Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: sanctissimi

Your search found 49 occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 36-45:


36. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 776 | Paragraph | SubSect | Section]

ad ostentationem, aut captandum ludum lucrum: multo minus ad oppugnandam veritatem, ut papistae Sacras literas legunt. 3 Sic vero in veneratione Sacras literas habere, et ea religione cognoscere debet pius homo, ut statuat se non (ut ita dicam) mortuum librum legere, non etiam alicuius sanctissimi, gravissimi aut sapientissimi hominis scripta cognoscere: sed ipsius viventis Dei nunc ibi coram secum agentis, oracula auscultare. Ille enim est istius libri autor, ac ita eum humano generi proposuit, ut qui semper velit coram cum hominibus per istum librum colloqui, eosque de se et


37. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1054 | Paragraph | SubSect | Section]

vero ista fiunt Paulo tanto vividiora et potentiora, quôd ea in illustribus exemplis ac veluti in motu vitaque proponit. quasi dicat: Controversia ista iam saepe coram Ecclesia vivis ac vehementibus actionibus agitata, et luculenter decisa est: primum, quod nosmet Iudaei ac Pharisaei operarii sanctissimi et summi cultores Mosis, eo deserto confugimus ad solum Christum, coepim usque neglecto Iudaismo uti libertate gentilium vitae. Deinde, quod denuo quasi relabente Petro et aliis ad Iudaismum, et operum necessitatem: ego eos coram tota Ecclesia libere redargui, et potenter convici, quod


38. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1083 | Paragraph | SubSect | Section]

iustificabuntur et servabuntur. 10 Ex contrariis temere ratiocinatur humana imperitia in rebus divinis: Mala opera sunt perniciosa, et vera causa aeternae damnationis: igitur bonis operibus salvamur. Malis enim, et quidem perfectissime malis operibus abundamus: bona perfectissima nec sanctissimi quidem habent. 11 Sic saepissime ab adhortationibus, mandatis et promissionibus legalibus (ut sunt, Si vis in vitam ingredi, serva mandata: Qui fecerit ea, vivet in eis, et similibus) argumentatur nostra ratio, humana


39. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1153 | Paragraph | SubSect | Section]

viderint. Nos quidem scimus, hoc sermone verum, viventem ac omnipotentem Deum locutum esse, quin et quotidie nobiscum coram loqui, idque de summis rebus, nempe de sua gloria, nostroque tum aeterno, tum temporario exitio aut salute. Taceo nunc, quod eadem lingua olim primi nostri parentes et illi sanctissimi viri, per quos Deus veram religionem constituit, omnesque Prophetae, atque adeo ipsemet filius Dei locuti sint. Quapropter haec sit nostra summa voluptas, ipsa verba viventis, et nobiscum loquentis patris caelestis audire, considerare, ac in eis die ac nocte meditari, eis


40. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1168 | Paragraph | Section]

etiam ipsi Apostoli ad tales Cabalas et Masoret nos ablegarent. Extarent etiam proculdubio integra volumina, sub talibus forte titulis: Expositio Scripturae sacrae a Paulo, Petro aut Ioanne divinitus accepta et Ecclesiae tradita, aut per manus Ecclesiae commendata. Nam profecto tantum thesaurum sanctissimi illi viri in primitiva Ecclesia non neglexissent, qui etiam sua aliorumque non semper maximi momenti scripta aut epistolia conservarunt. Verum contra, non tantum non proferuntur certa ac solida testimonia de ista Cabala, aut per manus tradita doctrina: sed etiam in eo habetur evidenter


41. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1179 | Paragraph | SubSect | Section]

quare membra cathedrae unita, et Pontifici coniuncta, Ecclesiam efficiunt (Nota regulam: Templum Domini, Templum Domini, et, Non auferetur lex a Sacerdotibus, etc.) Dices fortasse: Ecclesia hodierna non ita ambulat in ritu communionis, sicut ante ista tempora, quando sanctissimi viri, utriusque speciei sacramentum necessarium esse, vi praecepti Christi et verbo et opere astruebant. Potuitne tunc Ecclesia errare? Certe non. Quod si non, quomodo id hodie verum non est, quod tunc omnium opinione affirmabatur? cum non sit alia Ecclesia ista, quam illa? Certe hoc te


42. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1187 | Paragraph | SubSect | Section]

Ephes. Quam durus in ea quae est ad Hebraeos? Quam denique varius et profundus in aliis? Quare dictis et factis huius coguntur adversarii fateri, magnam et pene insuperabilem esse in Scripturis sanctis difficultatem. Porro sibi vindicare claram Scripturarum noticiam, in quibus tot viri sanctissimi haeserunt et cespitarunt, et super quarum intellectu multi viri ingenio clari, doctrina non vulgari praediti, tam graves et pene interminabiles suscitant quaestiones, nec has de lana (ut aiunt) caprina, extremae dementiae esse mihi videntur. Sibyllinos libros (nota)


43. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1191 | Paragraph | SubSect | Section]

errori in synodo repugnaverint: ut Catharinus in suo edito contra Sotum libro testatur. Sed maior ac deterior pars vicit meliorem. In eodem decreto damnant, siquis dicat legem esse impossibilem. Si possibilis est, cur filius Dei caelitus venit, ut pro nobis eam impleret? Cur omnes, vel sanctissimi, perpetuo mendicare gratuitam iustificationem coguntur? cur non potest iustificari in conspectu Dei ullus vivens? cur in Psalmis pii orant, ne Deus intret in iudicium cum eis: quia nemo in conspectu eius iustificari queat? cur tantum iram operatur? cur clare Paulus pronunciat, Legem


44. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1194 | Paragraph | SubSect | Section]

CANONES DE COMMUNIONE SUB UTRAQUE specie, et parvulorum. CANON PRIMUS. Si quis dixerit, ex Dei praecepto, vel necessitate salutis, omnes et singulos Christi fideles utramque speciem sanctissimi Eucharistiae sacramenti sumere debere, anathema sit. CANON SECUNDUS Si quis dixerit, sanctam Ecclesiam catholicam, non iustis causis et rationibus adductam fuisse, ut laicos, atque etiam clericos non conficientes, sub panis tantummodo specie


45. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1201 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

olim rarae factae sunt apud Papistas: quin et hodierna die multae sunt ac magnae civitates in Italia, et alibi in Papatu, quibus toto anno nullae audiuntur conciones, praeter quam in Quadragesima. Quis ergo usus Scripturae ibi, ubi de ea populus non docetur? 30 In scrinio pectoris sanctissimi sunt omnia iura: qui ea sequitur, non fit haereticus, nec exuritur. Contra, multi eorum qui sacram Scripturam scrutantur et sequuntur, pessime affliguntur. Abiectis ergo Bibliis, attendunt illi iis tantum, quae ex illo sacro scrinio profluunt, egeruntur ac descendunt. 31


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].


Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.