Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: appellatione

Your search found 46 occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 3-16:


3. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 40 | Paragraph | SubSect | Section]

numismatis, se didicisse scribit de Graecorum commentariis, singula ἀργύρια valuisse minam Atticam: quod ego quidem optarem idonei alicuius scriptoris authoritate confirmatum. Solet enim Iosephus ἀργυρῶν appellatione Siclos intelligere, ut liquet ex lib. 9. cap. 2. si conferantur, quae illic commemorat de fame quae in Samaria erat, cum cap. 6. secundi Regum: eosque τετρους δράχμους, ut ipse diserte dicit lib. Antiq. 3.


4. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 55 | Paragraph | SubSect | Section]

daemon, bestia illius perfidiae imitator homo. Bestia tandem is est, qui cum multa pollicitus sit Deo, fregit fidem. Aretas Caesarien. super Apocal. Deus enim dedit in corda eorum, ut dent regnum suum bestiae, etc. Varia est bestiae significatio. nam alicubi quidem Antichristus hac appellatione designatur: alias vero ipse satanas. Quare Antichristi bestiam vide supra in ANTICHRISTO. Variae bestiae in Scripturis, variis translationibus et collationibus serviunt: de quibus suo loco in Alphabetica hac serie dicitur. Bestia, pro Romano imperio, per papam instaurato, Apocal. 12


5. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 72 | Paragraph | SubSect | Section]

infantem, quem Maria esset paritura, vocaret Iesum, addita insuper etymologia ac ratione nominis: Ipse enim, iniquit, salvum faciet populum suum, a peccatis suis. Matt. 1. Est igitur Iesus, officii nomen. Disputant autem ac confligunt eruditi de hoc nomine acriter. Quidam a Iehova peculiari Dei appellatione, derivare conantur: tali nimirum mutatione aut epenthesi facta, quod ex Iehova, Ieheschuch sit compositum, ac deinde rursus per quandam amputationem et muitlationem sit procrearum Ieschu. Verum eruditi hasce Rabinicas cogitationes, tanquam alienas et contortas, et nulla firma


6. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 74 | Paragraph | SubSect | Section]

affert certissimas. Eiusmodi etiam illud est Act. 20. Commendo vos Deo, et sermoni gratiae eius. Filius hominis. Act. 7. Et homo Iesus Christus. 1. Timoth. 2. Semen Abrahae. Galat. 3. et Iesum et Christum separatim, et Iesum Christum coniunctim eum dici, supra est probatum. Pro Messiae appellatione, Graeca voce Christi utuntur Apostoli. Iesus Nazarenus, Act. 2. 7. 10. Et, Iesus Christus Nazarenus, Act. 4. Dominus noster Iesus Christus, passim in initiis et epilogis Epistolarum dicitur. Autor vitae, Act. 3. Princeps et servator, Act. 5. Servator noster, Philip. 3. 2.


7. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 121 | Paragraph | SubSect | Section]

hoc est, ea peccata quae temere et cum quadam praesumptione admittuntur: transgressionem, hoc est, defectiovem et ἀποστασίαν, quod Hebraeis est פשע Paescha: Manifesta quoque et publica peccata, quae veniunt appellatione חטאה Chataah. tametsi quidam חטאית Chataot dici volunt peccata, quae in pueritia maxime, non pleno rationis usu fiunt. Decimo, non est respector personarum, non enim innocentem habet eum qui nocens est.


8. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 298 | Paragraph | SubSect | Section]

Alii arbitrium ad intellectum, liberum ad voluntatem referunt: quod mihi minus probatur. Graeci αὐτεξούσιαν nimium significanter, ne dicamus arroganter, dixerunt sicut et Latini Liberum arbitrium. Est ergo Liberum arbitrium (ut nos quoque hac appellatione pro communi usu nunc utamur) ea vis, facultas, aut potentia intellectus, voluntatis, et affectuum, qua homo hanc vitam rationalem regit, praesertim quo ad religionem attinet. Haec vis fuit in integra quidem natura perfecte ad imaginem Dei expressa aut formata: in natura vero corrupta,


9. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 344 | Paragraph | SubSect | Section]

dissensio a gemina libra, prophana scilicet, et sancta. Quid porro Graecis ac Latinis Mina aut Mna fuerit, annotant recentiores Vocabularii ex variis autoribus. diligenter verba eorum asscribam: Mina, Graece μινᾶ. Atticum est vocabulum, quo tam in appellatione rei numariae quam ponderalis Athenienses utebantur. Constabat autem ex drachmis Atticis centum: eratque maior Romana libra drachmis quatuor. Nam haec nonaginta sex tantum pendebat drachmas. Fannius apud Priscianum:
Accipe praeterea, parvo quam nomine Graii
Mnan


10. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 408 | Paragraph | SubSect | Section]

loco ad Philippens. 3, et Rom. 9 in fine, ac initio 10. Quare non est probanda vel definitio operum legis, vel occasio locutionis, quam Philippus in suis Definitionib. appellationum praecipuarum vocum ponit: tametsi ille ibi non diserte affirmet, Paulum in eo sensu, quem ipse ibi ponit, hac appellatione uti. Opus legis inscriptum esse cordibus gentilium, videtur dicere Paulus Rom. 2: ubi per opus legis notat tum noticiam, tum vim ac studium recte agendi: sicut proxime prius dixerat. Gentes natura quae sunt legis facere, et sibimetipsis legem esse. Sunt vero omnia illa


11. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 514 | Paragraph | SubSect | Section]

viribus sustentandis sufficiat: id est, (ut Graeci interpretantur) ἐπὶ τὴν ἡμῶν οὐσίαν καὶ τροφὴν ἐπαρκοῦντα, minime scilicet delicatum, sed frugalem: ut victum et vestitum habentes, contenti simus. Panis enim appellatione caetera omnia tolerandae huic vitae nostrae necessaria comprehenduntur. Huic interpretationi adstipulatur vetus versio. nam quod vulgatum et usitatum, id quotidianum dicimus: quia tamen quotidianum, sic quoque potest accipi, quasi cibus in unum tantum diem petatur: huic autem


12. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 523 | Paragraph | SubSect | Section]

illos reges fuerunt Monarchae, qui se Reges regum, et Dominos dominantium appellarunt: quibus epithetis aliquando etiam Deus ipse ornatur, quia ille demum est vere Rex regum et Dominus dominantium: 1. ad Timoth. 6, et Apoc. 19. Porro Hieronymus annotat de regum Israeliticorum et Iudaicorum appellatione, quod Rex Israel et Rex decem tribuum idem sit. Nam post divisionem, aut potius dilacerationem regni Hebraeorum, aetate Roboam et Ieroboam, coepit rex Israel vocari Rex decem tribuum: rex vero Iuda, Rex duarum tantum reliquarum, nempe Iuda et Beniamin. Regnum Israel signatur saepe


13. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 563 | Paragraph | SubSect | Section]

interpretatio ipsis erat commissa: ideoque adiunxit Evangelista, τοῦ λαοῦ, populi: id est, publicis legis interpretibus. Nos igitur vocabulum longa iam consuetudine â Sacris scriptoribus usurpatum, sane libenter retinuimus. Nam quod nonnulli Scribarum appellatione intelligunt lictores comprehendi, et eos omnes quibus exequendae iudicum sententiae munus incumbit, id ne in vetere quidem Testamento perpetuum est: sicut constat ex 2. Reg. 22, de Saphan (qui librum legis inventum, non ut quilibet ex ordine scribarum, sed ut primarius doctor


14. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 584 | Paragraph | SubSect | Section]

augustus, cui prospere debe bant succedere omnia contra mundi sapientiam et potentiam, contra peccatum, mortem, diabolum, adeoque omnes portas inferorum, ac spoliatos principatus et potestates ostentare, palam triumphando de illis per semetipsum. Germanice vertere poteris wolfart, atque hac appellatione et epitheto Iacob patriarcha insignire voluit, et nobilitare IESUM Christum, regem et salvatorem nostrum. Gen. 49. Non auferetur sceptrum de tribu Iuda, et legis lator de medio pedum eius, donec veniat Siloh, etc. Pro quo Chaldaeus vertit


15. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 593 | Paragraph | SubSect | Section]

[?: i- ] Paracletus, Ioan. 14, 15, et 16: quia est advocatus, qui in rebus afflictis sustentat corda firma consolatione, fide, confessione, patientia, perseverantia ac spe aeternorum bonorum: de qua appellatione dictum plenius est supra in litera P. Arra: 2 Cor. 1. vide in litera A. Arrabo haereditatis: Ephes. 1, quod certiores nos faciat de donata nobis in Christo haereditate, et vita aeterna: vide in A. [?: V-ct-- ] : 1 Ioan. 2. vide in V. Donum Dei: Actor. 8,


16. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 653 | Paragraph | SubSect | Section]

oculus eius, nec aufugit viror eius. Proverbium Christi, Si haec fiunt in viridi, quid fiet in arido? supra in voce ARIDUS expositum est. VIRTUS, varie accipitur: plerunque tamen de militari fortitudine. In Hebraeo est plerunque Chail, licet et aliae quaedam vicinae voces hac Latina appellatione interdum reddantur. Iudic. 18, Miserunt Danitae e suo numero quinque filios virtutis, id est, strenuos ac bellicosos. 2. Sam. 17, Et ipse etiam filius virtutis, cuius cor sit sicut cor leonis, liquescendo liquescet: id est, licet sit fortissimus. Iosuae 6, Dedi fortes virtute in


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].


Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.