Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: fuerit

Your search found 2195 occurrences

More search results (batches of 100)
First 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1585-1660:


1585. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

superbia asserere) universi, Divino primum beneficio, dein Amadi praeceptis, mox nostra etiam industriola accepimus. His omnibus nostris exosi gentilibus ad rempublicam tamen accedere, honores capere, vitam non inquietam ducere cupimus. Hercle maius fortasse istud homine opus fuerit et ut optetur satis. Nec tamen succumbendum est, et quod in totum non possumus in parte ut assequamur, nihil intentati relinquere debemus. Hoc ego consilio mature rem examinavi saepeque intra me ipsum revolvi ea quae modo vobis sum allaturus. Necdum illis


1586. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

te reverentia; at difficilis, morosi, superbi demum famam vix effugias et quod in populare odium facile concedat; postremum si teneas, habebis fortasse aliquam mortalium benevolentiam; at nulla tui observatio, consilia nihil ponderis obtinebunt. Itaque optimum quidem factu fuerit hinc aliquid, inde cetera retinere, ut cum reverentia benevolentiam quoque civium retineas; at in re multa difficultas, in modo vix ullum discrimen adhibeas. Illud tamen hic pro se quisque naviter advertere debet, ne quid invita (quod aiunt) Minerva faciat. Et sua et


1587. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

erroneam, tenere in animis induxerunt, in iis, inquam, ipsis multa diversitas est; ut enim quisque natura severior aut liberalis magis, sic diversam vivendi normam assumunt. Hos ego omnes afferre nec constitui et, si constituerim, praestare nequaquam possim. Satis itaque fuerit si id efficiam quo vel unam recte in Croatia vivendi ostendam viam. Ac quoniam ad posita superius capita recurrendum est, id primum exsequar quis in domestica re nostros inter modus tenendus sit; quod trifariam me optime facturum existimo, si quid in se primum, mox


1588. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

Itaque nos quoque eo decet collimare; quamquam difficillimum in re modum esse omnino intelligam, tempus tamen locusque nobis eum subministrabunt si intenti in id animo ipsorum colonorum mores et devinciendi eos opportunitatem diligenter observantes suum rigori quoque, ubi opus fuerit, locum relinquamus. Itaque de hoc quidquam in praesens statuere praetermitto quod res est quae nisi ad temporis locique opportunitatem decidi haudquaquam potest; id universim monuisse sufficiat strictissimam in exigendis operis ceterisque dominalibus (ut nostri


1589. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

igitur alii ut aliis placet, ego id mihi hac in re pro norma constitui: ita agere ut neque iustitiae disciplinaeque inferam detrimentum, et cum homine rem mihi esse nunquam sim immemor. Ad uxorem iam filiosque, quia praestantissimam familiae partem, postremo transeamus. Fuerit id multum rationibus eius, qui populariter vivere constituerit, accommodatum si non inferiorem nec aliunde nisi e patria aut ad summum Ungaria ducat. At ego multos aetatis nostrae claros viros secus fecisse memoria teneo nec ultra in hoc quam murmur populare offendisse;


1590. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

sermonibus causas detur. Itaque suis eam instituere principiis et a consueto mulieribus res habendi peregrinas desiderio avertere multum sane expediat. Ab aliis quoque solitis matronarum vitiis, sive domestica sive sit peregrina, crebris dehortari sermonibus utile fuerit ut, quemadmodum vitae societatem recepit, ita normam quoque vivendi viri (ut sapientissime Plutarchus monuit) amplectatur. Iam maximam, quoad fieri potest, vitae consensionem ut suadeam, propositum non admittit, quippe id alioquin pernecessarium est et esse habetur


1591. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

nullas pro hoc antelucanas vigilias, non nimiam illam contentionem nec continuam furentis instar cursitationem pro hoc impendet. Finiam de uxore dum unum adhuc documentum subiunxero: nimium quoniam infirmior ille sexus est quam ut omnibus providendis sufficiat, fuerit fortasse haud inutile si partitis administrationibus res geratur familiaris. Itaque agros quaeque remotiora sunt, vir reservabit, ea quae propius adsunt, mulieri committet gubernanda, nempe dum ruri agitur; nam si vitam urbanam ducat, supervacanea utique haec illi cuncta


1592. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

praesens omissa, erui possint. Id autem ante omnia memoria repetendum est nos non in libera quadam republica neque sub optimatibus vivere, sed regibus, quibus ius vitae necisque dii concesserunt, subesse. Supervacaneum itaque fuerit elatos illos spiritus et intempestivam praeseferre libertatem, quin congruos potius tempori condicionique mores assumimus, omniaque, quae pii in principem subditi sunt, officia ex asse exsequimur. Quo in genere id primum consuli potest, ut sua dictorum cuique ratio


1593. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

supra diximus; restat videre quis a singulis nostrum hoc in genere modus tenendus sit. Id ante omnia in animo constituendum est ne quid inconsultum aut patriae nocivum proferamus; quod certe nonnisi politicorum lectione accurataque industria consequemur. Iam id quoque utile fuerit observare ne, donec iuventus nobis oggeri potest, multum ad dicendum nos intrudamus. Postquam vero maiorum nobis munerum potestas facta fuerit, tum quoque consultius erit per alium id, quod intendimus, proponere, nos autem defensoris potius quam consultoris gerere vices


1594. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

aut patriae nocivum proferamus; quod certe nonnisi politicorum lectione accurataque industria consequemur. Iam id quoque utile fuerit observare ne, donec iuventus nobis oggeri potest, multum ad dicendum nos intrudamus. Postquam vero maiorum nobis munerum potestas facta fuerit, tum quoque consultius erit per alium id, quod intendimus, proponere, nos autem defensoris potius quam consultoris gerere vices instructis iam ad succurrendum omnibus quos nobis aliquo nomine obstrictos tenemus. Haec de modo in Croatia vivendi, qua potui


1595. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

Omnia haec pluraque eiusmodi alia ante Iosephi II regnum evenerunt; omnia luculenter ostendunt nos iam antea e cardine systematis nostri, genuino nempe potestatis legislativae exercitio, emotos fuisse, ut adeo rebus animisque ita comparatis huic haud ita difficile fuerit ipsam coronationem intermittere, legislativam potestatem privative usurpare et, vel modica vi adhibita, nobis eas, quas pro provinciis arbitrario gubernio de systemate suo obnoxiis scripsit, leges dictare. Sed quid nos e


1596. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

sed eas tantum, quae in comitiis statuuntur, effectui dare possit: si statuatur ut, si quae tamen seu vero, seu specioso praesentaneae necessitatis titulo ordinaverit, ea in primis comitiis ante omnia in examen revocentur, et si quid eorum publico bono non conducere visum fuerit, illud citra etiam consensum potestatis executivae ilico valeat abrogari: ad provisionales autem eiusmodi ordinationes quod nec errectio, cassatio, separatio, coniunctio, aut alio translatio tribunalium aut dicasteriorum, nec alia quaecunque in politicis, oeconomicis,


1597. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

proxima usque comitia duraturum declaretur: denique si, quod nos in particulari attinet, eam iniverimus rationem, ut nos indissolubili nexu Hungariae iungamus – non poterit suos amplius limites potestas executiva egredi. Quod autem instrumenta eius attinet: si decretum fuerit, ut supremus regni senatus e repraesentantibus circulorum efformandus ad principem immediate referat; ut id pro crimine falsi habeatur, si caput senatus nomine huius quid expediverit, quod in pleno senatu relatum non sit, aut vero si ad


1598. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

in pristinum statum administrationem publicam pertinent, conficiantur. Provide quidem inclita universitas pleraque hanc in rem iam decrevit. Cum tamen restent adhuc nonnulla: cum congregatio illa, e qua haec emanarunt, per illegalem et potestatem et praesidem indicta fuerit: cum denique interimalis illa et ex necessitate facta moderni magistratus per inclitam universitatem confirmatio vitium, quo laborat, penitus abstergere non potuerit – iuvabit legalem ante omnia deligere magistratum, tum vero reducto iam ad legalem pedem toto comitatus


1599. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

inclitam universitatem confirmatio vitium, quo laborat, penitus abstergere non potuerit – iuvabit legalem ante omnia deligere magistratum, tum vero reducto iam ad legalem pedem toto comitatus corpore resumere priores determinationes et, si quid addendum aut mutandum visum fuerit, haec constituere, reliquis vero legalem formam indere. In deligendo magistratu ego eos, quibus omnia de lege requisita adsunt et qui mihi maxime idonei videbuntur, candide proponam, inclitam autem universitatem exorabo ut in delectu eo advertere velit quod


1600. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

capessatis. Augusta nostra ea vobis stipendia jam in praesens addixit, ut curis rei domesticae levati tranquille et libere litteris vacare valeatis. Ut primum vero aerarium litterarium gravi quidem adhuc in praesens, sed justo sane intertentionis exsociatorum onere tantisper fuerit sublevatum, ampliora adhuc vobis stipendia reservavit. Nec in eo adhuc liberalitas Augustae conquievit, verum insuper iis, qui industriam omnem in explendo munere Suo ad publicam impenderint satisfactionem, praeter stipendia distinctas etiam laboribus suis


1601. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

clementia Regiam hanc Academiam verba ego consiliaque vobiscum, Reverendissime Domine Director, Reverendissimi et Clarissimi Domini professores extemplo contuli qua potissimum ratione meliori iuventutis institutioni interea etiam, donec novi studiorum plani nobis copia facta fuerit, prospici possit; optassem admodum ut altero hoc, quod coegimus, concilio iam de ipsa exsequendi novi plani modalitate verba facere sicque certo iam tramite ad explendam Augustae voluntatem contendere potuissemus. Nunc cum plani huius submissionem seu ipsa operis moles,


1602. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

exemplaria parte ab una, parte vero ab altera existens hic typographus Trattnerianus eiusmodi mancos quidem, sed qui suppleri facile possint, haberet libros, ut ad usum iuventutis supradictae classis nullo negotio accommodari quirent, interea, donec certius aliquid stabilitum fuerit, delata est Directori Gymnasii provincia ut quid adhuc libris istis addendum sit, videret reque cum praefato typographo collata Academiae Directori commodis studiosae iuventutis utique prospecturo referret. Cui etiam 10. Praesentari semper in antecessum voluit idem


1603. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

Quodsi ne hac quidem ratione desiderata obtineri posset emendatio, hoc ipsum Directori Academiae referant qui ipse talem adibit scholam et pro auctoritate sua praesens coram saepius abesse solitos acerbioribus castigabit verbis. Ac tandem si ne hoc quidem profectum quidpiam fuerit modo, sciturum Academiae Directorem quid communicato prius cum Superiore Regio Studiorum Directore consilio e re sit studiorum studiosorumque. Ad 2-dum vero 15. Ea uterentur DD. professores severitate ut illi, qui constanter ad studia stimulati aut nullum


1604. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1098 | Paragraph | SubSect | Section]

etiam diebus subsistentiam praebeat. § 9. Nulli Zingaro, nisi qui agriculturae se addixerit, liceat equum possidere, minus vero adhuc cum his traficam exercere. Quare si equus apud Zingarum compertus fuerit, adimatur ab eo per localem Jurisdictionem, simul statim stringatur ad se legitimandum, unde illum acceperit? Si ostendere potuerit quod illum emerit, vendatur equus et pecunia illi consignetur; sin, tanquam de furto suspectus detineatur, equi descriptio


1605. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1098 | Paragraph | SubSect | Section]

III. De impediendo nimio inquilinorum numero. § 11. In illis regni partibus in quibus inquilinorum numerus jam plus justo increvit, si tyronum statutio decreta fuerit, hi potissimum ex inquilinis et eorum filiis deligantur. Civitates etiam in admissione ad concivilitatem, et contubernia in assumtione ad tyrocinium horum praeferentem habeant rationem.


1606. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1098 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

junioris objectorum reponatur. Notum quidem est, quod non omnes desideratum in hoc studio profectum facient, quia non omnes naturalem ad objectum hoc animi inclinationem habebunt, verum id in aliis etiam studiis usu venit, si dispositio illa efficaciter observata fuerit, ut obtenta de insigni in hoc studio profectu naturalique ad objectum hoc propensione testimonia, pro merito, ad obtinendas meliores parochias deserviant; erit hoc satis incitamenti, ut Patria complures utiles ejusmodi pastores intra non multum tempus


1607. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1098 | Paragraph | SubSect | Section]

vicini nunquam habuerunt exclusivum in tali, quod nunc cingitur, foenili pascui usum, sed illud reciproce exercebatur. Id quod natura sua eam tacitam involvere videtur conditionem, ut quamprimum uni proprietario juri pascui in vicinorum foenilibus renunciare visum fuerit, hi pariter a pascuo in hujus foenili, si illud debite muniverit, debeant abstinere; et ideo justum non foret, ut unus compossessor et foenile suum aliorum pascuo subtrahere, et tamen jus animalia sua in eorum foenilibus pascendi retinere


1608. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1122 | Paragraph | SubSect | Section]

reflexiones continet; totum tamen objectum non exhaurit, quod tamen, ut propositus finis obtineatur, prorsus necessum est, neque potest objectum hoc per solam administrationem publicam superari, ubi enim de stabiliendis, ad praecavendam adulterationem cautelis actum fuerit, talia se impedimenta evolvent, quae nonnisi lege publica removeri possunt. Quodsi vel de aequali vasculorum mensura, observanda, vel de stigmate aliquo stabiliendo actum fuerit, jam ad id observandum Domini terrestres nonnisi per legem obligari possunt, et ideo


1609. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1122 | Paragraph | SubSect | Section]

publicam superari, ubi enim de stabiliendis, ad praecavendam adulterationem cautelis actum fuerit, talia se impedimenta evolvent, quae nonnisi lege publica removeri possunt. Quodsi vel de aequali vasculorum mensura, observanda, vel de stigmate aliquo stabiliendo actum fuerit, jam ad id observandum Domini terrestres nonnisi per legem obligari possunt, et ideo Deputatio haec, elaborandum per Consilium Projectum, in Comitiis referendum esse existimavit. Articulus IX.


1610. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1122 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

sed coram ordinario primae instantiae foro conveniantur. Motivum. In certa de excessibus officialium Pestiensium, posita querela Abaldo jam eo rem deduxerat, ut pro his cognoscendis judicium delegatum mixtum constitutum fuerit. Id fundamentalibus Regni legibus repugnat, praesertim postquam juxta Articulum 57. 1791. jam ipsum etiam crimen laesae Majestatis per ordinaria Regni fora cognoscitur. Residentes in Hungaria Abaldi officiales forum a ratione domicilii


1611. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1122 | Paragraph | SubSect | Section]

in eo non subversatur; ut Hungari a percipiendo pro producto hoc tali, quale ab exteris habere possunt, pretio tantum ideo impediantur, ut Abaldo, et per illud Germanicae Provinciae tabacam leviori habere possint, Abaldo etiam, si ita ut proponitur regulatum fuerit, multa tamen semper prae privatis quaestoribus, qui illud ad extra evehunt, beneficia retinebit. Primum paratam vim pecuniae, quae cum aliis in rebus, tum praecipue in commercio praecipuum nervum constituit: deinde promptitudinem transportus, quam sibi per


1612. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1146 | Paragraph | SubSect | Section]

reciproce concedatur; quaenam autem in specifico sint ejusmodi fabricata? determinare ad potestatem executivam pertinebit. § 57. Si caehae alicujus magistros de pretio artefactorum suorum condixisse compertum fuerit, magistratus localis limitationem ejusmodi artefactorum continuo instituere teneatur. Motivum. Veteri lege sicut victualia ita etiam artefacta opificum comitatus limitabant. Verum lex haec rationi posteriorum temporum


1613. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1146 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

in Elaborato status actualis §§-is 52. et 88. quod ante Sigismundum legislatio domesticos mercatores a dependenda tricesima exemerit; quod illi sub hoc rege eidem denuo subjecti, et a portorio hoc distinctus fundus conflatus fuerit; denique quod sub ipso adhuc hoc rege illi ad priorem immunitatem iterum repositi exstiterint 1405. Articulo 17 . Jam sub Augustae Domus Austriacae imperio recentior legislatio ipsas civitates, imo colonos plane archi-episcopi Strigoniensis, a


1614. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1146 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

non aequant, a portorio tricesimali eximebantur, id quod recentior etiam legislatio confirmavit, 1553. Art. 18. defixumque hoc per legem principium in elaboratione recentiorum vectigalium adeo religiose observabatur, ut adhuc vectigalis 1784. praeambulo insertum fuerit: ne nobiles seu ab eductis extra Regnum pro propria tantum necessitate allodialibus, seu etiam ab inductis pro proprio usu extraneis mercibus tricesimam dependant 1542. Noviz. Decret. Articulo 46. 1548.


1615. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1146 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

quottam; donec uniforme et inductionis, et eductionis, et transitus quoad omnes indiscriminatim merces portorium viguit, quod ipsa portorii quotta primum in 3. florenis 30 xris, postea in 5 pro 100 defixa fuerit, jam in Elaborato status actualis § 52. et 88. ostendimus; postquam et inter tres illos portorii titulos et inter ipsas merces discrimen fieri coepit, legislatio ad specificum emetiendi pro singula merce portorii


1616. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1146 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

solent. Quoad exceptiones ejusmodi in subsequentibus §§-is principia proponentur. Quoad generalem portorii pro indifferentibus articulis in singula ejus specie quottam, nihil obstat, quo minus eadem summa assumatur, quae in Germanico vectigali defixa fuerit. Ut autem clavis haec in praeambulo vectigalis exprimatur, ipsa promovendi commercii ratio exposcit. Nam et mercatores speculationes suas longe tutius dirigere possunt, si quottam procentualem, quam a singula mercium specie titulo portorii dependere


1617. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | SubSect | Section]

principio ratio reddatur. Itaque in ordine ad praesentem §-phum ostendimus in Elaborato status actualis §-pho 54. quod jam sub Augusta Maria Theresia aliquae exoticae merces extra quaestum positae, idest inductio earum vetita fuerit; quod postea a principio prohibitionis recessum, sed merces, quarum inductio impediri intendebatur, portorio 30 pro 100 gravatae exstiterint. Apparuit etiam e §§-phis 59. et 63. ejusdem Elaborati , quod sub Augusto Josepho


1618. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | SubSect | Section]

Germanicae Provinciae dare poterant, exoticae merces extra quaestum positae, sed praeter has notabilis insuper aliorum exoticorum articulorum numerus portorio 30. 40. 50. 60. pro 100. gravatus, idest indirecte prohibitus fuerit. Si prohibitiones hae in abstracto spectentur, an illae vel Germanicis Provinciis proficuae sint? disquirere non est hujus loci. Si tamen relative ad Hungariam considerentur, quod illae Germanicis Provinciis utiles, Hungariae vero noxiae


1619. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

sibi exotico loco aut libero portu Hungarico constituisset. Apparuit etiam e §-pho 56. quod Hungaria, licet et littorali et libero portu provisa, ab omni tamen immediato exotico importationis commercio per hanc portoriorum gravitatem privata fuerit; apparuit denique e §-pho 58. quod justitia Augusti Josephi II. in vectigali 1784 aequalia tam pro Hungaria, quam pro Germanicis Provinciis, exteris non prohibitis mercibus portoria defixerit: itaque principium hoc jam ne in quaestionem quidem


1620. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | SubSect | Section]

sumtus transportus vinum Croaticum confiniis nimis alto pretio veniret. Verum non exstabat tunc adhuc via Josephina, complures etiam, quae ex hac in inferiores confiniii partes postea apertae sunt, collaterales viae non existebant, adeoque cum nulla fuerit nisi per equos clitellarios communicatio, tam voluminosi, ut vinum est, articuli transportus expensae debuissent utique vini Croatici pretium notabiliter elevare; nunc reserata curruli communicatione sumtus transportus adminus in dimidio minuetur, adeoque


1621. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

axem inducere liceat, nimirum quia transportus hic sumtuosior est, quam si vinum adverso licet Danubio promoveatur. Donec coactio haec quoad vinum Hungaricum durabit, justum est ut legislatio Hungarica reciprocum constituat; si ab adverso recessum fuerit, ipsa iterum reciproci ratio exiget ut a parte etiam Hungariae a coactione hac recedatur. § 76. Artefacta Germanica eidem consumtionali portorio in Hungaria


1622. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | SubSect | Section]

considerata fuerint, eo solo discrimine, quod haec dimidium tantum defixi pro exotico ejusdem speciei artefacto portorii persolvere debuerint; apparuit etiam ex iisdem §§-phis quod id unice ad promovendas in Germanicis Provinciis fabricas fuerit constitutum. Scopum hunc illae jam effective attigerunt; fabricas enim suas ad magnum florem provexere; nihil itaque ipsis officiet, si Hungarica etiam legislatio hunc primum ad provehendas in Regno adminus ad vires propriae consumtionis fabricas passum fecerit;


1623. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | SubSect | Section]

tricesima seu in inductione seu in eductione exigatur. Motivum. Ostendimus supra in motivis ad §-phum 66. quod principium hoc et per veterem et per novam legislationem defixum atque usque 1788. in vectigali semper adoptatum fuerit. In ipso anni hujus vectigali principium hoc expresse non abrogatur. Ne tamen ipsa ejus exmissio effectum hunc producat, principium hoc diserta lege renovandum videbatur.


1624. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

quercinarum, cutium vitulinarum, caprinarum, et ovinarum, quibus cerdones et alutarii egent, eductio ad extra eo tantum nomine aut prohibita, aut aequipollenti prohibitioni portorio gravata fuerit, ut Germanicae fabricae materialia haec tanto leviori habere possint. Id autem legislatio Hungarica omnimode impedire debet; primum quia per id interesse Hungariae commodis Germanicarum Provinciarum evidenter subjiceretur, id quod independentia


1625. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1214 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

denique §-pho ejusdem Elaborati 59. quod commercium 12 maxime usualium exoticorum articulorum per vectigalis 1788-vi §-um 49. tantum ad habitantes in Capitalibus et Depositorialibus urbibus mercatores restrictum fuerit. Omnia quidem haec in Germanico etiam eorundem annorum vectigali constituta fuerunt, adeoque hac quoque in re eadem est Germani cum Hungaro quaestore conditio. Interea plerique Hungarici quaestores in submissis Deputationi huic reflexionibus restrictiones has ac


1626. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1214 | Paragraph | SubSect | Section]

si enim haec palam constet, facilius et detegentur et corrigentur errores, si qui fortasse quoad aliquos articulos irrepserint. § 91. Postquam conformandum praemissis principiis vectigal Hungaricum editum fuerit, de novo iterum edendo nonnnisi tunc consilium suscipiatur, si substantialis in commercii cursu mutatio intercedat. Quodsi vero circa aliquos tantum articulos mutationem portorii fieri, circumstantia commercii exposcere videatur, Consilium Locumtenentiale ea de re


1627. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1214 | Paragraph | SubSect | Section]

edita sunt, nempe 1784. et 1788; tam frequentes novorum vectigalium editiones inde evenerunt, quod uno vix edito mox per peculiares ordinationes tantae intra paucum tempus quoad plurimarum mercium portoria mutationes irrepserint, ut per has ipsa vectigalis substantia fuerit alterata, adeoque novum iterum vectigal edi debuerit, id quod ordinata dirigendi commercii ratio certe non exposcit; continuae enim ejusmodi mutationes debent mercatorum speculationes perturbare, cum illi hac ratione certum de quotta portorii calculum ducere non


1628. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1220 | Paragraph | SubSect | Section]

Princeps, saepe minus recte informatus, decrevit, Consilio Locumtenentiali tantum pro publicatione transmittebantur, quin vel ratio mutationis ejusmodi indicata, adeoque hanc expendendi suasque, si res exegisset, in obversum reflexiones proponendi modus eidem praebitus fuerit. Naturalis secus in omnibus politicis negotiis haec manipulatio ideo tantum per eos, quorum interfuit, impedita fuisse videtur, quia pleraeque hae mutationes unice ad deprimendum commercium Hungaricum dirigebatur, prouti id civitas Soproniensis specificis duobus


1629. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1220 | Paragraph | SubSect | Section]

quominus duo haec emporia iisdem vectigalis favoribus perfruantur. § 95. Pro ea littoralis Hungarici parte, quae adhuc militari jurisdictioni subjacet, idem vectigal, quod pro toto Regno elaboratum fuerit, stabiliatur. Tricesimae ejates ab Hungarica Tricesimali directione dependeant, et proventus earum non bancali Viennensi, sed Camerali Hungaricae cassae inferantur. Motiva. Ostendimus in Elaborato Status Actualis


1630. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1220 | Paragraph | SubSect | Section]

Caeterum ostendimus etiam in provocato Elaborato §-pho 56. quod occasione incorporati littoralis pars illa, quae post Novi usque Venetum Obrovacz protenditur, militari confinii Carlostadiensis jurisdictioni addicta fuerit; quod Bancalis Deputatio Viennensis retenta tricesimarum illarum directionem vetus Trentesimo, idest generale illud 5 pro 100 ab omnibus indiscriminatim mercibus portorium retinuerit; denique quod proventus


1631. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1220 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

constructionis viarum non eadem ubique esse potest, adeoque ad potestatem executivam pertinet hanc etiam auditis localibus jurisdictionibus determinare. Caeterum omnia quidem haec ad usque etiam eodem tramite procedebant, cum tamen id nulla hactenus lege constitutum fuerit, rationibus publici conducere videtur, ut id quoque in legem diserte referatur. § 99. Omnes hae viae interea, donec fundus publicus constabilitus fuerit, gratuitis, uti hactenus usus invaluit,


1632. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1220 | Paragraph | SubSect | Section]

cum tamen id nulla hactenus lege constitutum fuerit, rationibus publici conducere videtur, ut id quoque in legem diserte referatur. § 99. Omnes hae viae interea, donec fundus publicus constabilitus fuerit, gratuitis, uti hactenus usus invaluit, laboratoribus perficiantur. Ne tamen id in sensibile plebis aggravium vergat, una domus non plures quam 24 manuales, aut 12 jugales operas ita praestare teneatur, ut in quantum opus hoc minus populosis domibus onerosum foret,


1633. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1240 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

ante non multos adhuc annos primum capitalem commercii Hungarici ductum Vienna et Posonio ad littorale quatuor naula impediverint, in Mura, Dravo, Savo, et Colapi; sed et constat quod languidus fuerit tempore illo commercii cursus. Post instratos pontibus fluvios illos commercium in hoc ductu in duplo adminus accrevit. Si neglectis his pontibus naula denuo reducantur, ejus cursus ab eadem certe proportione diminuetur. Verum pontium in magnis his fluviis seu


1634. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1244 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Motiva. Provisio haec tantum ad modernae vecturisationis statum refertur. Postquam fora mercantilia, quorum organisationis elaboratio Deputationi Juridicae commissa est, introducta, et mox projectandus vectorum coetus stabilitus fuerit, legislatio conformem his circumstantiis faciet provisionem. In moderno etiam vecturisationis statu ratio promovendi commercii omnino deposcit ut exortae inter mercatores et vectores differentiae


1635. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1268 | Paragraph | SubSect | Section]

tam secunda, quam adversa aqua navigatio jam vigeat, ad officiosa adjacentium jurisdictionum agenda pertinebit omnem impendere operam, ut interea etiam, donec generale regulandae navigationis planum stabilitum fuerit, per capitales hos navigationis fluvialis canales alvei a truncis repurgentur, et ne novae in eos arbores, aut radices incidere possint, ripae in designanda per artis peritos distantia exstirpentur; semitae attractoriae, ubi necdum efformatae sunt,


1636. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1268 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

his laboribus immediate dirigendis porro etiam subsistet. Quoad distributionem tamen dirigentium geometrarum, debuit Deputatio ab instituto Josephino recedere, cum divisio Regni in 10. districtus nec eotum lege canonisata fuerit, nec nunc ut solo laborum hydraulicorum titulo canonisetur intersit. Possunt enim dirigentes per legalium circulorum numerum constitui, et si forte progressu temporis unus singulo circulo dirigens non sufficiat, poterit eorum numerus semper a ratione circulorum


1637. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1268 | Paragraph | SubSect | Section]

§ 120. Consilium Locumtenentiale omnia loca illa, in quibus labores ejusmodi necessarii sunt, una cum elaborando per locales geometras plano et sumtuum schemate a concernentibus jurisdictionibus (quae respectivos etiam dominos terrestres, si opus fuerit, audiendos habebunt) sibi referri faciet: super his primum respectivos circuli geometras, tum ipsum etiam Departamentum Hydraulicum audiet, sicque demissam superinde opinionem suam Suae Majestati repraesentabit, emanandae vero erga hanc benignae resolutionis


1638. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1268 | Paragraph | SubSect | Section]

§ 122. Pro necessariis ad ejusmodi labores instumentis, adhibendis nefors aliquot extragremialibus laboris hujusmodi magis peritis individuis, directuro opus geometra, et, si opus fuerit, ejus practicante, sumtus e Fundo Salis suppeditabuntur; necessarias vero tam currules et manuales operas, quam necessaria fortasse aliqua cruda materialia locales magistratus in sortem jam defixae gratuitorum laborum quottae praestabunt.


1639. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1268 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Omnia quidem haec hactenus politica tantum via tractabantur, sed plane ideo, quia legis sanctione carebant, saepe difficilis, quandoque impossibilis etiam erant executionis. Interest itaque ut Consilium opus hoc in Comitiis referat, quo illud, postquam revisum fuerit, in legem referri possit. Articulus XXXVI. De elaborando generali navigationis plano. §


1640. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1268 | Paragraph | SubSect | Section]

districtualibus geometris immediata, departamento vero hydraulico superior directio concredita; ipsa denique norma, qua locales geometrae interventuras nefors in his fluviis mutationes de tempore in tempus referre possint, praescripta fuerit. Ad consummationem mappae hujus forte non multum amplius desideratur; hoc vero absoluto, aliorum collateralium fluviorum systematica mappatio haud magnum tempus requiret; hi enim ab eo tantum puncto, quo minoribus adminus


1641. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | SubSect | Section]

labor alteri non nocebit, imo posteriores per eos, qui praecedent, facilitabuntur. Quod summum est, nunquam opus e defectu fundi adhaerebit, quia defixo semel laborum ordine quantuscunque demum fundus adfuerit, is nonnisi in eum, qui in sua serie maxime necessarius fuerit, laborem quotannis impendetur, sicque totum planum, etsi tardius, aliquando tamen perficietur. Ubi e contra, si sine plano porro quoque agatur, etsi iidem sumtus impendantur, facilis tamen et per totum Regnum diffusa navigatio, quodque ejus consectaneum est,


1642. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | SubSect | Section]

§ 129. Praeter indicatos superius pro conservando actuali navigationis statu necessarios labores aut urgentia nefors, quae ad impediendum imminens grave aliquod damnum adhiberi deberent, remedia; donec generale hoc planum elaboratum et stabilitum fuerit, nulli seu in navigabili aliquo fluvio seu in vastiori stagno systematici labores suscipiantur, nulli canales communicationis per siccum fodantur, neque commerciales ex emporialibus locis ad aliquas navigationis stationes viae exstruantur. Cum tamen


1643. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

suscipi intersit ibidem §-pho 73. ostendimus; itaque haec tamquam generali navigationis plano, qualecunque demum ejus systema sit, haud obstitura, interea etiam perfici vel ideo expedit, quia his jam praevie superatis, utprimum planum illud stabilitum fuerit, statim effectuationi ejus manus poterit admoveri. § 130. Si viam repulsualem, transsectionem fluvii aut canalis, vel aliud ejusmodi pro facilitanda navigatione opus per cultum alicujus privati


1644. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | SubSect | Section]

De reseranda commercii libertate. § 134. Monopolium, id est privilegium exclusivum super cujuscunque speciei commercio, nulli seu individuo seu societati concedi possit, et si concessum fuerit, nullius sit firmitatis. Quodsi tamen aliquis novum et dubii eventus quaestum, qui si succedat, magnam publico adferre possit utilitatem, suscipiat, conatus ejus seu per exemtionem a portoriis tricesimalibus, seu per anticipandas


1645. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | SubSect | Section]

et quaestus monopolium, cujus tristes effectus notiores sunt, quam ut hic pluribus debeant explicari. Potest quidem propositae legi ea difficultas objici quod cum emtio et venditio juris quaestus nulla hactenus lege vetita fuerit, moderni contrahentes bona fide egerint, adeoque nec emtor depositam summam perdere, nec venditor perceptam restituere teneatur; proinde cum nemo citra suam culpam damnum pati possit, quod publicum omnes has summas bonificare deberet;


1646. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | SubSect | Section]

seu a testimonialibus seu a facultate ejusmodi taxam exegerint, in poena 100 florenorum convincantur. Respectu haereditariarum vero Germanicarum Provinciarum reciprocum semper observetur, id est, si domalis quaestus Hungaris in illis provinciis liber fuerit, idem incolis earum provinciarum etiam in Hungaria concedatur. Sin, hi etiam in prima statim, quam in Regno attigerint, statione, a quaestu hoc inhibeantur, et ad locum originis relegentur. Allis exteris domalis quaestus simpliciter non admittatur.


1647. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1332 | Paragraph | SubSect | Section]

caeham de pretio artefactorum suorum condixisse eveniat, omnis etiam ejusmodi cujuscunque speciei labor. Horum tamen omnium limitatio nec ad semel, nec periodice suscipiatur; sed prouti alicujus articulorum horum pretium ultra justos limites elevatum fuerit, ita eidem remedium de casu ad casum adferatur. Et primum quidem tententur omnes alii, per quos pretium ejusmodi restringi possit, politici modi; si nullum jam aliud medium supersit, tum demum ad limitationem descendatur. Hanc ubi casus fert, singula


1648. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1332 | Paragraph | SubSect | Section]

et minoribus fabricantibus concessi etiam ad eos extenduntur, qui merces Hungaricas exportant, seu deinde ejusmodi quaestor domesticus, seu recentius illocatus sed necdum naturalisatus, seu etiam simpliciter exter fuerit. Domestici, et recentius illocati sed necdum naturalisati, si majorem quampiam fabricam erigant aut commercium exportationis all ingrosso exerceant, insuper in concivilitatem gratis assumantur. Simpliciter vero


1649. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1332 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

exercentes, eandem quam fabricantes Regno praestant utilitatem; justum proinde est ut paribus etiam favoribus perfruantur. Hac ratione justa etiam quoad mercatores proportio pariter stabilitur; prouti enim majus vel minus fuerit ejus commercium exportationis, ita ab eadem proportione favorum horum fructum capiet. Interest tamen ut iis, qui majores fabricas erigunt, aut commercium exportationis all ingrosso exercent, praeterea aliqui favores concedantur, verum


1650. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | SubSect | Section]

128. ut non tantum planum regulandae et capitalis et collateralis navigationis, sed et ipse qua serie suscipiendorum laborum ordo, singulique laboris sumtuum schemata seorsim elaborentur, et postquam hic per legislationem definitus fuerit, labores eadem serie suscipiantur; ut id perfici, optatumque successum habere possit, Deputatio illa, quae hunc laborum ordinem elaborabit, debet aliquam circa quantitatem fundi commercialis, cui labores ejusmodi commensurari possint, habere cynosuram. Hanc autem


1651. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | SubSect | Section]

involabit in sacrum jus proprietatis, quia multi schedarum possessores gravia damna subibunt; labefactabitur nationale creditum, opificia, artes, commercium ipsum gravem patientur succussionem, malumque hoc a proportione illa, qua major fuerit ejusmodi schedarum numerus, tristiores etiam effectus producet. Ex omnibus his apparet in linea bancali id jam vim axiomatis obtinuisse, quod schedis bancalibus optatus cursus non secus procurari possit, quam si praevie realis et proportionata


1652. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | SubSect | Section]

illud, quod adhuc viget commercium, perimere. Tristes hi effectus eo certius consequerentur, quod dum regiae bancales schedae emissae sunt, jam tum ad massam circulantis non tantum in Germanicis Provinciis, sed in ipsa etiam Hungaria pecuniae reflexum fuerit; adeoque quod in ipsa jam Hungaria justa inter offerentes et acceptantes schedas ejusmodi proportio vigeat. Quidquid proinde absque praevia reali cassa nomine Statuum emitteretur, jam excederet hanc proportionem; per


1653. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | SubSect | Section]

anni 1741. Articulo 29. subditi Turcici, nisi uxores et proles educant, et juramentum fidelitatis Suae Majestati deponant, ab omni alio, quam cum Turcicis mercibus, commercio, et hoc nonnisi all ingrosso exercendo, inhibentur. Qui secus egisse compertus fuerit, omnes merces suas amittat, et e harum pretio quarta pars denuncianti, aut contrabandam talem apprehendenti, residuum Cassae Commerciali cedat. Confiscatio vero ejusmodi non tantum per tricesimatores regios, sed per quamcunque etiam aliam politicam aut dominalem


1654. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | SubSect | Section]

utprimum vel id evenerit, quod aliquis domesticus quaestor cum Turcico subdito quaestus societatem habeat, omnes hujus merces, quae sub objectum societatis cadunt, eadem qua supra ratione confiscentur. Imo si quod dominium quaestum ejusmodi fovere et protegere compertum fuerit, illud actore fisco comitatensi in 200 aureis pariter ad Cassam Commercialem applicandis coram Vice-Comite convincatur. § 3. Articulis puri Luxus, uti sunt exotica clenodia et mobilia, variae vestimentorum species, ac praesertim vina exotica,


1655. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | SubSect | Section]

inhibeantur. Si quis inhibitioni huic contravenerit, sensibili pecuniaria mulcta per concernentem jurisdictionem plectatur. E converso Consilium Locumtenentiale aliquam majoris lotteriae speciem Suae Majestati proponat, et postquam illa ratihabita fuerit, in Regno inducat, emersurum vero inde lucrum Cassae Commerciali inferri procuret. § 5. Omnis qui donationem seu Regiam, seu Palatinalem impetraverit a proportione taxae, quae Aerario Regio cedit, quinque pro centum; qui vero characterem Comitis, Baronis,


1656. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

diminuet, adeoque potest legislatio illi analogam alioquin pro Fundo Commerciali dare destinationem. Neque difficilis erit ejus administratio, cum jam sub Maria Theresia vaniliae, caccao, zinziberi etc. distincta ejusmodi taxa imposita non fuerit, et tamen tricesimatores eandem separatim incassare, et ad locum destinationis suae absque omni difficultate transponere potuerint. Ad §-phum 4. Majores ejusmodi lotteriae pro conflando ad semel majori fundo institui


1657. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

cassae eidem notus esse debet, id quod nonnisi per adaequatam annuarum perceptionum et erogationum notitiam obtinere potest. Caeterum possunt se etiam meritoriae circa ipsam cassarum manipulationem considerationes evolvere. Has igitur discutere et id, quod e re visum fuerit, definire Legislationi semper integrum est. Ad §-phum 5. Augustus Josephus II, ut jam praemisimus, actionem pretii salis pro aliquo tempore jam incameraverat. Exemplum proinde hoc cautelam istam necessariam


1658. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | SubSect | Section]

correspondens summae, quam depositurus est, actiarum numerus instar obligatoriae eidem consignetur. – 4. Cum conflata praevia ratione necessaria summa perficiatur canalis, sub directione celebris alicujus Hydraulae, et utprimum perfectus fuerit, devehendis per illum mercibus unus, aut medius crucifer pro singulo milliari a singulo centenario imponatur. – 5. E proventu hoc sumtus directionis et reparationis canalis quotannis praevie detrahantur; quod resultaverit, in forma interusurii, a proportione


1659. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | SubSect | Section]

a proportione illatae in cassam hanc summae, inter actionarios dividatur. Hac ratione actionarii pro illis annis, quibus labor duraturus est, nullum quidem interusurium capient; utprimum tamen canalis terminatus et telonium stabilitum fuerit, habebunt perpetuum a ratione frequentioris vel rarioris navigationis interusurium, quod in casu perducendi ad florem commercii adeo increscere potest, ut jacturam primorum etiam annorum compenset; in pessimo autem casu actionarii nonnisi aliquam interusurii partem


1660. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | SubSect | Section]

prope 700 000 fl. proventum efficient, cum qua summa notabiles certe commerciales necessitates pro uno anno expleri possunt. Ubi excusae primo anno schedae consumtae fuerint, excudentur aliae, iterum tantum ad vires 200 000 florenorum, donec observatum fuerit difficiliorem jam evadere earum erogationem; tunc enim ab ulteriori earum excusione statim desistetur. Quodsi vero schedae hae facilem continuo cursum retineant, excudentur successive in eadem semper quantitate aliae, donec ipsam elocati capitalis


Bibliographia locorum inventorum

Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].


More search results (batches of 100)
First 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.