Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: toto

Your search found 1174 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 842-879:


842. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 51 | Paragraph | SubSect | Section]

in locum Georgii Pogledich, qui stipendio vita durante contentari debebit. Post abitum reginae ad 20. Julii manserunt in campamento omnes, postea iisdem viis reversi sunt. Porro Petovii beneficio istud omnibus fuerat, quod pons in fluvio Drava liber fuerit a solutione etiam ordinarii census toto campamenti tempore. Petovienses autem cives in ingressu oblatis clavibus, ut fieri solet, | nihil pompae repraesentarunt. Verum supra portam, quae ad fluvium est, et per quam Sua Majestas intrare et exire debuit, folia arborum viridia apposuerunt cum


843. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 73 | Paragraph | SubSect | Section]

Cumque advenienti Viennam Klobusiczkio et a me detentas litteras apperuissem et fusissimo scripto repraesentassem, hanc oblationem nec esse expedientem ipsi nec clero, quin neque fieri potuisse, idem episcopus cum canonico Kukuljevich sese mihi opposuerunt, objicientes me non esse doctiorem toto capitulo, atque ob illam repraesentationem diminutam multum episcopi gratiam sensi, praecipue quod ad dominum consiliarium Klimo ac patrem Vanossi accessissem rogando, ut ab opinione illa episcopum avocarent. Quod ab ipsis factum, sed ille capituli opinionem subtexebat,


844. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 75 | Paragraph | SubSect | Section]

coram quo fuissem lamentatus, immo armare milii unum dono dedit abiens. At poterant fingere haec et alia adulatores et inimici et finxerunt indubie, ut non solum alienum sed inimicum plane effecerint episcopum. Hinc ab eodem redeuntes fecerunt illius in me odium publicum cum assecuratione, quod toto vitae suae tempore nec minimam mei sit habiturus reflexionem. Measque de adepto episcopatu congratulatorias unus retulit et quod vehementer dolebam, legendas offerebat omnibus cum mei prostitutione et risu. ac si nescio quaepiam vel postulassem. Immo hi ipsi aucupatores gratiae, ut a me


845. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 86 | Paragraph | SubSect | Section]

Equidem dicebat primo. Si episcopo electo jus patronatus non competit, disputari valebit etiam Suae Majestati in casum vacantiae alicujus episcopatus. Quod qua ratione probaverit, fateor non capio. 2. Quod cum dominus comes banus regni caput foret, mihi ad ipsum primo erat recurrendum, ubi tamen toto hoc tempore neque suae excellentiae banali scripsissem, non sine derogamine honoris ejusdem. 3. Quod episcopus iste creatura suae excellentiae banalis esset, proinde a sua excellentia protegendus venit, ne dicatur statim a principio talem a sua excellentia fuisse commendatum. 4. Quod episcopus


846. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 89 | Paragraph | SubSect | Section]

fuerat: Indecens esse, canonicos a sua cathedrali occasione natalitiorum festorum vagari. | Quare commendato domino consiliario Koller negotio suo, prouti et domino comiti bano, rediit nihil sciens, quis promovendus in assessorratum veniret, cum neque toto hoc Decembri quispiam fuerit resolutus. Et quamvis, Deum testor, nec promotionem hanc urserim, nec amplius quam primario scripserim, Galluffium descripsisse judicabar, ut ignorem hodiedum, eccur canonicus Reess bis svaserit a petitione assessoratus resistendi. Cum autem


847. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 92 | Paragraph | SubSect | Section]

fuerat demandatum, ut curam advenientium haberent ipsique processiones ducerent. (Juraich zelosus parochus.) Singularis aeternumque praedicandus zelus eluxit domini Georgii Juraich, parochi sancti Marci civitatis superioris, qui toto hoc jubilaei tempore catechizavit amplius 300 dicens in foro et ecclesia conciones, quandoque adjutus a presbythero Georgio Petrasz, ex domo deficientium, et capellano suo Koosz, a potiori autem ipse obibat omnia. Universorum quoque Zagrabiensium hospitalitas debet commendari, nam


848. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 93 | Paragraph | SubSect | Section]

navibus dissolutis ad 300 personae in Dravi medio ad aquas ceciderunt, omnesque evaserint incolumes, prouti Posonium pergens adfui funesto casui. Admirabarque devotionem plebis ad jubilaeum pergentis constanti quasi processione, continuo vel lettanias decantantis vel toto itinere rosarium alternative psallentis. Caeterum, uti publicis praecessionibus initium habuit jubilaeum, sic et finem. Capitularis diebus postremis quinque ducebatur processio, tum aliis quinque superioris civitatis parocho ejusdem concionante, ac cum Te Deum laudamus et campanarum compulsu


849. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 97 | Paragraph | SubSect | Section]

et praecipue Erdoedianis, postquam nempe Raffay plenipotentiarius Erdoedianus fuisset constitutus, et Busanio ac Naisichio ordinati piscatores a familia, domusque Naisichii Zagrabiensis per Erdoedianos reparata et haec ob Raffajum, cui Busanius avunculus esset, ut hodie 1066 fumi tantum in toto sint. 4. 30 fl. ad fumum impositi. Facto computu regni necessitas cum onere militari fecit 65830. Introitus totalis cum taxis, tricesima et | emolumentis confiniorum fl. Rh. 5000 assumptis, 65830. Debita regni passiva 17500.


850. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 101 | Paragraph | SubSect | Section]

et ad triennium relinquitur. (Impositio regni.) Denuo iterum ac pro anno currente secundario regni impositio est imposita. Hinc quia maritimae partes ad fumos 165 fuissent reductae, adeoque juxta hanc Busanianam fumationem evenissent in toto, inclusis videlicet etiam maritimis fumi, 1425 1/2 1/8, dica per fl. 30. ad quemvis fumum est imposita, efferens fl. 427721/2. Cum mediis tricesimis, taxalistis, molis etc.


851. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 113 | Paragraph | SubSect | Section]

ut ivit plane infra gradus, obviam), qui iterum in carpento venit sub solito et generali conveniente praesentia. Dum venisset ad domum, statim cepit sedem penes episcopum, qui longum a Paxio conscriptum sermonem in ejus laudem et familiae suae sermonem legit, quo relecto subjecit: Ego (suo toto titulo recitato) qua commissarius regius te installo , et clamatum vivat, vivat. Post haec gratias novus locumtenens egit brevibus, sua pollicitus studia, rursumque vivat. Actum de ejus statim salario, et episcopus annue 2000 fl. edixit, quemadmodum et prior locumtenens


852. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 126 | Paragraph | SubSect | Section]

sibi deberi putant, cum jam a Ferdinando I. diaetarum singula res haec constanter urgeatur, sintque tot et tanti articuli. Quare sub decursu adhuc congregationis ordinati fuere respectivi judlium, qui viderent et referent. Sed dum retulissent, vix aliquid et nullis probis fultum prodiit, in toto juger semialterum ad fluvium Sutla. In partibus Varasdinensibus ad Dubravam violentiae in quadam sylva praetendebantur. Ad Mokricze autem quaedam terrarum plaga an proponenda difficultabatur. Cum comes Mokricensis eam Croatiae esse non difficultaret, quamvis neque hic neque in


853. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 147 | Paragraph | SubSect | Section]

vicebani et domini comitis locumtenentis neglexerit epistolam. Accepit Varasdini comitis bani et locumtenentis objurgatorias epistolas vicecomes, sed is pro rei veritate bano respondit. 1. Ordines transgressum banales non fuisse, quia opere conscriptionali impediebatur. 2. Neminem in toto regno aptius mitti potuisse ac dominum Busan tanquam regni exactorem et cassam prae manibus habentem. Si igitur is sic prospexit praefatis fureriis, unde dominus Petkovich prospicere potuisset? Submisit copias suarum epistolarum. 3. Si privatae quoque facultates metiantur, Busanium prae


854. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 156 | Paragraph | SubSect | Section]

vicarius scripserat indubie ejus jussu nuncius Viennae apostolicus partes unitorum defenderit, ut illa tandem salvandi negotii methodus inventa sit et poneretur. (Gvicciardio succedit Beck ad commandam Varasdinensem.) Generalis Gvicciardi toto tumultus tempore Capronczae degens usque ad adventum Beckii, a Caproncensibus civibus protectus, praestitis ab iisdem vigiliis, terminata commissione dimissionem petiit et eo velocius obtinuit, quia et ignorasset lingvam et solitudinis amans esset et totius tumultus causa


855. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 167 | Paragraph | SubSect | Section]

quaerat, in omni actione exprimi oporteat. Rectoris longe esse meliorem paucis mutandis, suamque quivis operam de stylizanda ad aulam et conferentiam expositione singuli collegio obtulerunt. Sermagiana, nata alias Juliana Moscon, foemina astutissima, subjungit, me quidem a se amari, at observasse, toto me affectu erga domum Skerlecz esse, precarique, ne ingratitudinem ab iis experiar hiuc, quia uxor domini Raffay Skerlecziana esset, quantumvis in conscriptione Raffay me gravissime offendisset, offensam ex uno Skerlecziorum affectu dissimulare, atque ex eadem causa suspectum sibi esse in


856. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 170 | Paragraph | SubSect | Section]

Neuperghius Kanisiensem commissionem prius instituere debuit propter examina, ac ut eveniat, num condicto hae duae rebelliones acciderint. Itaque et mense Aprili die 23. eandem instituit. Althamius Zagrabiam ad 15. diem appulit.- Porro, quia regni protonotarius Adamus Naisich Zagrabia toto hoc tempore abfuisset et Varasdinum sese, uti supra, recepisset, sicuti nullis conferentiis Zagrabiensibus adfuit, sic nec lamentandi contra se occasionem praebuit; cum tamen pro commissario nominatum intellexissent, ob hominis cognitam plerisque indolem et cum domino vicebano atque Raffay


857. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 177 | Paragraph | SubSect | Section]

Varasdinensi, Eszekinensi et banalibus confiniis, unus, per Suam Majestatem nominandus, ex schismaticis unus ob eorundem privilegia, ex clero unus, ex statu politico magnas unus, nobiles duo, ex civitatibus unus, bancalitatis nomine unus, et commissionis invalidorum unus; adeoque in toto 12. Subalterni horum sufficienti numero, uti secretarii, cancelistae, advocati etc. Ad gubernium hoc, uti mandata expedientur omnia regia, sic ut effectui mancipentur gubernii, erit procurare, et qualiter exsecuta referre: ita si quaepiam exsequi non possent,


858. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 195 | Paragraph | SubSect | Section]

jam Beckius ad tumultuantes Varasdinenses et Szeverinum ordinatus submissusque fuisset, Kleffeldius tarde appulit. Mansit tamen anno integro et supra Viennae, in praedescriptis tumultibus occasionem nactus, sese de vicebano et locumtenente, per quos amotus ex banalibus confiniis erat, immo et de toto regno ulciscendi, nam collateraliter et de multis interrogabatur, tanquam antea in regno existens, et plurima insusurrabat, potissimum vero, impeditam regni conscriptionem ideo, ne banalia confinia per regnum exsolvi posse appareat, quod Kleffeldius ex accurata conscriptione fieri posse


859. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 196 | Paragraph | SubSect | Section]

continuis haud quaeri aliud, exponit, quam tumultuum occasionem, quos a sui memoria recitat omnes ac unice ex novitatibus. Se in summo periculo sub anni hujus principium stitisse generalatus hujus tumultum, nec novo opus esse. Confestim curat conscribi totius generalatus viros, prodivitque, in toto generalatu Carolostadiensi ad centum milia virorum esse. Dein Scherzzerium exsecutorem fuisse fidelem caesaris mandatorum. Hinc si status praesens generalatus Carolostadiensis damnari debet, dicasteria ipsosque a Kleffeldio Augustos artificiose accusari. Kleffeldius ista sibi


860. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 197 | Paragraph | SubSect | Section]

intra Kleffeldium et Petazzium commissarius dicitur. Posonii praefigitur partibus a Serbellonio terminus, Petazzius eo per se nec ascendit, attamen in favorem sui fertur sententia et Kleffeldius cadit. Novam iste iterum urget commissionem Viennae praetextu eo, quod denuntiationes suae de toto generalatu accipi non debeant, sed suo regimine, quia is Likam et Corbaviam non vidisset, sed litteratorie Petazzius enervavit ista, videlicet I. fateri Kleffeldium, se generalatus non habere notitiam, proinde nec denuntiare quivisse. II. In sua denuntiatione voluisse, 16 milia virorum e


861. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 197 | Paragraph | SubSect | Section]

sed litteratorie Petazzius enervavit ista, videlicet I. fateri Kleffeldium, se generalatus non habere notitiam, proinde nec denuntiare quivisse. II. In sua denuntiatione voluisse, 16 milia virorum e generalatu prodire non posse, quod nunc subtiliter trahitur ad regimen hoc aut illud, quia ex toto generalatu regimina constarent, et occasione belli generalatus totus 16 milia dare deberet, essetque ab arbitrio aulae, quis colonellus ducat populum. Divisio generalatus in regimina ex systemate aulae tempora belli non respiceret, sed pro facilitando populi bardi et silvestris occasione pacis


862. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 220 | Paragraph | SubSect | Section]

habitusque est, atque, ut fieri apud eos solet, nomine accusatoris provinciae, qui una et contra gvardianum egit et monachos tanquam praetensive disciplinae reos, singulique se tueri debent. Et quemadmodum ab ipsis Franciscanis audivi et horum primoribus, lectores absoluti sunt, immo coram toto conventu Jellachich flexis genibus deprecari eos debuit pro facta coram vicario et episcopo diffamatione, et praecipue patrem Kutnjak, qui occasione nec domi erat nec vel indicio gravabatur, quod vel scivisset de machinatione. Pater vicarius Daniel privatus est. Studentes theologiae duo a


863. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 241 | Paragraph | SubSect | Section]

ad esse svadere cepit et de alleatis cogitandum, praecipue quia Gallia jam in aperto cum Anglia discrimine foret et bello, pro occupato a Gallis Dunkerken loco ibidemque exstructo praesidio. Ex his ergo cogitationibus et observationibos necessariam esse Augustorum domi et Viennae moram. In effectu toto hoc 1755. anno Viennae de his cogitabatur, et foedus illud, celebre intra Galliam et Austriam sequenti sive 1756. subscriptum promulgatumque anno cudebatur, ob quas res augustissimos Viennae remanere oportuit. Descripti supra tumultus anno hoc 1755. in Croatia enati ad vota, uti svadent


864. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 268 | Paragraph | SubSect | Section]

affectus. Rescriptae quoque ex publico sunt ad eum valedictoriae et una gratiarum actoriae per protonotarium. Et antequam prosequamur reliqua, (Indagatur causa resignationis.) Quaeres, quae causa videatur esse hujus resignationis? Fateor, in toto hoc regno causam resignationis hujus existimari domini Ladislai Lukauszki promotionem, praecipue quia tot supradescriptis fuisset circumstantiis vallata, cor bani afficientibus. Pace tamen communis praejudicii ad assentiendum moveri non possum, quia primo assessoratus judiciariae


865. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 275 | Paragraph | SubSect | Section]

factam collationem illusus sit privatimque vixerit, quam et ipsi locumtenenti, a quo ab officio commissarii confiniorum, adeoque annuo 700 fl. stipendio amotus est, ut Raffay ei succedere valeat. Quare minus gratum Batthyaniis legatum minusque partium Batthyaniarum studiosum in toto regno reperire non poterant, magis quoque Raffajo, Busanio ac Rauchio inimicos (quia horum culinae et praepotentiae suam ab officio commissarii amotionem tribuebat), ac erat Stephanus Patachich. Qui etiam festinavit, (fors ne error animadverteretur et corrigeretur), quia altero statim die


866. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 293 | Paragraph | SubSect | Section]

frequens in sessionibus congregationis erat, hoc praecipue tempore. Quia multos et curiositas tenuit, quid in tanta publici revolutione, quid in particularium offensis tandem deliberetur. Multos crisis tenuit. Et si quis abivisset domum, accomodate negotio revertebatur. Unus comes Josephus Rattkay toto hoc tempore non apparuit. Plena erat Zagrabia crisibus, diffidentiis, animorum exacerbationibus, uti metiri est facile, prioribus perspectis. Praeterea Vacante banatu comes locumtenens Adamus Batthyan regimine Wetthes fuit consolatus.


867. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 331 | Paragraph | SubSect | Section]

mei quod penes eosdem remaneant. Et hanc sententiam, praesente fratre meo Christophoro, ex originali Malenichiano describebat canonicus Bisztriczey, et Malenich plura, cum describerentur, correxit. Disputatum postea de appellatione extra vel intra dominium est. Et haec una in mei favorem sub toto hoc processu fuit lata sententia, quod videlicet intra dominium appellationem mihi admiserint. Acta nihilominus processualia extradare mihi nunquam voluerunt, neque extradata sunt, sed episcopus ea describere curans per canonicum Bisztriczey submisit ad metropolitanum. An sincere


868. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 335 | Paragraph | SubSect | Section]

perhibebatur, necessarium sibi in Sclavonia esse, et habere se generales multos, sed pro rebus Sclavoniae unum illum, qui eas Sclavoniae confusiones accomodare valeat. Plusque illi futurum, si hae bene accomodentur, | quam suo ad castra exitu facere posset. Ergo toto conatu festinationeque in accomodandas eas Sclavoniae confusiones properatum est, ut tanto servitio obligata aula deferre cogeretur Nadasdianis precibus, qui ad suae familiae incrementum, sive consideretur augendarum facultatum occasio, (exigua enim habent bona Nadasdii in Hungaria, sed ex


869. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 338 | Paragraph | SubSect | Section]

et nec exspectatis vel auditis aliis circumstantiis, per cursorem extemplo negotii hujus finem Viennam aperuit, laudes dando summas Adamo Naisich, ut is omnino expeditione hac non solum universas maculas, tot accusationibus habitas, deterserit, sed in summum positus fuerit conceptum, unusque toto in regno habitus, | qui publica tractare sciat. Laudabatur in immensum bani vicebanique Naisich providentia, quod tam diuturnum negotium sine caede, sine confusione omni, tam placido accommodassent modo, crescebatque laus Naisichio, quam tamen in veritate


870. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 351 | Paragraph | SubSect | Section]

profecti sunt. Quod pecuniam attinet, episcopus spe victoriae contra me Balthasarem Kercselich, quae ei promittebatur, prouti etiam capitulum dederunt, ille quidem milia florenorum decem, capitulum ex ecclesiae cathedralis et Bisztricensis summis milia 4; ab aliis tria milia obtenta sunt. In toto milia 17 a Patachichio Viennam oblata sunt. Supremus vigiliarum praefectus dominus Sigismundus Volkovich milia decem ex interusurio spopondit, quae legato dominae baronessae Sermage nepoti suo Petro per eum custodienda et tradenda habuit in deposito, obtulit duo praeterea sua, si in


871. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 386 | Paragraph | SubSect | Section]

quasi mortuos in jus vocaret, poenam ex eodem postularunt. Ipse autem ad impediendos futuros labirinthos, cum, quis monachorum vivat, scire non posset, (quamvis defunctos non evocavisset, sed facta eorum allegative deduxisset, adeoque narrando), pro sequenti termino evocat provincialem cum toto definitorio ad respondendum pro sibi subjectis monachis deponendasque, in quibus convincentur, summas. Mirabantur universi hoc procuratoris factum, illudque ridebant. Consultusque per eosdem patres Naisich svasit, ut semet sinant ex contumacia convinci, cum fundus


872. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 389 | Paragraph | SubSect | Section]

puniti. Ex permissis a Benedicto XIV. contra Jesuitas in Portugallia inquisitionibus, factisque judiciis et latis contra eos sententiis, eo quod fidellissimo Portugalliae regi Josepho Emanueli die 5. Septembris 1758. mors laxata rota et ignitis glandibus fuisset intentata, ipsi ex toto regno non modo exules facti et proscripti sunt, sed post provincialem Henriquecz Joannes Mathos, Joannes Alexandre et Gabriel Malagrida prae ceteris ejusdem conspirationis actores sunt declarati et plexi capite. Malagrida autem, summam sanctitatem praeseferens, ac olim processionaliter


873. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 395 | Paragraph | SubSect | Section]

rem totam suo tradit cancellario, homini saeculari et munerum pecuniarumque ob proles et lusus vigilantissimo. Iste miro artificio jam revidendam causam a consistorio Viennensi dicit, jam ab assumendis etiam ex Hungaria quibusdam causa municipalium Hungariae legum tempusque protrahit, ut Martio toto nil actum sit. Interpelatus ab utroque nostrum archiepiscopus, et quod ad audiendam pure sententiam vocati fuerimus, se moniturum dicebat cancellarium, ut terminaret sententiam. Interea rem sibi cum Jesuitis fuisse, tum causa theologici studii, quod cum illi debite non


874. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 397 | Paragraph | SubSect | Section]

ad idem Theresianum collegium. Rumor fuit et fide dignorum narratio, Jesuitas partem illam ab archiepiscopo emisse, et Belgicam provinciam eorundem pecuniae numeravisse. Domus illa deficientium domui curatae et dioecesis alumnorum est conjuncta. His itaque de causis toto Martio sententia mea suspensa est. Tempore itaque diuturnioris meae morae in Viennensi urbe acta sequentia: Primo. Varadiensis episcopi introductio. Promotiones Zagrabienses. Superiori anno resolutus in Magnovaradiensem episcopum dominus baro Adamus Patachich,


875. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 420 | Paragraph | SubSect | Section]

"philosophari ex principiis est proxime haereticum", haeresisque damnavit uni versa prima principia: quin logicam suam ad aquirendas scientias alias esse pro statu confuso metaphysice necessariam, in perfecto autem aquirendas statu solum moraliter; aliaque plura, quae tribus quatuorve viris in toto regno fuere risui. Cogitabam, an insano homini foret respondendum, praecipue cum sciam, quid sit monachorum garrulitas, fatuitas ac disputatio. Videns attamen, sine charitate Paulinos esse mihique detrahere, ac me praedicare haereticum apertumque religionis orthodoxae et monachorum hostem,


876. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 430 | Paragraph | SubSect | Section]

insuper damnatus ad carceres annorum trium, Buzettius aeque atque ad perpetuos carceres, cum aliis complicibus. Praelatus Carthusianorum deponi debuit exsulareque ex provinciis suae Majestatis; praeterea dignum gallera esse pronunciatum. Ad praemissa additum, ut palam Labaci in foro, adspectante toto populo, convicti comitem Herberstein deprecarentur. Ad istud ille, cum personaliter ob officium praesidis camerae Labaci adesse non posset, mandatarium misit, habuitque deprecationem. Commissarius autem regius, qui ut executor adfuit, (dixit,) hoc unicum esse, volente ita


877. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 451 | Paragraph | SubSect | Section]

modum fundumque ignoravissent, varia somniabant. Passim habitum creditumque ex taxandis quaestoribus, artificibus atque opificibus hanc auctionem erectam esse ideo, ut everti valeat, quae sita in capitulo privilegia vetera, ne capituli praediales, coloni, subditi a praemissis taxari valeant, ac in toto capitulo laudata probataque canonici Petrovich subtilitas, capitulum in anno 1759. occasione regulationis confiniorum banalium pure ac duntaxat pro augendo servitio regio exsolvendaque militia suos contributioni subjecisse, nullatenus autem taxationi pro privatis politicorum salariis; unde


878. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 479 | Paragraph | SubSect | Section]

erga diurnum singulo fl. 5. Reverendissimus Paulus Jurak, canonicus Chasmensis, parochus bisztricensis ac anno hoc die 24. Januarii Zagrabiae ab episcopo Putcz in abbatem sanctae Trinitatis de Sikloss benedictus pro parte capituli chasmensis erga fl. rh. 200 pro toto tempore. Joannes Paulus Plepelich, notarius campi Turopolja, ex parte ejusdem campi erga diurnum fl. 2, insuper idem pro praeposito Zagrabiensi pro fl. 200. Alexander Szechen, vicenotarius comitatus Zagrabiensis, pro comitibus Sigismundo et


879. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 496 | Paragraph | SubSect | Section]

fluvio conter- initium comes banus, ipse cum comite Joanne Patachich et protonotario domino Nicolao Skerlecz, quorum primus diurni fl. 10, posterior octo habuit ut hoc anno liberales admodum fuisse in diurnis appareat. Generalis Draskovich toto commissionis tempore dietim fl. 12 accepit, ad latus suum existentes diurnum fl. 5 habuere, diaetae nuncii fl. sex dietim singulus; descriptiones actorum et viatica a parte amplius certum 30 milibus fl. diurna liberalissima absumpsere et


Bibliographia locorum inventorum

Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.