Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: fuerit

Your search found 2195 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 312-317:


312. Crijević, Ilija. In Junium Sorgium avunculum suum... [Paragraph | Section]

magis animi conscientia, quam pompae splendore aut Equestri dignitate contentus; quo pudore claro, atque honesto non minus auctoritatis, at minus invidiae suos inter Cives comparavit. Quam vero illius justa splendida magnifica ampla fuerit militia: quantum laboris periculi molestiae sumptus pro recipiendo Despoti Regno, quod hostes occupaverant, susceperit, ut nihil arduarum et difficilium rerum stabili et perpetua fide pro principe adiuvando formidaverit, Danubius et Pannonia virtutum parens testis. Hinc illud olim


313. Crijević, Ilija. In Junium Sorgium avunculum suum... [Paragraph | Section]

commodum respicit: sed tota respublica est quae sola et unica causa est, tanti laboris, molestiae periculi suscipiendi. Quid de justitia talis ac tanti viri dicam sine qua Reges Tyranni Magistratus mera latrocinia sunt, in qua servanda quam rectus fuerit. testis curia, testis Magistratus, testis publice et privatim tota civitas; quod natura, quod usus, quod juris et aequi cognitio, quod recta ratio suaserunt, illum semper et fecisse et dixisse neque gratiae, aut simultati, aut privato commodo quam justo et aequo illum tribuisse: aut


314. Crijević, Ilija. In Junium Sorgium avunculum suum... [Paragraph | Section]

bonis et legibus et justitia tutanda; fixos inconniventesque oculos et soporis immunes habuit; exhausto tamen (ut fit) saepius aerario; propter gravia tributa et finitimorum hostium sumptus sic patriae suffragatus est: ut non solum investigandae pecuniae verbis hortator fuerit, sed etiam oblatis ultro divitiis coeteris Senatoribus exemplar et praerogativam — dederit; ut nemo suspicatus sit illum aut pecuniis aut laboribus aut saluti suae pro republica parcere; proinde illum neque hiems intractabilis, aut pluvius dies, aut ardor aestatis, aut ulla corporis


315. Crijević, Ilija. In Junium Sorgium avunculum suum... [Paragraph | Section]

patria abalienari timuit? quis ab illo tanquam a Catone injusta petere ausus? qua spe, quo emolumento, quo metu? quo dolo? qua gratia unquam a sententia potuit abduci, cui non inimicitias pro patria? cui non perpetuum bellum indixit, ut judicare nescias an justior an constantior fuerit? hoc idem de temperantia et omnium virtutum matre prudentia possum affirmare. Quarum alterius oris probitate, frontis verecundia, oculorum temperie manifesta et perspicua signa praebuit; alteram tot urbibus perspectis, tot moribus exploratis: tot diversarum rerum variis percepit


316. Crijević, Ilija. In Junium Sorgium avunculum suum... [Paragraph | Section]

' Balazs vedszent. * A keziratban: tollerantia. ' U. 0. claementia. virtutum in gubernanda re publica defuit prudentia. Quae vero liberalitas illius fuerit tot largitiones in egenos docent. Nam Francissenis et Dominicenis annuas pecunias et aureas vestes ad Sacerdotes ornandos et festorum pompas obtulit: multo etiam plura semotis arbitris mercantium familiis dedit, ostentationis et aurae popularis contemptor in sororis etiam filia


317. Crijević, Ilija. In Junium Sorgium avunculum suum... [Paragraph | Section]

parsimonia conservatas; ad inopiam multorum sublevandam liberaliter et honeste deprompsit: sed quemadmodum vetustatis opinio fuit Herculi decimas offerentium divitias augescere, sic illa pia pecuniarum effusione magis magisque videbatur ditescere, qui licet in victu quotidiano parcus et frugi fuerit et modico contentus: tamen in publico largiores epulas dabat, tapetis auleis abacis splendidius et rara et excellenti supellectile sumptuosus. Domus vero illius ultra privatos homines opulenta et magnifica est operosis cubiculis, luminosis fenestris, trabibus inauratis. Praeterea villas


Bibliographia locorum inventorum

Crijević, Ilija (1463-1520) [1509], In Junium Sorgium avunculum suum funebris oratio, versio electronica (), Verborum 4212, versus 35, Ed. István Hegedüs [genre: prosa - oratio; prosa - oratio funebris] [word count] [crijevisorgo1509].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.