Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: LATINA.

Your search found 178 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report

Occurrences 19-42:


19. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 11 | Paragraph | SubSect | Section]

non semper tantum Vulgatam versionem secutum esse: sed crebro ipsosmet fontes Hebraeos ac Graecos, quam maxime ad verbum potui, expressisse: quo tanto magis genuina Hebraismorum natura conspiceretur. Unde factum est, ut etiam illa Hebraismorum exempla citaverim, quae in plerisque versionibus in Latinam proprietatem sunt commutata. Iudicavi enim etiam illos Hebraismos studiosis Theologiae notos esse oportere, sive quia multi ipsosmet fontes lectitant, aut saltem consulunt: sive quia in aliquibus versionum locis nihilominus retenti fuêre, ut eos ibi ex similibus


20. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 63 | Paragraph | SubSect | Section]

de facultate non apprehendendi, sed praestandi intelligit. Quod licet multi facile intelligant quid sit purus caelibatus, tamen pauci eum praestare queant. Quare addit Dominus, Qui potest capere, capiat: id est, qui est idoneus ad castum caelibatum, ille eum praestet. Talis significatio est Latinae vocis. Captus, sicut ille in Terentio inquit: Ut est captus servulorum. Sic Graecus poeta inquit: Non capit magnam eruditionem indoctus vir. Porro Iohan. 5. inquit Christus, Quomodo potestis vos credere gloriam ab hominibus accipientes? Quod potius videtur significare captantes, aut


21. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 75 | Paragraph | SubSect | Section]

ne quid argenti in zona ferant. In zona aut baltheo et calceis ponere cruorem belli, est contaminare sese iniusta caede. De Ioabo id dicit David 1. Regum 2, qui duos duces Israelitarum publica fide venientes interfecerat. Exposita est haec locutio supra in CALCEIS. Idem ferme valent latinae phrases, Accinctus, id est praeparatus. Discingi aliquem, id est, privari iure militiae. Discinctus item, aut male praecinctus, pro dissoluto. sicut Sylla de Iulio ad amicos et alios senatores dictitabat: Cavete vobis a male praecincto iuvene. CINIS, res vilis et


22. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 108 | Paragraph | SubSect | Section]

aliquid facere, 1. Sam. 14: pro, adiutum potentera Deo, gloriose aliquid facere. Cum aliquo pugnare, aut aliud quid facere, non raro pro contra ponitur. Instruxit cum eo aciem: 2. Paralip. 13. pro, contra eum. Pugnavit Iehova cum inimicis Israelis: pro, contra. 2. Par. 20. Haec phrasis etiam Latinae et aliis Linguis ignota non est. Cum aliquo aliquid esse: pro, esse eius consilium, opus, aut qualitatem seu naturam. Quod est cum omnipotente, non abscondam: Iob 27. pro, quae Deus facere solet. Cum Iehova est misericordia. Psal. 8. pro, Iehova est misericors. Fuit cum


23. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 175 | Paragraph | SubSect | Section]

tradere. Quare necessario illud Credere significat fiduciam quandam. Sic etiam verbum πιστεύομαι, crebro in Sacris literis, praesertim in novo Testamento, accipitur. ut Rom. 3. Concrediti sunt eis sermones Dei. Sic et Galat. 2. Quare tum ex Latinae, tum et ex Graecae vocis ratione ac natura probari potest, fidem esse fiduciam, eamve simul in se complecti aut continere. XVII. Possent innumera. ac plane evidentissima argumenta passim tum ex sermonis natura, tum et ex Sacris literis proferri, quib. probaretur, fidem iustificantem esse


24. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 256 | Paragraph | SubSect | Section]

et praemia iustitiae tributa, veluti quandam declarationem [?: a- ] testificationem iustitiae significat: quae significationes omnes plenius infra explicabuntur et confirmabuntur. De etymologia huius vocis nihil attinet curiosius scrutari aut dicere, cum sit incerta. Nam alii vocem Latinam iustitiae a IUXTA deducunt, quod [?:-ta ] regulam incedat: cum potius a vocula IUS ( [?: qu- ] porro venit a iubendo) derivari videatur. Quae [?: eni- ] leges et magistratus iubent, ea sunt ius: cui qui pater, iustus est, et iustitiam habere iudicio


25. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 332 | Paragraph | SubSect | Section]

2. Thessalonicens. 2. Ne cito dimoveamini et mente, neque turbemini. Hic mentem recte possis de ipsa rationali potentia accipere. Nam seductores [?: ] excantant hominibus cerebrum, eosque dementant, [?: ] iam etiam communi ratione carere videantur: quod genus mali etiam Latinae voces DEMENS et [?:--CORS ] , quasi carens mente ac corde, exprimunt. [?: ] qui tamen exponunt a mente, id est, a sana sententia: [?: ] qua significatione mox dicam. Tertia significatio huius


26. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 335 | Paragraph | SubSect | Section]

vocem revertamur, cum nulla in Sacris literis meritorum humanorum mentio fiat, mirari quis possit, unde haec vox patribus, praesertim Latinis, adeo in os ac calamum, omnesque eorum chartas pervaserit. Ego hanc inter alios puto esse occasionem, quam iam breviter exponam. Primûm, mox declinante Latinae linguae puritate, hoc est, circa 200 Domini annum, valde frequens coepit esse scriptoribus, etiam Ethnicis, verbum Mereri, in ea significatione, ut simpliciter consequi aliquid sive ex merito sive gratis declararet. Quod innumeris exemplis in scriptorib. vitarum Caesarum (ut est Iulius


27. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 347 | Paragraph | SubSect | Section]

clarius dicit, A seculo in seculum tu es Deus. id est, tu Deus es aeternus ante mundum creatum, et post eum deletum eris. Montes ergo pars incurrens in oculos, pro tota terra ponitur. Non timebimus, etiamsi terra moveatur, et montes ruant in cor aut medium maris. Quae locutio similis est illi Latinae, Etiamsi caelum ruat: si fractus collabatur orbis, impavidum feriant ruinae. Iosuae 13. Sachar erat in monte vallis: id est, fuit oppidum situm in monte, qui erat in medio vallis, aut potius planiciei. Mons pro locis montanis crebro ponitur, eadem constructione, qua abstractum pro


28. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 420 | Paragraph | SubSect | Section]

esse perferendas. PALMA, arbor est, ferens dactylos, suaves et salutares fructus. Eius naturam eam esse tradunt scriptores, ut quanto magis pondere deorsum trahatur, tanto erectior crescat: eoque symbolum esse solet infractae aut invictae virtutis, et etiam victoris, unde tot phrases Latinae ab hac voce ductae. Hoc etiam illo Virgiliano versu declaratur: Tu ne cede malis, sed contra audentior ito. Solet et victorum et martyrum picturis ac statuis addi, De ea et Psal. 92 canit, Iustus ut palma florebit. Et Apocal. 7, Et palmae in manibus eorum. Aliqui


29. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 423 | Paragraph | SubSect | Section]

exhibuit, dum ex tam praesenti morte, praeter omnem spem, ac plane mirabiliter ad vitam revocatur. Periculum fuit imago mortis, et liberatio resurrectionis. PARACLETUS, παράκλητος, idem plane est quod advocatus. Venit autem tum Latinae tum Graecae vocis etymologia ex eodem fonte, quia periclitantes in difficilioribus iudiciis accersunt, corrogant aut advocant patronos, qui sibi adsistant in iudicio. Nam et verbum Graecum παρακαλεῖν crebro significat accersere, adiungere,


30. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 446 | Paragraph | SubSect | Section]

quos tamen quis idcirco dixerit fuisse ab Ecclesiis ob servatos? Sic etiam Act. 27 significatur inclinatio autumni per diem ieiunii, sive propitiationis festum Inque illa interpretatio nulla ratione nititur. PER praepositio habet multa significata, suasque obscuritates tum ratione Latinae linguae, tum et ratione Graecae ac Hebraeae. Per igitur usitatissime significat quasi medium quoddam loci, temporis, personae: ut, Per locum aliquem ire, aut transire: per totam diem otiari, aut laborare: per aliquem mittere literas, aut aliquod efficere. Sic dicimur per Christum patrem


31. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 448 | Paragraph | SubSect | Section]

lachrymas. id est, cum multis lachrymis, aut inter lachrymandum. Vicinum est hoc exemplum praecedenti significationi. Sic mox sequenti capite, Si id quod aboletur, fuit per gloriam: id est, in vel cum gloria, aut gloriosum. POST, non raro denotat: verum adeo nota Graecae vocis significatione, ut Latinae versiones eum Graecismum non retinuerint. Marci secundo, Et rursus per dies intravit in Capernaum. Marci 14, Et per tres dies reaedificabo illud. id est, post tres dies. Act. 24, Per plures annos: pro, post plures annos. Gal. secundo, Postea per 14 annos rursus ascendi Ierosolymam. id


32. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 478 | Paragraph | SubSect | Section]

Post, non semper excludit metam temporis quam notat, seu a qua incipit: ut cum dico. Post duos aut tres dies hoc aut illud fiet, non significat debere integre praeterire illas duas aut tres dies, et tertia aut quarta demum id fiet quod est indicatum. Quod autem haec sit vis praepositionis Latinae Post, ut aliquando includat diem indicatum, sicut etiam praepositio Ante: potest multis exemplis idoneorum authorum probari. Nos nunc tantum unum proponemus. Cato libro de Re rustica, cap. sexagesimo quinto inquit: Oleum viride sic facito. Oleam quamprimum ex terra tollito:


33. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 479 | Paragraph | SubSect | Section]

quum resurrectio morti opponatur, constat tempus futurae resurrectioni constitutum, potius ab ipsa morte quam a captivitate initium ducere. Quid igitur? Nempe hoc affirmare non dubito, fieri non posse ut in hoc dicendi genere et similibus, μετὰ respondeat Latinae praepositioni post. Nam primum omnium (ut in proposito nobis exemplo maneamus) qui post tres dies futurum aliquid pronunciat, nullum tertum diem constituit, non quartum, non quintum, non sextum, non septimum, non denique ullum alium. Itaque nemo sic loqui solet: neque (ut opinor)


34. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 479 | Paragraph | SubSect | Section]

loquutio declarat. Ex quo efficitur, interpretationem illam stare non posse. Tandem igitur, ut ad nostram accedamus, dico, ב Beth prae positum vocabulis apud Hebraeos, quum proprie respondeat Graecae praepositioni ἐν, et Latinae in, tamen interdum idem valere quod μετὰ, id est, post: idque interdum, ita ut res non post tempus exactum, sed intra ipsum geri dicatur, sicut accipitur Levitici duodecimo. Quinetiam interdum pro μετὰ


35. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 493 | Paragraph | SubSect | Section]

Exauditus est pro sua reverentia: Hebraeorum quinto, Graece est ἀπὸ ab, ponitur loco propter. Colophonis porro vice adscribam etiam alterius cuiusdam sententiam de significationibus particulae Graece ἀντὶ, et Latinae pro. Ego vero apud idoneos Graecae linguae scriptores duplicem tantum reperio significationem huius particulae: quarum una est propria, quum scilicet accipitur provice seu loco, ut. ἀντὶ βρέϕους loco pueri,


36. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 495 | Paragraph | SubSect | Section]

40: Numer. 33. Lapis profectionis. 1. Reg. 6. id est, importatus, advecticius, externus. PROFUNDUM habet quasdam metaphoras nonnihil obscuras in Sacris literis. Primum enim significat gravissimas miserias ac difficultates, et calamitates [?: ] : quo spectant etiam Latinae metaphorae obrui, immergi, emergere ex malis aut difficultatibus. Veniunt [?: ] istae metaphorae a corporeis immersionib. in aquas aut latum. Psalm. 88. Posuisti me in lacu inferiori, in tenebris, in profundis. Quod alludit ad illos eorum subterraneos carceres, in quales


37. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 529 | Paragraph | SubSect | Section]

consequi ea bona: sicut si quis aliquo iret allaturus quae sibi usui essent. ita pingitur per metaphoram curriculum vitae humanae. Ponitur ergo sequens pro praecedente. prius enim est acquirere, postea secum asportare. REPROBARI, pro reiici ac damnari tanquam malum, usitatum est etiam Latinae linguae. In Novo autem testamento crebro reperitur. Reprobus homo, mens, sensus, est idem quod non probus. 1. Cor. 9. Ne aliis praedicans ipse reprobus efficiar. id est, non vere pius. In hac significatione aliquoties hoc vocabulum reperitur, 2. Cor. 13. Porro 2. Tim. 3 dicuntur


38. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 536 | Paragraph | SubSect | Section]

id est, redibo cum eis in gratiam, et [?: p- ] cabor eis. Reverti in pace, est in columem reverti, Iudicum 11. Reverti ad dies adolescentiae, est flori [?: iu- ] restitui, Iob 33. Reverti facere aliquid ad cor, est recordari, in memoriam revocare: quae ratio etiam Latinae compositionis Recordari verbi esse videtur. 2. Paralipamenon 6. Si reduxerint ad cor: aliqui subintelligunt tuum verbum, promissionesque et sua malefacta. alioqui redire aut reverti ad cor saepe significat resipiscere, aut ad sanitatem reverti, eo quod peccantes sunt velati vecordes,


39. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 601 | Paragraph | SubSect | Section]

ipso eos dissipat, prosternit ac perdit, sua scilicet opinione. Quasi dicat: Confidit se solo suo flatu posse vincere ac prosternere omnes inimicos suos. Irati et fastuosi, superbique solent multum halitus, veluti ardentis ex inflammatione cholerae, magnoque impetu exufflare: quod etiam Graecae et Latinae locutiones Μέγα πνόειν, magnum spirare, et magnos spiritus sibi [?: su-re ] , indicant. Tale quid videtur etiam gloriosus miles apud Plautum dicere, dum gloriatur se in Asia difflasse hostiles acies. SULCUS: Hos.


40. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 602 | Paragraph | SubSect | Section]

et suffocatus in extrema malitia, natus es natura distortissima et monstrosissima. SUPER, אל Al praepositio multa admodum significata habet, sicut et aliae praepositiones, ac omnino inde clinabiles particulae. Usitatissima tamen et etymologiae Latinae ac Graecae (nam eadem vocula ὑπὲρ in utraque lingua est) ac denique Hebraeae אל al convenientissima significatio est, cum indicat aliquid alicui quasi incumbere aut imminere. Gene. 2. Tenebrae erant super


41. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 623 | Paragraph | SubSect | Section]

est, triplicem esse timorem, eoque in [?: ] propria significatione hanc vocem tripliciter usurpari: [?: ] , alias de timore Dei filiali: alias de timore Dei servili, de quo disserit Ioan, 4 suae Epistolae, quod cum vera charitate consistere nequeat, cum quo pulchre illud Latinam convenit, Oderunt quem metuunt. Tertio denique de timore aliarum rerum. de quo inquit Psal. 33, Ibi timuerunt timorem, ubi non erat timor: ubi timor, ultimo loco videtur ide significare, quod ubi non erat causa timendi. Timor igitur aliquando significat ipsas res timendas,


42. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 650 | Paragraph | SubSect | Section]

te posuit in virum principem, et iudicem super nos. Virtutem: Confortamini et estote viri, 1. Sam. 4 1 Reg. 2. i. estote virili animo praediti. 1. Samuel. 26, Nonne vir tues? i. virtute militari praestas. Solet alioqui interdum distingui vir ab homine in Sacris literis, sicut et in prophanis Latinae ac Graecae linguae autoribus: de cuius Hebraeis nominibus supra dixi. Secundo, crebro sonat vir idem quod Aliquis Prov 6. Nunquid accipiet vir ignem in sinum suum, et non [?: ] retur? pro, num aliquis. Exod. 2. Vir de domo Levi accepit uxorem: i. quidam de tribu Levi. 1.


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].


More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.