Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: fuerit

Your search found 2195 occurrences

More search results (batches of 100)
First 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1822-1846:


1822. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph | Section]

id ita malitiose facient ut facile inde ingratus aliquis effectus sequi possit. 4 Quare id tibi notificandum esse duxi, ad hoc ut tu pro tua prudentia efficax rei huic remedium ponas. 5 Ego certe eos diserte instruendos esse puto quod mens tua ea fuerit ne illi amplius vicinias promulgare ausint. 6 Qui autem aut id fecerit aut prohibitionem processionum plebi diserte publicaverit, eum condignas inobedientiae suae poenas daturum. 7 Vale, meque ut facis ama.


1823. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph | Section]

commissionem petiturum coram qua de sparsis contra te calumniis te purges. 4 Ut vel capita calumniarum harum in forma probante proferre possis, debes habere copiam capitularis et Briglevichianae instantiae; quae enim adversus te verbo spargebantur, quis horum author fuerit, id tu nunquam probabis; adversarii autem tui se illa procudisse impudenter pernegabunt. 5 Quae tamen illos Viennae coram individuis altiorum instantiarum sparsisse certo comperies; si tales, a quibus ea didicisti,


1824. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph | Section]

autem casum vides ipse quod comitatus tibi deferre non possit, immo quod ad eius officium pertineat authorem culposae huius machinationis detegere et promeritae poenae subicere. 33 Ut primum urbem intravero, investigabo fundate totum hoc negotium et, quod iustum fuerit, disponam. 34 Significa quaeso mihi quam habes de reditu tuo prospectivam. 35 Vale meque ut facis ama. Jakovlye, 4. Augusti 1798.


1825. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph | Section]

17 Dicunt quod propter meam nimiam indulgentiam magistratuales, ac praesertim vicecomes et notarius, pro arbitrio agant. 18 Hic enimvero ad propriam tuam notitiam tuto possum provocare. 19 Recordaberis enim quod hactenus id potius mihi obiectum fuerit quod nimis despotice agam. 20 Ita cum alii me despotismi, alii e converso remissionis arguant, evidens est quod in utroque medium teneam, id est quod magistratuales quidem placide, sed in re officii severe tractem. 21 Dicunt quod aliquae


1826. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph | Section]

ut omnia haec perficiam, non nisi biennio, aut ad summum triennio opus habeo. 41 Quare si haec omnia iis, qui ad clavum sunt, debite ob oculos ponas, agnoscent indubie publici interesse ut ego per hoc adminus tempus (si adhuc Deus tam diu vitam prolongare dignatus fuerit) in officio conserver. 42 Ut autem id re ipsa praestes, per veteranam nostram amicitiam te etiam atque etiam oro. Vale. Jakovlye, 16. Octobris 1798.


1827. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph | Section]

praerogativa non in titulari magnatis charactere sed in eo consistebat quod populus talis dominii, in quo ipsis titulus perpetui liberi comitis concedebatur, a iurisdictione Supremorum et Vice-Comitum exemptus, iudicatui tribunalis ipsius talis domini terrestris subiectus fuerit, id quod postea per Mathiam decreti sexti articulo 12-o abrogatum est. 4 Constat praeterea quod in primis duabus epochis viguerint titulares bani aliique ministeriales barones, uti sunt


1828. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph | Section]

Constat praeterea quod in primis duabus epochis viguerint titulares bani aliique ministeriales barones, uti sunt dapiferorum, agazonum etc. magistri, et ideo in partis 1-mae titulo 93. dicitur quod si vero magnas vel solo nomine baro fuerit; verum non constat an titularis eiusmodi baronatus ius suffragii inter magnates tribuerit, et si tribuit, apparet quod titulus realis alicuius officii, quales fuerunt Baronatus Regni, non vero nudum magnatis nomen ius hoc tribuerit. 5 Quod


1829. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph | Section]

Palffy praenomen deest | 15** desunt anni duo postremi numeri et quidem erga commendationem Statuum eiusmodi litteras a Ferdinando Primo impetraverit, quodve idaea titularis huiusmodi comitis adhuc eotum apud Hungaros ita fuerit peregrina ut condito eatenus articulo LII vulgo groff addiderint. 6 Totum titularium comitum et baronum institutum constitutioni Hungaricae peregrinum esse vel inde apparet quod iuxta hanc Baronum Regni eminentior sit


1830. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph | Section]

potior reputetur quam baronis. 7 An ab eo statim tempore quo etiam Hungari titulum magnatis praevia ratione procurare coeperunt, vel tardius, et quando, titularibus his baronibus et comitibus ius suffragii in Tabula Magnatum concessum fuerit, ne quidem e condito post octo a Palffy pro comitis titulo facta recommendatione annos articulo 1-o ante coronationem 1608. satis apparet; nam et ibi magnatum universim tantum mentio sit, quin appareat an per hos lex tantum Barones Regni et Supremos


1831. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph | Section]

et baronum votum sufferatur. 15 E converso comitatus inter hos et nobiles promiscue, prout in quem maiorem confidentiam habuerint, suos repraesentantes exigant. 16 Si tamen potestati legislativae visum fuerit hos etiam ad cathegoriam legalium magnatum referre, ad hoc ut inter Statum magnatum et praelatorum aequilibrium conservetur, statuendum censetur ut non omnes, sed ii tantum, qui aliquod seu dicasteriale, seu provinciale officium aut actu gerunt, aut iamiam gesserunt,


1832. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph | Section]

aut per status. 2 Nulla unquam aut de novo instituta aut restaurata constitutio fuit quin quaestio de utra 16.1 de utra] deutra ex his modalitatibus adoptanda variis iisque fervidis studiis fuerit agitata; semper status illi, qui pauciorem efficiunt numerum, votizationem per status, alii per capita sustinebant. 3 Qui priorem tuebantur sententiam, eam motivo conservandi inter status


1833. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph | Section]

in commune bonum tendunt, leges perferendas compellat. 12 Verum ne hoc quidem instituto scopum suum assecuti sunt veteres legislatores; eventus enim ipse ostendit quod nec optimatum authoritas continendo, donec viritim ad comitia confluebant, populo par fuerit, et quod ambitiosi optimates, qui ad arripiendam summam potestatem aspirabant, si artem popularem auram captandi probe tenuerunt, populo ipso ad assequendum propositum suum facilime uti potuerint; omnes enim veteres respublicae aut plebis licentia per anarchiam et


1834. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph | Section]

nobilium et civitatum Statum continet, iam in eum assurgit numerum ut adferendo per Tabulam Superiorem eiusmodi temperamento in omnibus comitiis saepius 19.42 saepius manus altera in margine addidit opus fuerit, quid fieret si omnes adhuc Status in unam tabulam pro perpetuo redigantur, praesertim si usus titulares magnates porro etiam evocandi stabiliatur; si incondita haec multitudo omnia legislationis obiecta in prima, ut dicimus, manu concertare deberet; si nullum


1835. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph | Section]

(aut simile quoddam), si Latine dictum esse velis 3 Affirmativa inconcusso illo argumento sustinetur quod, sicut aliae leges, ita etiam constitutio per illius, quo condebatur, temporis corpus legislativum stabilita fuerit; iam vero certum est quod, sicut una generatio in aliam, ita etiam corpus legislativum unius temporis in aliud, quod idem ius posteriori tempore exercet, adeo absolutum imperium non habeat ut isthoc de illius institutis nihil audeat commutare. 4 Negativa


1836. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph | Section]

esse ex articulo 8-o 1741. contendant, cum ibi dicatur quod fundamentalia (id est constitutionalia) Statuum iura sub sensum diplomaticae clausulae: prout super eorum usu et intellectu regio et communi Statuum consensu Diaetaliter conventum fuerit, non cadant; verum vel lex haec ad sola Statuum iura restringitur, et tunc est inconsequens, vel ad iura etiam Principis omniaque usque adeo constitutionalia obiecta, cum horum omnium par sit ratio, extendi debet, et tunc et in clare superius


1837. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph | Section]

Grave hoc et nonnisi consilio directoris et gravi praesidis iudicio dirimendum opus hactenus per subalternum conficiebatur. 34 Inde factum ut negotia homogenea discerpta, heterogenea vero composita; ad capacitatem vero aut genium referentis adeo reflexum non fuerit ut pro principio assumptum sit omnem consiliarum ad quodvis negotium referendum paratum esse debere. 35 Exempli gratia, sub rubrica civitatensia omnia civitatum negotia uni complexim data fuere, cum tamen appareat civitatum negotia ad plures


1838. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph | Section]

respectivam commissionem constituant, vel vero opportunius videatur materias omnes inter consiliarios, uti hactenus, promiscue, servata tamen proportione, ita distribuere ut prouti assignata alicui materia ad commissionem relegata fuerit, ita eandem in concernente commissione referre debeat? 21 Contra primam opinionem obstare videtur quod hac ratione consiliarii in unica tantum administrationis parte formarentur. 22 Contra secundam pugnat quod consiliarii in uno semper obiecto


1839. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph | Section]

negotia, quae a Camera originem ducunt, per huius, quae vero a Consilio, per istius consiliarios referantur, et respective per utriusque ordinis actuarios pertractentur. 6 Sexto: si negotium aliquod ad mixtum congressum relegatum fuerit, id porro etiam per insinuata mutuo significetur. 7 Septimo: referens alterutrius dicasterii, ut primum scriptum super substrata materia votum confecerit, illud illico una cum actis referenti in eadem materia alterius dicasterii consiliario


1840. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph | Section]

tantum disponant ut ex omnibus regni partibus deligi debeant, cum tamen eadem prorsus ratio etiam pro subalternis officiis pugnet, cumve tanto plura pro consiliarii munere capacia individua singulus districtus habiturus sit si iuventus sua etiam in subalternis officiis formata fuerit, censemus totam prioris paragraphi dispositionem etiam ad subalterna officia extendendam esse. §-o 5-o. Praeses nomine Consilii nil ausit expedire quod in pleno non concluditur. 1 Iam relate ad tertium obiectum:


1841. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

6. 1 Interea attigerat iam aetatem viri Zapolius moxque sive praeteritarum iniuriarum memor, sive ambitione occupandaeque totius Ungariae consilio, sive etiam quod Austriacis machinationibus ad id ultro compulsus fuerit, bellum Maximiliano, qui Ferdinando successerat, indixit; quod vario eventu gestum talismodi demum pax est consecuta ut Zapolius Ungaria regisque nomine abstineret, Transylvaniam septemque, quos possidebat, superiores comitatus retineret, Maximilianus Turcae triginta


1842. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

Ungarorum patientiam iniuriis, armis Austriacorum tyrannidi obvium itum est? 20 Commota ilico universa Europa est, indictum religioni bellum, pro fide catholica pugnari clamitabatur; quasi vero omnium, quae unquam gessit Ungaria, bellorum civilium non fuerit causa principalis libertatum regni violatio, quibus quod Lutherani quoque pars non exigua Ungarorum interfuerint, illorum in regno stabilimentum ex accidenti interveniebat. 21 Atque his artibus Austriacorum stabilita in regno pestis illa


1843. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

artes potissimum illae, quibus Transylvaniam affectabant Ungari, causam dederunt, accessit foedus Ungariam inter et Bohemiam 1606-to ictum, quo ad succurendum Bohemis contra caesarem Betlenius ultro se obligatum existimavit. 5 Verum quaecunque causa belli eius fuerit, eventus certe tam felix fuit ut totam simul cum corona Ferdinando Ungariam eripuerit. 6 Mox tamen foedere mediante restituit ea lege ut sibi quoque, quidquid olim ad Transylvaniam spectaverat, redderetur. 7 Ceterum confirmata hic quoque


1844. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

proficere posse noto omnibus eo quod ad recuperanda omnia, quae Turca avulserat, iure iurando suo 18,3 suo] postea addidit auctor | post mendicatis delevit auctor ad pelle fuerit obligatus et alioquin non sine Ungarorum auxilio et sub mendicatis specie religionis contra Turcas auxiliis Ungariam recuperarit. 4 Ad consuetam igitur Austriacis omnibusque tyrannis communem artem recurrit, nempe tollendi e medio omnes illos quos suo


1845. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph | Section]

etiam innocuis reflexionibus. 15.1 Meministi in litteris tuis quod typhographia universitatis aliquas quisquilias edere velit, inter quas tua supplementa eminebunt. 2 Quid per id dicere volueris, non assequor. 3 Si quid tamen editum fuerit, mone Milossium ut pro me emat et mihi submittat. 4 Nam id ille facturum mihi iam recepit. 5 Universim si quid de rebus Hungaricis prodierit quod mihi arrisurum esse putaveris, quaeso praesta id ipsum. 16.1 Cum Schönvisner sit


1846. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph | Section]

bibliothecarius, video potentem esse adhuc, Loyolitarum factionem quae et tuis patronis, et Lakichio, qui Cuculatum protegebat, praevaluerit. 2 Cupivissem sane ut tu ad hunc postum cum competente charactere et stipendio eluctatus fuisses. 3 Nunc cum secus fuerit in fatis, probo constantiam tuam qua iniurias fortunae adeo viriliter sustines. 4 Conferet, crede mihi, id ipsum ad celebrandum tanto magis a posteritate nomen tuum. 17.1 Habes ad prolixam epistolam tuam adhuc prolixius responsum, nimirum quia


Bibliographia locorum inventorum

Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1782], Operum omnium tomus II, versio electronica (), Verborum 46753, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl2].


More search results (batches of 100)
First 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.