Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: eo

Your search found 5588 occurrences

More search results (batches of 100)
First 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1487-1497:


1487. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

THEOLOGVS: Scies postea. Interim his, quę dixisti, addas oro et illa, quę restant. Nam ubi cuncta herois huius gesta recitaueris, quid de ipsis ego sentiam, disces. Coeptum ergo sermonem prosequere! POETA: Prosequar certe, et eo quidem lubentius, quod sciam te non nisi de omnibus recte sensurum. Quando quidem illam profiteris doctrinam, quę de rebus pertractat diuinis et cęlestis arcani abdita rimatur, nisi frustra theologum te uocant. Theologi enim proprium est uerum uestigare et, cum inuestigauerit, docere. Hic


1488. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

His armis munitus cum Gygantibus, uasta atque ardua proceritate uiris ad Palenen certauit, cum illi aduersus Iouem pręliarentur. (Prometheus) Prometheum in Caucaso ferreis nexibus uinctum et aquilę iecur eius lacerantis feritati subiectum, eo quod ignem de cęlo furto sublatum hominibus in terra detulisset, miseratus utraque calamitate liberauit, quasi hominum benefactorem. In Lybiam aduersus Geryonem profectus, (Antheus) Antheum Gygantem ad palestrę certamen prouocatus cum deiectum humi afflixisset et


1489. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

ignem de cęlo furto sublatum hominibus in terra detulisset, miseratus utraque calamitate liberauit, quasi hominum benefactorem. In Lybiam aduersus Geryonem profectus, (Antheus) Antheum Gygantem ad palestrę certamen prouocatus cum deiectum humi afflixisset et ex eo fortiorem fuisset expertus, terra matre uires ei suppeditante, medium arripuit et neruosis fortibusque ulnis in sublime elatum non permisit solum contingere, donec inter brachia ui multa compressum languescente paulatim anhelitu deficere compulit. (Busyris) In


1490. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

In Thessalia Centauros, Ixionis et Nubis prolem, uiros semiequos inuadens uicit, manibus calcibusque frustra repugnantes. Pro Deianirę, Oenei filię, (Achelous) coniugio cum Acheloo, Acharnanię flumine, primo in serpentem, deinde in taurum mutato luctatus uicit. Eo humi prostrato alterum cornu dexterę ui auulsit. Quod Naiades nymphę uariis agrestium fructuum diuitiis repletum Copię deę dedicarunt. Ille uictor Deianiram formę uenustate imprimis decoram sibi copulauit. Cum illa profectus, postquam fluuium traiicere necesse esset,


1491. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

es, ista omnia non tam multi neque magni facienda esse, quanti a me ęstimantur. Pręclara enim et miraculorum plena arbitror neque adduci queo, ut rear contraria cuiusquam dissertatione extenuari posse ac diminui, ne tanta uideantur. THEOLOGVS: Non eo inficias ea quidem hominum admiratione digna esse et omnium heroicorum gestorum maxima. Sed quid dices, quid respondebis, si tibi nostris temporibus fortiora, excelentiora, magnificentiora his omnibus agi gerique ostendere? POETA: Fama hoc profecto prius


1492. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

uirtus sit dracones interimere, si eorum interemptoribus nullum ab ipso uirtutum remuneratore, Deo, pręmium proponitur? (Paulus apostolus) Viperam Paulus apostolus, quę manum eius mordicus apprehenderat, in ignem excussit neque de hoc gloriatur, tanquam pro eo mercedem accepturus. De illo autem gloriatus est, de quo gestiens et exultans ait se fidem seruasse usque ad pręsentis uitę consumatienem et propterea sibi repositam esse in cęlo iustitię coronam. Cum illo igitur dracone nobis pugnandum est, qui non corpora, sed animas perdere conatur.


1493. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

contentione procul recesseris, multiplicabuntur contumelię, plurima emergere incipient conuitia. Face autem admota rationis, qua mens illuminatur et instruitur ad bonum malumque discernendum, rixa protinus animique indignatio sedatur et extinguitur. Denique aut tacendo irę motum coerce aut ab eo, qui tibi calumniatur, te amoliendo tempera aut molli mitique responso furentem placare stude, et hydram interemisti multoque plus laudis ac remunerationis apud Deum inuenies quam apud Euristeum Hercules. Neque enim monstrorum domitoribus cęlum promittitur, sed uitiorum. Quid pręterea hic


1494. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

est enim, qui carnis lasciuientis uiolentiam continentię uirtute calcat quam qui uirium magnitudine aprum superat. Post hęc, ut non robustum modo uerum etiam prudentis admodum ingenii eum fuisse monstrares, (Cerua) ęripedem ceruam, aurea cornua pręferentem ab eo laqueis captam memoras. Perinde ac si alii uenatores nesciant omnino uel laqueis captare feras uel fallere uisco. (Aues Stymphalides) Stymphalidas quoque aues strepitu ac fragore repulisse, quanta, putas, animi solertia fuerit, cum uideamus hoc ipsum qualibet


1495. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

sed Deo seruire est matrimonio diuina lege constituto modeste ac temperanter frui et de Euangelio sati seminis fructum carpere trigesimum. Si ergo in matrimonio honeste, pudenter pudiceque uixeris, a Domino accipies mercedem, qualem nunquam Hercules recepisse creditur ab Euristeo, nisi eo forte tempore, ut ab aliis audiui et tu subticuisti, quando in Lydia in Omphales gratiam muliebrem operam exibuit, posita claua colum fusumque suscipiendo et manu illa, qua monstra domuerat, molliter effoeminateque nendo. Sed si parum fuerit, dicet aliquis, foeminas pręlio uicisse, Geryona


1496. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

est, sed iniustitia. Audi igitur, quę aurea mala nostri recte sapienterque expetunt. Ad supernas opes, quę non pereunt, possidendas inhiant, terrenas contemnunt. Peruigilem autem draconem, diabolum, ab ęterno bono auertentem studio uirtutis opprimere conantur et eo uicto uoti sui compotes fiunt. Sic ipsi cęlum petunt, sic inter beatos censeri festinant. Fatere igitur a nostris Herculem superatum, quem hactenus prę omnibus commendandum existimabas. Nec ideo beatum putes, quia moriturus, ut aiunt, in rogum se pręcipitauit et ab igne ad cęlum creditus


1497. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

ut imperent in terra, qui cum Christo regnare cupiunt in cęlo. Humiliantur et submittunt sese, ut Domino placeant dicenti: Sinite ad me uenire paruulos! Talium est enim regnum cęlorum. (Cacus) Hercules Cacum flammas ab ore uomentem in Auentino interemit et boues ab eo furto sibi sublatas reduxit incolumes. At uero nostri Christicolę uoto castitatis suscepto contra libidinis flammas assidue pugnant et, siquid puritatis per obscenę Veneris cogitationem amiserint, carnem affligendo reparare conantur. Ex his alii uirginitatem, alii uiduitatem seruant, et hi


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1519], Dialogvs de Hercule a Christicolis superato, versio electronica (), Verborum 8236, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [marulmardial].


More search results (batches of 100)
First 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.