Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: sanctitate

Your search found 158 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report

Occurrences 15-54:


15. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_292 | Paragraph | Section]

est. Quid enim huberius elegantiusue ab ullo unquam afferri possit iis, quę de illa diuus Hieronymus litteris commendauit? Sed quę ad rem spectant, quam nunc tractamus, hęc sunt. Paula, inquit, nobilis genere, sed nobilior sanctitate, potens quondam diuitiis, sed nunc Christi paupertate insignior, Gracchorum stirps, soboles Scipionum, Pauli hęres, cuius uocabulum trahit, Męcię * corr. ex Martię


16. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_297 | Paragraph | SubSect | Section]

ex iis, quos ad ueritatem ab errore conuerterat, passus est mendicare, ut, qui se autore iam Christo uiuerent, se quoque adiutore famem non timerent. Verum iis ut scientia pręstantior Gregorius et dignitate par, ita sanctitate uitę non inferior, non contentus uulgi tantum subuenire inopię, omnibus ubique Christi seruis, quantum Romanę census ecclesię suppeditare potuit, necessaria ministrauit et ministrando effecit, ut in monasteriis


17. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_320 | Paragraph | SubSect | Section]

ut sanctam honorari, clam discedens monasterium pariter honoremque dereliquit et in solitudine uitam duxit. Maria, natione Gallica, de uico Niuella episcopi Leodiensis, ignobilis genere, celebris sanctitate, frequentiam hominum illuc ad se uisendam turmatim accurrentium moleste ferens precata est ostendi sibi locum sanctę quieti magis opportunum. Et reuelatione accepta discedens tridui iter arripuit, nulli * corr.


18. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_366 | Paragraph | SubSect | Section]

seruitio profecisset. Proponamus et foeminis, quę sequantur, exempla, quibus attendentes somnolentię grauedinem possint discutere. Paula illa Romana, quę summam generis nobilitatem superauit uitę sanctitate, in grauissima etiam febre (ut Hieronymus inquit) mollia lectuli strata non habuit, sed super durissimam humum in stragulis cilicinis quiescebat, si tamen illa quies dicenda est, quę iugibus pene orationibus dies


19. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_372 | Paragraph | Section]

peccauimus tibi. Et ne nos inducas in tentationem. Id est, ne patiaris nos tentari supra id, quod possumus. Sed libera nos a malo. Vt tandem sine timore de manu inimicorum nostrorum liberati seruiamus tibi in sanctitate et iustitia coram te omnibus diebus nostris. Amen. Veruntamen idem Saluator noster ac Dominus, sicuti nos orare docuit, ita etiam ante orationem ut pie nos pręparemus, iubet fidem, spem, charitatem


20. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_405 | Paragraph | SubSect | Section]

tamque argute de Trinitate scripserit, qui mente sic abstracta Trinitatis sacramentum fuerat contemplatus? Sed ne contemplando tantum apprehendisset, nisi, ut apprehenderet, pie prius ac iuste uiuendo dignus euasisset. Vitę sanctitate meritum sibi comparet, qui uult contemplatione proficere. Scriptum est enim: Homini bono in conspectu suo dedit Deus sapientiam, et scientiam, et lętitiam. Qua quidem bonitate


21. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_431 | Paragraph | SubSect | Section]

nullum sibi in ipsam peccandi locum relictum dixissent, eo quod crucis munimine Christiana foemina castitatem suam protegeret, continuo relictis demoniis Christianorum religionem sequi decreuit. Baptizatus ergo tantum fide et sanctitate profecit, ut ad episcopatum promoueri meruerit et martyrio coronari. Idem igitur, qui magus foeminam uincere nullo modo potuit, Christianus factus tyrannorum tormenta facile superauit.


22. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_433 | Paragraph | SubSect | Section]

se contentione discutiendam conuenirent, ut hi, qui probabiliora in medium attulerint, cęteris sequendi autores fierent. Id agebatur Byzantii. Aderat Alexander episcopus, mundanę quidem sapientię non satis gnarus, sed morum sanctitate pręstans. Is cum disputaret, uni ex philosophis dicere paranti in nomine Christi silentium imperauit. Cumque ille ueluti elinguis ne uerbum quidem proloqui potuisset, manum Alexandro dedit uictum se confitens.


23. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_448 | Paragraph | SubSect | Section]

erogauit atque impudiciciis finem statuens in monte Oliueti tuguriolum sibi posuit. Tum, nequis in solitudine manenti foeminę insidiari in animum induceret, sexu cęlato Pelagium se nominari fecit. Tantumque deinde uitę sanctitate excelluit, ut de pelago uitiorum facta diceretur pelagus uirtutum, amarissimas Mara aquas in dulces conuertens. Thais etiam, Aegyptia meretrix, crebris Pafnutii abbatis admonitionibus ad poenitentiam conuersa,


24. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_395 | Paragraph | SubSect | Section]

inuisebat, uincula exosculabatur, ad patientiam exhortationibus animabat. His officiis digna euasit, quę et ipsa coronam referret martyrii. Maria Decegnies conomento dicta, de pago Niuella episcopatus Leodii, ipsa uitę sanctitate maritum pellexerat, ut castitatem seruaret. Ambo ergo Christo, non mundo seruientes leprę morbo affectis ministerium impendisse dicuntur. Non langoris deformitas, non tabes, non sanies foeculenta, non morbi euitanda


25. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_421 | Paragraph | SubSect | Section]

est, ut dubitet, Spiritum Sanctum per os eius locutum, cum etiam bestię interdum pręter naturę suę usum, quod locutus est, intellexerint, et quod iusserit, obediendo peregerint? Antonius Hispanus, huius ordinis uir sanctitate percelebris, cum apud Forum Iulii moram traheret, prędicare uerbum Dei iussus imperitiam excusabat, nunquam antea eiusmodi declamationibus usus. Veruntamen iussioni maiorum obtemperans talem fecit sermonem, qualis


26. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_427 | Paragraph | SubSect | Section]

Deo et cui Abraham patriarcha decimas dederit quique etiam rex Salem extiterit. Sed dum rex tantum erat, non illi licuit sacrificium ministrare, non decimas exigere. Sacerdos etiam factus est, ut potestate pręcederet reges et sanctitate Deo proximior fieret. Ad hęc, siquis uestes et ornamenta Aaron pontificis et filiorum eius sacerdotum in Exodo consyderet, inueniet in eis creaturarum omnium typum, et hoc quidem, quantum ad allegoriam pertinet.


27. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_432 | Paragraph | SubSect | Section]

stupendumque sacramentum uerbis conficit, manibus contrectat, ore sumit et sumendum quandoque aliis porrigit! Castum igitur mente et corpore, prę omnibus pium, humilitate multa submissum, patientia firmum, puritate mundum, sanctitate perfectum, omni denique uirtutum odore pręter cęteros fragrantem esse oportet sacerdotem, ut ei animo consentiat, cui corpore sic adherere pręsumit. Si enim castitatem illius consyderes, uirgo est et Virginis


28. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_447 | Paragraph | SubSect | Section]

in suscipiendis fratribus, feruens in corripiendis, alacer in exhortandis et ut continentiam cibique eius asperitatem nulla unquam infirmitas frangeret. His imbutus exemplis in solitudinem secesssit tantaque pręstitit sanctitate, ut ubique latebras quęritans nusquam latere potuerit miraculis eum semper prodentibus. Vsque adeo quidem adisse aliquando Antonium et cum Antonio fuisse iuuit. Hoc ita usu uenire et Propheta testatur dicens: Cum


29. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_453 | Paragraph | SubSect | Section]

quęritur. Cum ergo etiam cilicio sub ueste latenti carnem attereret, ubi id rescitum est, et ipsum deposuit. Nec unquam deinde asperius indumentum quam cęteri fratres ferre uoluit, ne forte illis pręstare sanctitate uideretur, quorum seipse minimum reputaret. Stephano abbati, Grandimontensis ordinis autori, qui in Mureto *corr. ex Moreto , Aquitanię monte, uitam solitariam


30. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_463 | Paragraph | SubSect | Section]

Hinc illud est in Ecclesiastico dictum: Non oderis laboriosa opera et rusticationem ab Altissimo creatam! Stephanus anachoreta in Mareotide regione, sanctitate vitę et miraculis clarus, quanuis hernię morbo (quem Gręci hydrocelam appellant) laboraret, non tamen intermittebat, quin certa diei hora de palmarum foliis funiculos intorqueret, maiorem morbum existimans


31. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_482 | Paragraph | Section]

Thaunensi episcopo, refertur, scilicet ipsum quoque, cum editus lacte genitricis suę aleretur, quarta et sexta feria tantummodo semel tenelluli oris labella huberibus admouere consueuisse. Cum autem et hunc multa animi sanctitate pręstitisse manifestum sit, cur non speremus eum sanctum et beatum euasurum, quisquis uel integrę iam ętatis uitam ab hac ieiuniorum obseruatione auspicabitur? Eosdem quartę et sextę ferię dies


32. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_485 | Paragraph | Section]

et sacramentum et uictus fuit. Apelles item Aegyptius, faber ferrarius, ut Christo seruiret, eremum penetrans, quemadmodum ferrum malleis, ita semet cudere coepit ieiuniis. Atque a Deo omni morum sanctitate limatus et expolitus euasit, ut etiam ipse nihil unquam degustaret pręterquam Dominicis diebus panem illum, qui de cęlo descendit. Quem qui digne manducauerit, non esuriet in ęternum. Pesium * corr. ex


33. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_487 | Paragraph | Section]

afferente idem secutum est miraculum. Vbi tandem agnouit Dei uoluntatem, timuit recusare, quod ab ipso offerebatur, et asperiorem cibum molliore poculo temperauit. Gregorius pontifex, ingenio ac sanctitate ęque clarus, dum adhuc monasticam uitam ageret, aduersa implicatus ualitudine ieiunium Quadragesimale seruare non poterat. Adueniente uero Sabbati sancti die flens Eleutherium abbatem rogauit, ut precibus a Domino


34. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_496 | Paragraph | SubSect | Section]

persecutionis luctum et iam terrena omnia minus placere coeperunt desyderantibus cęlestia. Iacobus, frater Domini, appellatus cognomento Iustus, uinum et siceram non bibit, carnem nullam comedit, reliquę uitę sanctitate sic excelluit, ut multi suspicati sint propter necem eius Hierosolymam fuisse subuersam. Petro quoque, apostolorum principi, post ascensionem Domini panis cum oliuis, raro cum holusculis cibus fuit, ut moderati


35. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_532 | Paragraph | SubSect | Section]

etiam abbatis officio defungi Alexandrię meruit. In eadem urbe Euphrosina uirgo, sub Smaragdi nomine latens, monachi uitam duxit. Sic Marina Marinus, Theodora Theodorus, Pelagia Pelagius credita, inter uiros pręstiterunt sanctitate, sexu occultato. Finxerunt se esse, quod non erant, ut essent, quod esse debuerunt, nihil omittentes quod ad perfectę consummatęque religionis cultum pertineret. Hęc sunt quidem iustę


36. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_556 | Paragraph | SubSect | Section]

regis neptim, duxerat uxorem. Sed, ut spiritu, non carne iungerentur, sancto suadente Remigio inter se conuenerunt. Ne uero pręsentia oppugnaret propositum, ipsa domi resedit, ille peregre profectus est. Cumque multa morum sanctitate polleret, Turonensem episcopatum Domino per angelum iubente suscepit, ne scilicet apostolica careret dignitate, qui apostolorum uitam secutus fuerat, matrimonio pręferens castitatem. Non


37. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_575 | Paragraph | SubSect | Section]

quę perpetuę sese dedicat castitati. Maria Decegnies, puellula duodecim annos nata parentum (non sua) uoluntate cuidam Ioanni nuptui tradita, uitę districtione ac sanctitate commouit uirum, ut intactam dimitteret. In uirginitate ergo perseuerans, multa uirtute multisque miraculis celebris euasit. E uita decedenti Christus, angeli, apostoli in uisu apparuerunt. Quorum consolationibus


38. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_578 | Paragraph | SubSect | Section]

conseruare. Et nisi huiuscemodi incumbat necessitas nunquam uiris uirgo se credat: ubi diuersus sexus est, diuersarum cogitationum pugnas incidere necesse est. Iccirco beatus Martinus episcopus, cum uirginem quandam uitę sanctitate percelebrem inuisere uellet et illa aditu negato ei excusando dixisset: Mi pater sancte, ora pro me, quia a uiro nunquam sum uisitata — gratias egisse Deo fertur, quod illa talibus imbuta moribus castam custodiret


39. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_580 | Paragraph | SubSect | Section]

felicitatem amissam doluit nec secundę oblatam accepit, dum sola castitate gaudet. Adeoque impatienter tulit ad coniugium repetendum se inuitari ut, nisi, qui inuitabat, cessasset, suam ipsa faciem lacerasset. Quanta autem sanctitate profecerit, hinc nose licet, quod nullum fere uirtutis genus in hoc opere eius exemplo uacuum sit. Profecto, nisi perpetuam castitatem tam ardenter adamasset, ad tantam profectionem nunquam peruenisset.


40. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_598 | Paragraph | SubSect | Section]

se accingens, noctu peragrabat, solitariorum tuguria hydriasque eorum aqua replebat, ut procul haustum petentibus laborem eleuaret; peracto officio tacitus redibat. Sic faciendo, qui prius homicidiis infamis fuerat, factus est sanctitate clarus, et qui quondam rapinis terram infestauerat, regnum rapuit cęlorum. Bauonem* quoque in Gallia ex prędone monachum factum accepimus, et qui in syluis uiatores despoliare solitus fuerat, postea in


41. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_613 | Paragraph | SubSect | Section]

ueterem hominem, qui corrumpitur secundum desyderia erroris. Renouamini autem spiritu mentis uestrę et induite nouum hominem, qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate ueritatis. Idem ignauia torpentem excitans ait: Surge, qui dormis, et exurge a mortuis, et illuminabit te Christus. Poenitentibus quoque, quorsum uiam suam dirigant, ostendens inquit: Deponentes


42. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_623 | Paragraph | SubSect | Section]

cogitationibus patere potuerit. Sed mox ipse iusto Dei iudicio eadem tentatione tam uehementer inquietari coepit, ut et hic senex, sicut et ille iuuenis, iam ad seculum redire secum in animo uersaret, Cęterum sapientia ac sanctitate pręditus Apollo abbas, iuuenem uultu demissum cernens, cum tristitię causam didicisset, blanditer consolatus est, docens non esse malum foeda cogitatione impugnari, sed uinci; nam se quoque idem sępe passum, Deo


43. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_632 | Paragraph | SubSect | Section]

quinta proxima solennis est. Pontificis maximi testimonio credat annuęque celebritati ab eo indictę, quisquis uel miraculo non interfuit uel pannum sancto sanguine perfusum non uidit. Eduardo, Anglorum regi, sanctitate magis quam regno celebri, dum missali sacrificio interfuisset, in manibus sacrificantis presbyteri Christum ea corporis forma, quam de Virgine matre sumpsit, ferunt apparuisse; non quod sanctus rex de ueritate


44. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_641 | Paragraph | SubSect | Section]

postulasset. Quem enim sumendo assidue, cernebat per speculum et in ęnigmate, ipsum iam facie ad faciem uidere concupiuit. Bauon *corr. ex Banon quoque, Gandauensis coenobii clericus (multa licet uitę sanctitate pręditus fuisset) cum ęgrotaret, noluit sine tam salutari uiatico decedere statimque uocari, qui illud sibi afferret, presbyterum iussit. Is uero, qui missus fuerat, uię ignarus, ab angelo ad presbyterum usque


45. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_641 | Paragraph | SubSect | Section]

scias, qui Domino communicari expetierit. Cui Bauon ipse communicatus, nunquam postea ab eo discessit, et nunquam discedet, receptus in paradisum. Ambrosius item, Mediolanensis Ecclesię antistes, doctrina simul et sanctitate insignis, cum e uita decederet et communicari Domino exoptaret, sed fari iam non posset, mox Honorato, Vercellensi presbytero, eucharistiam afferente lętus accepit. Qui presbyter, ut hoc faceret, tertia iam uice


46. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_379 | Paragraph | Section]

si cogitationes non possumus. Quis enim de Lupo, Senonum episcopo, non male opinaretur, si eum pręcessoris sui filiam, uirginem iam adultam, quam iuxta se educabat, tenerrime diligere conspexisset et, quanta ille sanctitate polleret, ignoraret? Sed profecto neque nota sanctitas obstitit, quin aliquando domestici eius ipsum nimii in puellam amoris inter se taxarent. Quod ipse resciens, coram omnibus euocatam osculo excepit dicens: »Non


47. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_447 | Paragraph | SubSect | Section]

liberet, neque ultra, quam sibi expediret, uiueret, ne et ille nece eius gloriari posset et ipsa tardius, quam uellet, cum seruatę castitatis tum consummati martyrii reciperet mercedem. Catharina, uirgo sanctitate magis quam regia stirpe clara atque inter Alexandię puellas pulcherrima, plus tamen uirtutibus quam forma pollens, cum Maxentius cęsar Christianos ad idolorum culturam cogeret, prorupit in medium, cęsarem


48. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_460 | Paragraph | SubSect | Section]

iocunditateque affici deberet et non conturbari neque moestus esse. Nec precationibus tantum sanctorum, uerum etiam rebus, quas ipsi contrectauerint, terrentur demonia et fugiunt. Siquidem Medericus, abbas apud Edunum sanctitate clarus, cum monachum libidinosis cogitationibus ęstuantem tunica sua induisset, eiusmodi molestia liberauit discedentisque ab illo immundi spiritus ululatus auditus est et ipse in castitatis proposito absque


49. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_460 | Paragraph | SubSect | Section]

repressit, cum antehac tali demonis illusione solicitatus persistere in ecclesia omnino non posset, sed semper, priusquam solennis precatio peracta foret, egrederetur. Itaque uehementiorum tentationum remedia a uiris quidem sanctitate pręstantibus petenda erunt, cum eos impurissimi spiritus ferre iam nequeant, a quibus toties uictos fugatosque se reminiscuntur. Benedictus abbas, cum fratrem quendam similiter a diabolo illudi audisset,


50. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_481 | Paragraph | SubSect | Section]

ergo Franciscus, despoliatur, contemnitur, et gaudet, quod dignus habitus sit pro nomine Iesu contumeliam pati. Et quoniam omnia aduersa subire prius paratus erat quam proposito discedere, mox uirtutum operatione uitęque sanctitate tantum profecit, ut et terram sui fama repleret et gaudio cęlum. Thomam quoque Aquinatem de monasterio Prędicatorum ui tractum et domi clausum fratres eius, ut a religione reuocarent, biennio


51. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_484 | Paragraph | SubSect | Section]

in sua uitam finiuit. Nisi bene et rationabiliter inchoata ad ultimum usque deduxissent, nec inchoasse profuisset. A custodia matutina usque ad noctem speret Israhel in Domino, ut, quod sperarit, accipiat. Seruiamus illi in sanctitate et iustitia coram ipso omnibus diebus nostris, et merebimur audire: Vos estis, qui permansistis mecum in tentationibus meis, et ego dispono uobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum, ut


52. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_500 | Paragraph | SubSect | Section]

aliquo deformique decedentium gestu animas eorum iudicet, si uir tam sanctus ita se in morte habuit, ut de illo dubitaretur, nisi, quod contigerat, palam factum fuisset. Ambrosius episcopus, tum doctrina tum sanctitate notus, cum animam esset acturus, communione sancta sumpta expansis late brachiis demissaque ceruice tacitus intra se orauit atque hoc gestu actuque illi decedere libuit, ut talis Domino occurreret, qualis ipse pro


53. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_505 | Paragraph | SubSect | Section]

consyderat, dum ipsum obsecrare non cessat, resurgentis gloriam hora ipsa, qua resurrexisse dicitur, uidit et a dextra Patris sedentem iam sine fine beatus conspexit. Homobonus Cremonensis, multa sanctitate clarus, dum missales cerimonias genibus prouolutus audiret, expirauit. Nemo eum non uiuere putabat, donec, dum Euangelium legeretur, eodem gestu perseuerantem neque se, ut solebat, in pedes errigentem


54. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_625 | Paragraph | SubSect | Section]

audientibus respondit: »Et cum spiritu tuo!« Exinde mos inoleuit, ut pontifici ea uerba repetenti nihil a clero respondeatur, ut scilicet dignum se exibeat, cui angeli respondeant, non homines. Pręstare enim cęteris uitę sanctitate debet, qui pręstat officii dignitate. Beatitudinis uero Gregori hoc quoque testimonium additur, quod Petrus, eius discipulus, pluries capite ipsius Spiritum sanctum in figura columbę consedisse uiderit. Cumque id


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].


More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.