Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: eo

Your search found 5588 occurrences

More search results (batches of 100)
First 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1084-1100:


1084. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | Section]

Falsitas autem ita esse omnino negauit aliumque longe diuersum tramitem indicabat. Homo nescius cui de tribus tam uarie sentientibus crederet, postquam rogando singularum nomina didicit, prudenter profecto soli Veritati fidem adhibendam esse iudicauit. Igitur iter ingressus eo, quo uolebat, peruenit. Haec parabola fidei est. Qui Christo credunt, non errant, quia Christus ueritas est. Dubitare autem philosophorum est, qui nihil certi affirmant. Contraria uero sentire gentilium fuit, non unum deum sed plurimos confitentium atque colentium. Solus


1085. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

grauiter animo angi coepit, quod in fundamento ponendo parum prudenter egisset. Talis est ille, qui ea, quae fidei christianae sunt, partim uera esse sibi persuadet, partim dubitat. Interim licet uirtutum cumulandarum studio multum incumbat et in finem usque uitae in eo perseueret seque plurimum profecisse existimet et iam ad capienda beatitudinis praemia iturum confidat, postquam tamen uita ista defunctus ad alteram transmigrauerit, uehementer se deceptum animaduertit seroque eum poenitet cuncta, quae ab Ecclesia recepta sunt, non perfecte


1086. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

peccatis nostris, non pro nostris tantum, sed etiam pro totius mundi. Si periculum aliquod imminet, ab ipso liberari speremus, qui ait: Quoniam in me sperauit, liberabo eum, et protegam eum, quoniam cognouit nomen meum. In omni postremo necessitate nostra opem ab eo sperando dicamus: Tu, Domine, spes mea es. In Te speraui; non confundar in aeternum. Male tamen sperat, quem peccati non poenitet. Scriptum est enim: Desyderium peccatorum peribit. DE CHARITATE ERGA DEVM ET


1087. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

Et dum in omnibus obsequi illi cuperet, nullum laborem suscipere, nullum uitae discrimen adire recusabat. Cunque tam ardenter amaret, non poterat non etiam omnes conseruos suos diligere. Vnumquenque fratris loco habuit, quem una secum regi seruire cognouit. Denique, quicquid agebat, totum eo dirigere libuit, ut domino suo gratificaretur. Vnus ille sibi uita charior erat. Pro illius gloria si milies mori posset, milies mori uellet. Rex igitur tantam erga se fidem, tam singularem beniuolentiam remunerare uolens, primum ei post se dignitatis locum tribuit, caeteris ipsum praeferens, a


1088. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

dilexerit, multum diligetur. Nihil prodest turrim aedificare uirtutum, si fundamentum non posueris dilectionis. Quicquid illa non sustentat, totum id ruere necesse est, quia sine dilectione Deo placere non possumus. Deus autem charitas est, et qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo. DE DILIGENDIS INIMICIS Parabola VII Mirum in modum quidam rosarum odore delectabatur. Cunque illas non satis caute iniectis rosario digitis carperet, earum aculeis manum cruentauit. Neque tamen iccirco minus


1089. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

uterque seruet ea, quae religionis sunt, alter tamen ita se subiecit atque ligauit, ut nunquam sibi fas sit ab obedientiae, castitatis, paupertatis uoto resilire, alter uero, quanuis Deo non minus obsequens sit, nondum tamen pro Dei amore aliorum etiam imperio se subdidit. Sed in eo adhuc manet, ut, quanuis castitatem seruet, non tamen ita, ne connubio illam, si uelit, mutare sibi liceat. Quanuis etiam pauper uiuat, non tamen ea lege, ne unquam in uita diues esse possit, neque ea conditione, ut, quantulumcunque possidet, commune cum aliis sit, si nolit.


1090. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

DE FVGIENDA FEMINARVM CONSVETVDINE PROFESSORIBVS CASTITATIS Parabola XV Quidam in Sicilia montem Aethnam flammas eructantem cum inscenderet, igni propior factus ardorem sentire coepit. Tum, quo proximior flagranti iugo accesserat, eo magis aestuabat. Postremo cupiditate scrutandi naturae secreta tam ultra processit, ut cinere prunisque repentina quadam montis respiratione ueluti uento effusis inuolutus periret. Qui uero procul inde considentes huic spectaculo aderant, ut uiderunt quod contigit, detestati


1091. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

alius uana superbit elatione, alius feruet iracundia, alius pecuniae cupiditate trahitur, alius fornicatione sordescit, alius torquetur inuidia, alius uentri, alius ocio indulget. Sed qui longa assuetudine in aliquo horum uitio immersus contabuit, uix unquam erigitur. In eo itaque perseuerans maligni aucupis huius manu premitur atque interimitur. Qui uero non usque adeo peruicaci mente obduruit, criminis conscientia identidem remordetur et mores per poenitentiam emendat. Peccata relinquit ac saluti suae consulens operi accingitur


1092. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

arrogantis animi proteruitate obduratus, nec promissis allici nec minis potuit deterreri. Et quoniam nunquam ab inueteratae maliciae proposito discedere uoluit, patre post diuturnam patientiam in indignationem tandem concitato meritas tanta obstinatione poenas dedit, non modo ab eo exhaeredatus uerum etiam teterrimo carceri uinculisque aeternis traditus. Hanc parabolam magis apertam esse reor, quam ut expositione indigeat. Quis enim ignorat Deum Patrem nobis in filios adoptatis et multa bona contulisse et plura promisisse, nos uero erga eum


1093. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

inuenisset, sin contra, in exilium perenne relegare. Itaque quosdam ex praestantioribus in ciuitate retinuit, ut una secum regni bonis fruerentur feliciterque uiuerent. Reliquos in proxima insula considere iussit atque ibi agros colere operibusque fructuosis se exercere, ut eo labore transferri ad ciuitatem mererentur. Si qui autem ignauiae dediti uoluptatem corporis quam laborem sequi maluissent, ad ulteriorem insulam, foedam, squalentem, feris rapacibus et mortiferis anguibus plenam deportarentur exilio nunquam finiendo. In insula ergo, in qua


1094. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

primitus positi fuerant, alii propositum sibi praemium affectantes relegationemque timentes nauiter operi incumbebant. Alii uero ociosam uitam actitantes iocis risibusque tempus terebant praesentiumque uoluptatum illecebris deliniti nihil de his, quae futura erant, cogitabant, in eo duntaxat sibi beatitudinem constituentes, quod mox relinquere compellebantur. Illi autem, quibus mens sanior erat, semper futura, quae nullo fine concluduntur, meditantes, omnium prorsus praesentium rerum delectatione abstinebant. Erant eo loci duo scribae. Quorum


1095. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

erant, cogitabant, in eo duntaxat sibi beatitudinem constituentes, quod mox relinquere compellebantur. Illi autem, quibus mens sanior erat, semper futura, quae nullo fine concluduntur, meditantes, omnium prorsus praesentium rerum delectatione abstinebant. Erant eo loci duo scribae. Quorum alter probitates omnium, alter uitia conscribebant. Rex igitur quotidie aliquem de turba illa ad se euocatum, quid in uita egisset, inquirebat. Aderant scribae. Pro illo stabat, qui benefacta eius conscripserat. Sed qui peccata notauerat, acriter


1096. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

aberrauerat, iuxta pascentem reperit et mirabundus ac stupens: Ecce mihi, inquit, castigata ouis asellum, quem comederat, uiuum euomuit. O ridiculum et plus quam rusticanae fatuitatis hominem! Quis unquam audiuit iumentum aliquod ouino ore uel uoratum uel editum? Caeterum hec parabola eo spectat, ut credamus non minus desipere eos, qui dubiis in rebus certam proferunt sententiam, cum Dominus clamet et dicat: Nolite iudicare, et non iudicabimini. Nolite condemnare, et non condemnabimini. In quo enim iudicio iudicaueritis, iudicabimini; et in qua mensura mensi fueritis,


1097. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

Duo rustici suum quisque iumentum onerauerant frumento ac uino iter habentes urbem uersus, ut his ibi diuenditis pecuniam secum referrent. Sed unius iumentum plus iusto pondere pressum prae lassitudine uix incedere poterat gradatimque in uia corruendo remoratum nequiuit eo peruenire, quo dominus uolebat. Hic ergo nihil emolumenti adeptus tristis ac moerens in uia resedit. Quem etiam latrones inuadentes despoliatum trucidarunt. Alter uero, cuius iumento tantum oneris impositum erat, quantum ferre poterat, ad nundinas in tempus occurrens plurimum lucri fecit


1098. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

die operis confecisset, lapsus demum resedit factusque est remissior, et laborem pertesus telam, cui texendae tanto studio incubuerat, imperfectam dimissit. Hic autem, qui in eiusmodi negocio minus strenuus uidebatur, quia tamen coepto operi manum nunquam subtraxerat, eo peracto boni prudentisque textoris laudem reportauit. Haec parabola admonet saepe contingere, ut religiosae uitae propositum mutent, qui, dum proficere immodestius affectant, supra uires sese laboribus grauant. Ediuerso autem moderate laborantium temperies constans ac firma permanet, et


1099. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

ero iterum tecum citius quam putas. Putabat autem illa non ante triennium reditum eius fore, cum et regio, quam peteret, non parum longinqua esset, et negocium, cuius causa discederet, non tam breui posset expediri. Caeterum anno nondum elapso casu contigit, ut illa inimicorum ui natali solo pulsa eo abiret, quo filium praemiserat. Atque ipsum arctius amplexa nihilominus ferre coepit. Tunc ad eam filius: Indigna res est, o mater, ut, quo absente tristabare, eo praesente gaudere uel saltem non dolere nolle. Haec parabola innuit


1100. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

non tam breui posset expediri. Caeterum anno nondum elapso casu contigit, ut illa inimicorum ui natali solo pulsa eo abiret, quo filium praemiserat. Atque ipsum arctius amplexa nihilominus ferre coepit. Tunc ad eam filius: Indigna res est, o mater, ut, quo absente tristabare, eo praesente gaudere uel saltem non dolere nolle. Haec parabola innuit ridiculos esse, qui suos uita decedentes nimis immoderate deplorant, cum ipsi incessanter post illos gradu inreuocabili properent, cum omni spe citius fato compellente


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1510], Quinquaginta parabolae, versio electronica (), Verborum 13330, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - parabola] [word count] [marulmarquinqu].


More search results (batches of 100)
First 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.