Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: ferro

Your search found 585 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 103-116:


103. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 33 | Paragraph | SubSect | Section]

ac mansuetudine regia apud Hungaros dignitas retineri potest. Porro quibus odium euites, amoremque promerearis artibus, noui te satis esse instructum. Nemo enim innocentia, mansuetudine, clęmentia et caeteris id genus uirtutibus tibi aequari potest. Sed ni hanc singularem humanitatem tuam ferro et armis imperiosaque munieris seueritate, profecto non modo apud Hungaros contemptui eris, sed ne inter eos tuto quidem uersabere. Enimuero gens illa Scythicam adhuc redolens barbariem nondum ingenitam exuit feritatem. Atque iccirco omnia, prae uiribus ac diuitiis, caeterisque externis


104. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 44 | Paragraph | SubSect | Section]

regis diademate insigniti, imperium abrogare. Quum igitur causa iure gentium, quia minor natu es, opibus praeterea, ac caeteris belli instrumentis fratre inferior sis, patere, quaeso, nunc praecibus uinci, dum ultro petimus pacem, dumque fortuna, quae humanis casibus maxime gaudet, ferro nondum educto, neque per Vuladislauum educendo, nihil adhuc uariauit. Nam ni tu prior lacesseris, nemo tibi iniurius erit. Atqui si regno alieno sine ullo maleficio excesseris, et fratre et Hungaris amicis uti perpetuo poteris. Quo facto maiorem procul dubio laudem humanitatis,


105. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 58 | Paragraph | SubSect | Section]

confestim missus est. Itaque alter cum mediocri militum manu rei militaris scientia, alter opibus fraetus pari fere spe ad dimicandum uenere, uarioque euentu aliquoties utrinque certatum est. Postea uero quam agri satis undique ferro atque igni uastati sunt, multaeque inuicem clades illatae atque acceptae, defessi tandem, nulla fere memorabili re gesta, arma deposuere. Cerebbius tamen multo meliore conditione ab armis discessit: nam Garam et Santum Nicolaum, aduersae factionis oppida,


106. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 63 | Paragraph | SubSect | Section]

illud reppellunt. Nec sinunt in scutum, quod per se operis leuitate ac duritia ictum uix recipit, ferrum adigi, quippe illę gentes clypeos neruis decussatim concisis atque in fila redactis, addito uitro contuso ac glutino, corio insuper iniecto, ita muniunt, ut pene ferro impenetrabiles reddant. Circumactis itaque equis consultoque lanceis proiectis gladios stringunt. Rhassianus prior in ictum consurgens Turcaico ense uulnere caesim illato caput Tathari collumque


107. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 74 | Paragraph | SubSect | Section]

furor Hungaros inter se commisit, manusque nostras ciuili atque cognato perfudit sanguine. Huius furor Austriam nobis magna Hungarici nominis iactura ac dedecore eripuit, pro qua sane ingens auri uis hominumque belligerando amissa est. Huius furor Hungariam, omnibus bonis affluentem, ferro ignique uastauit. Huius furor denique patriam nostram, bellica praecipue gloria nobilem, in tantum discrimen adduxit, ut pene ignauissimo hosti, uectigalique ac paulo ante stipendiario nostro, quod quidem non sine rubore fateri possum, praeda inuicem simus. Atque quum tantorum malorum sit


108. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 118 | Paragraph | SubSect | Section]

queunt coire societate, aut in communem hostem opportune componi. Centum prope millia hominum capta esse feruntur, nullo fere praedonum in populatione uulnerato, nedum interfecto, praeterquam circiter quingentos, qui profecto haud hostili ferro, uerum cuiusdam uici ab se capti incendio, fortuito noctu late effuso, periere una cum tribus millibus captiuorum. Postea quam aliquot dies populando assumpti praedones suas quisque sedes cum praeda, quae cuique obtigerat, repetiuere, nullo non ante libidinis ac crudelitatis


109. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 135 | Paragraph | SubSect | Section]

ubi ipse expeditus cum reliquis equitibus rei gerendae expectabat opportunitatem. Milon, ut ei nuntiatum est Turcas adesse, equum, praesto enim erat, confestim ascendit, idem caeteros suorum facere iubet. Coactis itaque in unum suis, paululum deliberabundus haesitauit, utrum ferro decerneret, an praelium fuga uitaret. Verum postea quam paucos Turcarum conspicatus est, fraudis securus pene cum inermi et semisomni ex recenti crapula turba in hostes impetum facit, ratus sibi uel imparato ad pugnam indecorum fore cum paucis hostibus non dimicasse.


110. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 155 | Paragraph | SubSect | Section]

prouiditores appellantur, respondisset, se inconsulto Veneto senatu Gallos progredi non permissurum, ira percitus, Enim uero, inquit, nec Francorum regi iter precario petendum, nec uel fortissimorum hostium, nedum mercatorum arma Francis timenda esse, immo, ut uiros decet, ferro iter aperiendum. Quo dicto aciem extemplo instrui, et signum pugnae dari iubet. Veneti tum suorum multitudine fręti, tum Gallorum paucitatem contemnentes, ac de


111. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 175 | Paragraph | SubSect | Section]

auxilio posse hosteis bello urgere, cum decem longis nauibus Ambracii sinus fauces de improuiso irrupit. Vbi quum tresdecim tantum hostiles triremes armis hominibusque uacuas litori alligatas nactus esset, eas omnes abduxit, iniecto igni in tabernas litori appositas, quae quidem armis, aere, ferro, linteis, funibus canapinis, et nauali alia materia ad naueis edificandas simulque instruendas erant refertae. Turcae, trepidis suorum nuntiis ex proximis locis exciti, ad litora, qua maxime flamma fundebatur, accurrunt, simul ut incendium restinguerent, simul ut abreptas naueis, si


112. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 181 | Paragraph | SubSect | Section]

per latrocinium parta haudquaquam sit diuturna, licet saepe uideamus reges etiam malis artibus factos iisdemque regna gerentes occulta Dei uoluntate ualde florere. Nec mirum, quum nihil apud Deum praeter uirtutem in bonis numeretur. Itaque rupto foedere, quo patrium Friderico regnum ablatum erat, ferro decernere incipiunt, uter regum iustior Neapolitani regni esset possessor. Vbi ad arma uentum est, intra unius ferme mensis spatium, Hispanis in oppidum maritimum Appuliae, Barletum incolae uocant, haud memorabili praelio compulsis, regnum Galli occuparunt. Erat Hispanis dux


113. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 206 | Paragraph | SubSect | Section]

desperatione. Quae dum inter suos dux armis insignis agit, telo e tormento ab incerto auctore emisso ictus concidit, quamquam eo tempore rumor non defuit Castonem a Vasconibus, popularibus suis, per iram interfectum, quos sane segnius signa inferentes pugnamque remittentes ferro ac uulneribus in hostem redigere coeperat. Porro Vascones, quemadmodum et Hispani, eius ingenii sunt, ut facilius blanda oratione quam ui ad officium impellantur. Sed quia eodem tempore Alfonsus, Ferrariensium dux, cum auxiliis aduenerat, nihil fere terroris Gallis mors ducis


114. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 218 | Paragraph | SubSect | Section]

Vt finem orationi Selynes imposuit, clamor undique, laetitiae index, exoritur. Approbant omnes sententiam, hortantur ne cunctetur imperium sibi militum suorum sanguine parare; se, uel patrem ipsum ferro peteret, prompto animo operam ei praestituros. Tanta fuit seu uis orationis, perorantisue auctoritas, qua maxime rudis et incondita turba incitari solet, seu militum ad ducem amor et admiratio ingenii omnis fortunae capacis, seu desidis imperii fastidium, praesertim rapto uiuere assuetis.


115. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 226 | Paragraph | SubSect | Section]

fratris filium non pati ad se carnificem adire, misso centurione cum suis manipularibus eum interfici iubet, collaudata adolescentis animi magnitudine, qui sane ne in ultimi supplicii quidem metu decoris immemor maluerit militari ferro, ut dignum esset Othomana gente, quam carnificis manu perire. His adiecit dignum futurum fuisse ob tantam indolem suae fortunae successione, nisi amor patrius filium potiorem duxisset. Atque quum horum casum quosdam miserari audisset, et ipse non modo ingemuit, sed etiam lugubri ueste sumpta,


116. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 239 | Paragraph | SubSect | Section]

sed quo coeteros rusticos terrore incusso ad officium reuocaret. Satis enim exploratum habet nobilitas rusticos ac seruiles animos non nisi metu in officio contineri. Praefectus Transyluanus, adducto ad se uiuo Georgio Scytha, licet grauiter, ut dictum est, uulnerato, coronam e ferro fabricatam candentem eius capiti imponi iussit, atque ita per ludibrium, quasi rusticorum regem interfecit, quo eo supplicio agrestes discerent ad nobilium officium pertinere militiam exercere, rusticorum uero esse agrum colere,


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.