Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: uisum

Your search found 174 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report

Occurrences 120-141:


120. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 3 | Paragraph | Section]

magis utile ac frugiferum legentibus fore duxi, si perturbationem regni Hungariae principum simultatibus exortam separatis fere uoluminibus, quo res ipsa esset conspectior, perscriberem. Dignum enim memoria atque humano documento id uisum est, ex quo appareret regna non magis armis parari atque augeri quam ciuili concordia conseruari, ac omni magno imperio multo magis domesticas seditiones quam externa arma timendas esse.


121. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 8 | Paragraph | SubSect | Section]

magnifice parentatur. Admonet me in mortuum Matthiam Hungarorum pietas, quem scilicet uiuentem magis timuerunt ciues quam dilexere (omnia enim non communi, ut reges decet, sed propria metiebatur utilitate), qua pompa funus eius fuit celebratum referre. Id enim dignum cognitu uisum est, ex quo intelligi posset mortales non modo disciplina, sed naturae etiam instinctu decorum seruare, atque ea ultro agere, quae laudi solent dari, quandoquidem ab his quoque, qui quorundam iuditio, haud immerito forsan, ob mores non admodum ciuiles barbari appellantur,


122. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 19 | Paragraph | SubSect | Section]

interpretes mentis, sese praesulatu abdicasse fertur, ordinisque diui Francisci habitum sumpsisse, perinde ac timuisset, ne regnum Hungariae non sine suo periculo Vuladislauus retinere non posset, propterea quod ad ultimum prope discrimen Vuladislauo rege declarato regnum deductum esse uisum est, hostibus undique in Hungaros ingruentibus. Qui quidem tunc in mutuam ex simultatibus perniciem ruentes in sese finitimorum arma concitabant. Sed neque hanc solum modo depositi praesulatus causam


123. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 39 | Paragraph | SubSect | Section]

apud inferos sortiri, quum certo sciamus Deum ab se condita summopere diligere? At qui sicut occulta, ita et iusta Dei iuditia esse fateri necesse est. Nec propterea Deum minus colendum esse, eo quod nunquam fere ad hanc diem Christianos sine acerrimo hoste esse passus sit. Quum ipsi Deo uisum fuerit, omnia Christi iugo subiicientur. Nunc ad incoeptum redeo. Diadema Albam Regiam transfertur: Vuladislauus ab Hosualdo Zagabriensi episcopo coronatur; regina


124. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 56 | Paragraph | SubSect | Section]

Albam amissam esse, periculo simul regni, simul gloriae motus ingemuit, lachrymisque non temperauit, ueritusque, ne hostis uictorem exercitum Budam duceret, compulsis ad operam agricultoribus fossas urbis propere purgat, aggerem e terra moenibus circumducit, propugnacula, ubi necesse uisum est, erigit, tormentisque instruit, armatisque totam urbem complet, nulli denique prouidi ducis deest negocio. Et quia plęrunque in bello falsa quoque magni momenti esse solent, spargit famam Alberthum cum fratre in gratiam redisse, Boëmosque ingenti manu contracta Hungaris


125. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 61 | Paragraph | Section]

uerbis gratias agit, admonitus a quodam amicorum, Hungarici moris perito, Hungaros, ac si ullam gentem, facunda capi allocutione. His peractis deliberat cum amicis, utrum Albam Regiam obsessum iret, an prius ad opprimendum Alberthum copias educeret. Omnibus optimum uisum praeuerti ad Polonos e finibus Hungaricis expellendos, quibus sane pulsis multum de Alemanorum spe decessurum putabant. Nempe Alemani ad ulciscendas Hungarorum iniurias regis Matthiae Chugniadis tempore acceptas fraternum dissidium in


126. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 66 | Paragraph | SubSect | Section]

gignendis uuis huberrimi, caeterisque uarii generis arboribus felicissimi, nec ulla ex parte maritimae cedentes amenitati. Et quoniam de abbatia diui Anniani mentio facta est, non alienum uisum est insignem cuiusdam monachi ex eo genere, quos uulgo Conuersos appellant, eo bello audaciam, et quo exitu uitam finierit obiter memorare. Neque enim sacerdotum gratia mihi obstabit, quo minus turpia eorum recenseam exempla, ne scilicet quempiam lateat sacerdotes


127. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 71 | Paragraph | SubSect | Section]

Alemanos ab Hungaris uinci assuetos facile uanos spiritus submissuros. Hungari contra Alberthum mouent; bellatorum numerus, quos regni principes submisere, recensetur. Haud indignum relatu, ac superuacaneum uisum est, quibus copiis cum Albertho debellatum sit, quotue militum quisque principum Hungarorum in expeditionem aduersus eum miserit recensere. Igitur rex ob ualetudinem ad bellum ire ab amicis prohibitus, praeter sex millia Boëmorum equitum, quos nuper, ut demonstratum est, secum e


128. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 78 | Paragraph | SubSect | Section]

tantum uitam sibi et his, qui cum ipso erant, ab Hungaris paciscitur. Nam de fratris lenitate, utpote satis sibi perspecta, nihil uerebatur. Itaque deditione facta in manus hostium deuenit. Neque enim in certam perniciem, famae iactura aut effugiendae captiuitatis causa, ruere honestum uisum est, quum proprium excelsi et Christiani animi sit non ultro sibi mortem inferre quo quidem nihil neque sceleratius, neque humilius fieri potest ― sed omnia, quae homini euenire possunt, forti atque elato animo tolerare. At quoniam Vuladislauus iusserat suis in expeditionem


129. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 130 | Paragraph | SubSect | Section]

Postea quam Balis perorauit, extemplo rex, uultu solito laetiore, ei manum (quod quidem haud tenue apud Turcas beneuolentiae signum est) porrexit, ducemque iterum aduersus Polonos magno caeterorum praefectorum dolore creat, eo quod uti aequum, ita et tutum uisum est ueteri ac perito belli imperatori illam demandari expeditionem, quandoquidem, ut supra demonstratum est, hic uir Poloniae fines Turcis primus aperuerit. Sed mens hominum successibus coeca haud saepe futuros prouidet euentus.


130. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 174 | Paragraph | SubSect | Section]

quod hi neque recenti Methonis clade, cuius Turcae praetore Methonensi cum quibusdam captiuis ad murum in conspectu productis eos admonuerant, neque insueta Turcis singularique in Coroneos humanitate compelli ad defectionem potuerunt. Vi autem urbem aggredi haudquaquam uisum est, quum ne, si incoepta minus successissent, notae aliquid praesenti inureretur uictoriae, tum ne nimia Venetos oppugnandi auiditate reliquos in se Christianos concitaret, cogeretque hostes inuidia inter se dissidentes metu communis periculi una coire. Porro


131. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 178 | Paragraph | SubSect | Section]

interfecti, partim fuga elapsi. Pheris cognita suorum aduersa pugna, quos trans Drinonem missos docuimus, necubi forte in hostes non modo uictoria, sed et ingenio feroces incideret, Scodram cum reliquo exercitu rediit. Et quia satius uisum est rem consilio cum Albanesiis quam armis gerere, dedit operam, ut Alexandrum Schenderbeghi nepotem sibi conciliaret. Itaque quum apud se multos Albanesios haberet, linguae commertio per occulta colloquia ingentibus promissis iuuenem genere nobilem, auique gloria illustrem,


132. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 178 | Paragraph | SubSect | Section]

auctoris an Drinon fluuius idem sit cum Drilone, cuius Plinius meminit. Caeterum quoniam de Drinone fluuio meminimus, de quo nostrae aetatis homines ambigunt, an idem sit, cum eo amne, quem Plinius Drilonem uocat, uisum est haud absurdum paululum excedere ad demonstrandum hunc amnem et Drilonem, quem uulgo Boianam dicunt, eundem non esse, quamuis Hermolaus Barbarus Venetus in Plinianis castigationibus eundem esse uelit, deceptus cum uocabuli similitudine, tum quia apud ueteres


133. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 198 | Paragraph | SubSect | Section]

impetu in hostem facto confestim aduersarios in fugam coniecit, capto Liuiano caesisque ex Veneto exercitu quatuordecim millibus hominum, paucissimis ex suis desideratis. Quo facto uisum est Italis, qui praelio interfuerunt, aciem Venetorum prorsus inermem et sine dextris fuisse, Gallos uero centimanos extitisse; quanquam Bazethes Othomanus, Turcarum rex, audito huius certaminis euentu Gallos fortunatos appellauit, qui opificem hostem ad fugam plane quam ad pugnam


134. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 207 | Paragraph | SubSect | Section]

aduersus eum dimicare, cuius paulo ante milites extitissent. Quorum mentes si Maximilianus, eorum princeps, ut debuerat, esset imitatus, haud sane ab officio ita facile discessisset, destituendo iniuria regem socium ac de se aduersus Venetos optime meritum, nisi forte honestius, simul et utilius uisum est pontificis Romani ac regis Hispani, neccessarii sui, morem gerere uoluntati quam sinere regem Gallum, opibus Italiae adauctum, super caeteros reges eminere, inuidia, quae animum uehementer mordebat, hac honestatis specie obtecta. Eodem quoque tempore ad duodecim


135. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 214 | Paragraph | SubSect | Section]

hominum uoto agitat, tamen quum et meus in regem animus satis sit perspectus, nec imprudentia quicquam detrahat fidei, sententiam meam primus dicere non dubitaui, utcunque res casura est, eo magis quia, quod honestissimum simul et tutissimum uisum est, sequendum putem. Nulli nostrum, qui huic consultationi intersumus, dubium est, quin Selynes aut armis sit reprimendus, aut si hoc periculosum nefasque, ut est, uidetur, arte aliqua procul hinc submouendus. Si rex iusserit armis aduersus filium uti, parendum omnino esse. Quis enim


136. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 219 | Paragraph | SubSect | Section]

perturbatis illis, in fugamque conuersis reliquum quoque patris exercitum, utpote cui nullius usus esset imperator, facile dissipatum iri, Sinonem aggreditur et haud parua caede ab se submouet. Nec fere apud Turcas, barbaram ac feram gentem, hoc Selynis facinus adeo detestabile uisum est, ut illi plaerique non ignoscerent, existimantes caeteros humanos affectus regnandi cupiditate uinci. Huc accedit, quia ingenita charitas, qua liberi parentibus iunguntur, nullo familiari usu apud Othomanos reges augetur: nam praeterquam, quod nemo ex regia prole iusto matrimonio, sed ex


137. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 220 | Paragraph | SubSect | Section]

confectae regem semper comitantur ― Spachioglanos Turcae uocant ― aduersam multitudine superante impellunt aciem, atque ingenti aedita strage in fugam coniiciunt. Et quoniam id quoque memoria dignum quibusdam uisum est, ferunt Bazethem, quum hanc pugnam e curru spectaret, conspecto Selyne in primam aciem euecto suosque ad praelium adhortante (erat enim sicut armis et coetero ornatu, ita staturae breuitate insignis, insidebatque equum rara magnitudine conspicuum) proximos


138. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 225 | Paragraph | SubSect | Section]

Pergamne, quo missus sum ire, et scelesti domini exequar mandatum, atque ne immerito quidem me opprimi patiar? Porro si regressus Prusam rem Selyni indicauero, nullam inditio non fide, sed necessitate expresso gratiam initurus sum. Tandem animo diu in diuersa uersato tutius uisum est (et eo ultio atque ira in dominum non immerito concoepta impellebat), ut rem ad Selynem deferret, existimans uel non omnino integra fide salutare indicium sibi apud Selynem si non emolumento, at certe saluti futurum. Itaque omisso instituto itinere Prusam repetens noctu


139. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 225 | Paragraph | SubSect | Section]

quodam priuato quidem homine ad Mustapham Macedonem missum, sed nullius maleficii mandatum a quoquam accepisse, nec se conscium ullius noxae in regem esse. Et re uera pilam illam tonsoriam, de qua paulo ante retuli, ueneno imbutam fuisse puerum omnino latebat. Tutius enim parricidae uisum fuerat a tonsore sceleris imprudente potius quam a conscio tantum facinus perpetrari. Itaque reus ueneficii manifestus (regi enim, quo nihil indicio deesset, in cane uenenum experiri placuerat) carnifici traditur, cuius ubi gula laqueo fracta est, liberi etiam


140. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 253 | Paragraph | SubSect | Section]

Selynis, quo quidem, praeterquam quod ne uictus quidem sciret cedere, ac cum uictoribus instauraret certamen, spectante atque suos adhortante Turcae multo acrius essent pugnaturi. Itaque utrique regum uisum, priusquam totis uiribus in aciem descenderent, e stationibus procursando leuibus certaminibus animos suorum periclitari. Haec certamina, licet essent haud satis digna dictu, Cercassorum animos mirum in modum auxere. Nam aliquoties comminus turmatim congressi Turcarum


141. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 272 | Paragraph | SubSect | Section]

magna ui auri ad Thatarum, Polonorum accolam, missa, eum ad fines regni Polonici deuastandos perpulit, Sigismundumque proprio bello domi occupatum Hungaris coniungi prohibuit, tametsi Polonus Thataros comisso praelio ingenti caede a finibus suis submouerit. Nec satis uisum Turcis ad distringendos Hungaros Polonum Thataricis armis in Polonia continere, sed etiam terrore Hungarici nominis compulsi Mechmetem Alydem Michallium, ex regiis purpuratis ducem impigrum, cum quadraginta millibus equitum, quos Turcae a praedandi studio achangias


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.