convicium vocari malum,


255. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 518 | Paragraph | SubSect | Section]

caelum, seque ignorare an in corpore aut extra corpus. Et pii rapientur in nubibus obviam Christo, primae Thess. 4: quod fiet in glorificato corpore et anima. RATIO, λόγος, varia significata habet, quae non volo prolixius persequi, tantum de quibusdam aliquid dicam. Actorum 25, Sine ratione mihi esse videtur mittere vinctum, et non indicare crimen. id est, absurdum. Mercatoria supputatio: Philippens. quarto. Nulla Ecclesia mihi communicavit in ratione dati et accepti, nisi vos Philippenses. id est, nulla in me quicquam contulit


256. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 552 | Paragraph | SubSect | Section]

meos, etc. Ierem. 12. Educ eos sicut oves ad occisionem, et sanctifica eos ad diem interfectionis. Locutio haec per metaphoram venit ab iis, qui cum se ad sacrificia, festa aut solennitates praeparabant, ut (exempli gratia) ad esum agni Paschalis, sanctificabant et purificabant se quibusdam ceremoniis ab omnibus impuritatibus, si forte quas contraxissent. Ad hoc forte genus sanctificationis, tametsi in quodam summo gradu ac emphasi, possis referre illud Ioan. 10: Me pater sanctificavit, et misit in mundum. id est, Ad hoc summum et plusquam sacrosanctum munus opusque


257. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 567 | Paragraph | SubSect | Section]

et distributionem: 1 Corinth. 14. Prophetae secundum duos aut tres loquatur. id est, bini aut terni, nempe non simul, sed alius post alium. Sic posset accipi de quadam occulta distributione temporis, quod angelus Ioann. 5 dicitur secundum tempus descendisse in piscinam. id est, certis quibusdam temporibus. Secundum substantivo additum, aliquando adiectivum exprimit. Roman. 2. Iudicium Dei secundum veritatem est. id est, verax et iustum. Rom. 8. Qui secundum carnem sunt, quae carnis sunt sapiunt: qui vero secundum spiritum, quae spiritus. id est, carnales et spirituales.


258. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 571 | Paragraph | SubSect | Section]

novale, et ne seminaveritis super spinas: circumcidamini Domino, et auferte praeputia cordis vestri. Damnat ibi Deus ipsum agrum cordis humani, quem flagitat in instituenda vere pia vita statim initio mutari: sicut et Ioh. 3. ad Nicodemum Dominus disserit. Alioqui non mutato initio corde, velle quibusdam exercitiis disciplinae ac honestae vitae pium fieri, et sicut philosophia docet, habitus virtutum suscitare, ut et pharis. ac monachi conantur, esse plane idem quod seminare super spinas, aut alioqui incultissimum solum. Iratus est draco, et abiit gerere bellum cum reliquis ex semine


259. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 584 | Paragraph | SubSect | Section]

e petra silicis. i. ex petra durissima, et plane silicea. SILOH שילה, vox Hebraea, quae tribuitur Messiae: Gen. 49. Non auferetur sceptrum de tribu Iuda, donec venerit Siloh. Significat autem Siloh felicitatem, vel autorem felicitatis. Inde a quibusdam vertitur Heros. Iudaei quidam etiam Messiam interpretantur. Aliqui etiam filium eius, scilicet Iuda: nam Messias debebat ex tribu Iuda nasci. Vidi plura manuscripta exemplaria, ubi non erat ioth: quod magis cum etymo felicitatis conveniret. Opinor igitur idem esse quod Salvator, felix,


260. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 599 | Paragraph | SubSect | Section]

35. i. privare me sunt conati ipsa vita. STIGMATA Domini circumfero in corpore meo, Gal. 6. quod (si Funigeris credendum est) Paulus de sancto Francisco, et de eorum Regula prophetavit. Verum vetustiores intellexerunt, quod sicut olim domini suos servos, praesertim fugitivos, suis quibusdam stigmatibus notare solebant, ut facile agnosci possent, nemoque eos pro suis vendicaret: sic etiam Paulus dicat, se et cruce et propagatione Evangelii, et multis aliis notis ita a Christo insignitum, ut omnes eum agnoscere queant, aut etiam cogantur, pro fideli servo Christi: eoque merito


261. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 610 | Paragraph | SubSect | Section]

1. Sam. 20, Scrutabor patrem meum secundum tempus cras aut tertia. id est, circiter hanc ipsam horam diei. Secundum tempus, aliquando idem notat. Iud. decimotertio: Secundum tempus non fecisset nos audire secundum hoc. Ioannis quinto: Angelus descendebat secundum tempus. id est, certis quibusdam temporibus, prout Deus suo consilio disponebat. Venire ad tempus dierum, est venire constituta die ac hora. Primo Samuelis decimotertio: Quia vidi quod dispergebatur populus a me, et quod tu non venires ad tempus dierum. id est, die condicta, seu constituta temporis meta. Tempus et


262. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 629 | Paragraph | SubSect | Section]

TYPUS. 1. Cor. 10. Haec autem typi nostri fuerunt. id est, exemplaria, in quib. tanquam tabellis Deus vobis delineavit, quid fugere, quid sequi debeamus. Vulg. habet. Haec autem in figura facta sunt nostri. Eras. Haec ante figurae nostri fuerunt. Quae expositiones aditum patefaciunt phreneticis quibusdam ex hoc loco colligentib. in veteri populo omnia fuisse umbratilia: quasi scilicet Israel non fuerit vera Ecclesia, sed verae duntaxat Ecclesiae umbra et figura, unde infiniti postea errores sunt exorti: quum tamen Paulus haec dicat typos fuisse non Israelitarum, sed nostri respectu.


263. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 631 | Paragraph | SubSect | Section]

aut domus confirmantur: per metaphoram significant omnem munitionem ac robur alicuius rei. Iob 38, Et decrevi super mare decretum meum, apposuique illi vectem et ostia: seu fores, et vectem quo confirmarentur fores: id est, quando statui certos terminos mari, veluti carcere aut repagulis quibusdam reprimens furores eius, ne longius excurreret. Sic Ezek. 30, Dum contrivero ibi vectes Aegypti: id est, munitiones et robur. Psalm. 147, Lauda Ierusalem Dominum, lauda Deum tuum Sion: quoniam confortavit vectes portarum tuarum, et benedixit filiis tuis in te. id est, Deus Ecclesiam


264. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 636 | Paragraph | SubSect | Section]

usitatissime, praesertim in Sacris, accipitur pro sententia, doctrina, sensu ac cogitatione, alteri vel ore vel scripto indicata, sive ea Dei sit, sive hominum. De qua significatione, eiusque exemplis, quatenus pro hominum sermone ponitur, nihil attinet plura dicere. Secundo, significat in paucis quibusdam locis Verbum, logos, vel (ut alii vertunt) sermo, ipsummet Dei filium, aut secundam divinitatis personam, qui etiam suo tempore caro factus aut incarnatus est. Loca praecipua huius significationis sunt in primo capite Evangelii Ioannis, et in primo eiusdem epistolae: ubi dubium prorsus


265. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 643 | Paragraph | SubSect | Section]

sicut nix albescent: id est, agite modo poenitentiam, ego spirituales sordes ac maculas vestras purissime elaum, et mundabo ac purificabo. Solet dici tum Vermiculus cocci, tum coccus vermiculi, in eodem significato, de colore purpureo: Exod 25, et Levit. 14. Nam vermiculi illi ex granis quibusdam, ut et vermes serici, gigni dicuntur. Alii tamen prorsus distinguunt coccum a vermiculo, tanquam res diversissimas, et omnino nihil inter sese coniunctionis habentes. VESPERAM significare vespertinum tempus circa occasum solis, notum est. Aspiciens vespera, pro accedens iam


266. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 669 | Paragraph | Section]

veluti Appendicis loco huic nostrae singulorum vocabulorum ac nominum expositioni adiicere volui: quo Lector etiam in hac parte veterum sententiam cognoscere queat. Hoc enim putavi consultius esse, quam eius scriptionem distractam meae admiscere, praesertim cum eius tractatio sententiaque in quibusdam a nostris variet. EUCHERII EPISCOPI LUGDUNENSIS IN LIBRUM FORMULARUM SPIRITALIS INTELLIGENTIAE PRAEFATIO, AD VERANIUM. FORMULAS spiritalis intelllgentiae componendas, tibique mittendas pro studio paternae erga te solicitudinis


267. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 677 | Paragraph | Sub2Sect | Section]

XXIIII. Ad mysterium numeri seniorum in Apoc. Et super thronos viginti et quatuor seniores. XXX. Ad fructus fidelium coiugiorum. In Evang. Et dabunt fructum aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud tricesimum. XXXIII. Ad mysterium aetatis, qua Dominus in carne versatus est. In Apost. Sicut quibusdam ex hoc videtur, donec occurramus in unitate fidei, et agnitionis filii Dei, in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi. XL. Ad quadragesimae sacramentum. In Evang. Et agebatur a spiritu in deserto diebus quadraginta. XLII. Ad numerum in eremo mansionum, vel ad numerum


268. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 680 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Latinum sonat factura superflua, idolum Sidoniorum dicunt. Beelzebul, interpretatur vir muscarum. Diabolus, deorsum fluens, Graece vero criminator dicitur. Satan, in Latinum sonat adversarius, sive transgressor. Syrenae, in Esaia, daemones, aut dracones magni, cristati pariter ac volantes, ut â quibusdam putatur. Ululae, in Esaia, ab omni translatione nomine ipso Hebraeo Iim appellantur. Septuaginta tantum interpretes pro his Onocentauros in translatione posuerunt. Sunt qui ululas putent aves esse nocturnas, ab ululatu vocis, quem efferunt, quas vulgo cavannos dicunt. Lamia, genus


269. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 680 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Dei nomen illud ineffabile Tetragrammaton, quatuor literis Hebraeis gerebat scriptum. Penula, in Apostolo, Latinum est, est autem quasi lacerna, descendentibus clavis. Baddim, in Daniele, vestes lineae, quibus feminalia, ut arbitror, significantur. Bad enim apud Hebbraeos linum dicitur. unde et in quibusdam locis legitur, Ephod bad, hoc est, Ephod lineum: non autem Ephod barud, ut quidam corrupte legunt. Diplois, in Regum libris, sagum vel chlamys, ἀπὸ τοῦ διπλόω, quod duplicatur: et omne indumentum quo dupliciter ambimus, diplois appellari


270. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 680 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

sunt. Quidam ita et onocrotalos vocant. Nycticorax, noctua: multi bubonem esse contendunt. Sunt etiam qui asserunt, esse orientalem avem, quae nocturnus corvus appelletur. Ibis, in Pentateucho, avis Aegyptia, obscaenitate oris immunda, quo alvum purgare consuevit. Herodius, in Psalmo, ardea a quibusdam putatur. Larus, in Pentateucho, gaviam significat. Coenomyla, non musca canina, ut quidam putant, in Psalmo accipienda est: sed musca onimoda. et ideo non per y Graecam literam, sed per diphthongum oe scribi debet. Cyniphes, culicum genus est, aculeis permolestum.


271. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 681 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

nuncium. Apocalypsis, revelatio. Gazophylacium, divitiarum custodia: compositum de lingua Persica et Graeca. Synodus, comitatus, vel coetus. Canon, regula. Theuchos, volumen. Apocrypha, recondita, vel occulta. Hexapla, sex simplicia. Apologia, excusatio: unde Apologeticos appellatur, vel, sicut quibusdam videtur, purgatio, seu defensio. Anagoge, superior sensus. Tropologia, moralis intelligentia. Parabola, similitudo. Anacephalaeosis, recapitulatio. ¶ Habes opusculum, mi fili charissime, in omne fere Scripturarum corpus, quasi quoddam intelligentiae seminarium,


272. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 746 | Paragraph | Section]

nos mundet, seu iustificet 496. 11 sanguis Christi vere dicitur novum Testamentum 339. 62 sapientia quid 1088. 32. 33 sapientiam a prudentia quomodo Aristoteles distinguat 1089. 12. 13 sapientiae et intelligentiae vocabula, quomodo a quibusdam theologis discernantur ibid. 15 sapientiae et stulticiae appellationem qua ratione Paulus Christo et Evangelio tribuat 1091. 19 Sardius lapis 1093. 1 satan cur Hebraeis ita dictus 228. 66 satan quomodo de caelo


273. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 747 | Paragraph | Section]

11
TESTAMENTUM. de Testamento seu foedere Dei 1212 14 etc. testamenti voce Apostolus foedus, quod De nobiscum intercedit, nominat 339. 43 testamenta quot sint 1208. 34. 35 testamentum novum a quibusdam inepte definitum 1210. 11 testamentum novum sanguis Christi cur dicatur 339. 62 θυμὸς 473. 44 traditionum voce quid apostoli intelligant. vide verbum TRADO. traditiones


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.