Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: eo

Your search found 5588 occurrences

More search results (batches of 100)
First 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1499-1513:


1499. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

agrum, per quem ex Dalmatia Budam uersus erat pergendum, iter tutius quam antea esse accaepit, haud oblita officii sui misit cum donis ad Vuladislauum legatos, qui ei de regno Hungariae ad se delato gratularentur amicitiamque cum eo instaurarent, atque antiquas societatis leges, interposita eius auctoritate, confirmari peterent. Rhacusani a rege comiter excepti omnibusque quae postulauerant impetratis munifice insuper donati ad suos remissi sunt.


1500. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

speciem reipublicae Epidauriae pro praesenti restituunt fortuna, haud sane obliti afflictis in rebus Romani ingenii, cuius proprium fuit aduersis obluctari et clades acceptas industria subleuare. Quandoquidem Epidaurus, teste Plinio atque eo auctore, qui libros aliquot C. Caesaris commentariis contexuit, Romana fuit colonia. Aliquot deinde post annis Polimirus, cognomento Belus, materno genere Romanus, paterno uero Rhatislaui,


1501. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

fuere, apud suos satis honesti, quorum quidem maiores, una cum Rhatislauo patria extorres, Romam sese recaeperant atque studio antiquae patriae repetendae una cum liberis ac coniugibus Belum in Illyricum proficiscentem sunt secuti. Eo loci a Ioanne Tribuliensium pontifice regnique principibus, qui officii gratia obuiam nouo regi frequentes progressi erant, loetis animis summoque honore est excoeptus atque in oppidum Tribulium, quod sane ea tempestate pro captu


1502. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

sedes habere. Vbi intellexit eos maxime, qui tenuiores genere ac fortunis erant, praeoptare maritima loca, utpote emporio magis idonea, seque malle mercatura ac nauigatione quam cultura sterilis ac asperi circa soli uictum quaerere, illis eo libentius est assensus, quia ingens eius animum cupido incesserat nouae urbis in eo loco condendae, quo primum Dalmatiam petens nauibus erat delatus. Verum natura munitior locus uisus, licet urbi amplificandae haud satis esset commodus,


1503. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

maritima loca, utpote emporio magis idonea, seque malle mercatura ac nauigatione quam cultura sterilis ac asperi circa soli uictum quaerere, illis eo libentius est assensus, quia ingens eius animum cupido incesserat nouae urbis in eo loco condendae, quo primum Dalmatiam petens nauibus erat delatus. Verum natura munitior locus uisus, licet urbi amplificandae haud satis esset commodus, ubi nunc Rhacusa sita est, quoniam, praeterquam quod editus esset atque magna ex


1504. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

etiam Michaelis Constantinopolitani imperatoris ope, ad cuius imperium id temporis Dalmatia spectabat, instauratam, asserentes una cum Epidauro ab iisdem hostibus dirutam fuisse. Addunt etiam arcem ipsam lingua Epidauria Lauusam, eo quod in praeruptis saxis posita esset, uocitatam; in quod quidem nomen totam mox urbem abiisse tradunt, Lauusa in Rhacusam mutata. Ductis deinde duobus muri utrinque brachiis, regionem, protensis


1505. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

legibus uiuerent id consilii coeperunt, quo quidem neque ipsi seruitutem effugerunt et patriam alienae ditioni subiicientes sibi pariter et posteris suis perpetuam inusserunt notam. Erat inclyta eo tempore Veneti populi, non tam imperii, quod admodum tenue erat, quam iustitiae caeterarumque ciuilium artium fama. Huc accedebat publicum simul et priuatum hospitium cum Veneto senatu Rhacusanis: priuatum mercaturae societate, e qua


1506. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

Constantinopolitano conseruaturos, iugum ferre Venetorum non modo imprudenter, sed etiam non sine defectionis nota accepere, nihil enim consulto imperatore Constantinopolitano, ad quem tunc Dalmatia una cum ipsa Veneta ciuitate spectabat, eo quod illud imperium ita iam attritum esset, ut ne sese quidem posset ab hostibus defendere, nedum sociis opem ferre, pacti sunt cum Venetis ut exturbato illorum ope tyranno praetorem singulis annis Venetiis peterent. Atque ita externae


1507. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

Rhacusanis animus simul et industria adiecta. Itaque Slauinis Dubrauiae incolis inde ui pulsis uicum et quicquid campi interiacebat moenibus circumseptum cum urbe coniungunt, atque ita magnitudo urbis breui duplicatur tectis toto eo spatio exaedificatis. Et quoniam haud paruo certamine Dubrauiam de Slauinis coeperant Rhacusani, templum Diuo Nicolao pontifici, monumentum uictoriae, in capite uici, qui nunc fabrorum


1508. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

monumentum uictoriae, in capite uici, qui nunc fabrorum argentariorum ac uasculariorum frequens est officinis, erexerunt. Decretumque uti festo die, quo Christus ab inferis excitatus uitae est restitutus, senatus cum sacerdotibus eo quotannis iret supplicatum, quod eodem die uico sunt potiti, opera in primis quorundam mercatorum ac nauticorum Docleatium, qui e lacu Lignistri, ad quem Doclea sita erat, per Drilonem amnem (is ad Olchinium in mare euoluitur, incolae


1509. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

Amplificata moenibus ac tectis urbe ciuium quoque numerus in dies magis magisque augebatur. Nam multi ex proximis regionibus, Illyrico, Macedonia, Epiro, Graecia, atque etiam nonnulli ex Italia eo habitatum conuenere, ciuitatis magis institutis ac moribus quam soli felicitate ulla capti. Eorum quidam in patritios allecti opibus ac familiae amplitudine clari ad hanc durant diem.


1510. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

potestate Rhacusanorum omnino exemptas Iaxiae tradi, Rhacusanis oratoribus apud Caesarem nequicquam nitentibus ne insulae fidelibus sociis, falsis Iaxiae criminibus, adimerentur. Sed crimen ualuit eo maxime quod Rhatanei Canalensisque agri diuisio eiectis ueteribus colonis parum purgata esset, cum insulani alienae cladis exemplum metumque, qui non uanus esse uidebatur, in suam defensionem contulissent. Itaque, licet Rhacusanorum


1511. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

prauo consilio inito sibi uendicare conabantur, mercaturae consuetudine proprium magis quam publicum emolumentum sequentes. Quo autem studio fidem caeteris in rebus semper coluerint Rhacusani, eo maxime tempore declaratum est quo Georgius, Triballorum ac Dardanorum rex, Stephani Nemagnae successor fere ultimus, regno a Turcis pulsus Rhacusam una cum familia se recaepit ui magna auri secum allata. Nam quum fidei senatus Rhacusani


1512. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

sub quo aliquot Dalmatiae regiones tunc erant, inimicitiis stolide ac optimo quoque, et imprimis Iupano Bono Marinoque Restio dissentientibus, susceptis, adeo pertinaciter per summam etiam temeritatem armis contenderunt, ut absumpta eo bello magna ui auri in externos milites, ultimum pene in discrimen, tum ab suis militibus, tum ab hoste, libertatis amittendae deuenerint. Nam conducti ab Italia milites, uidentes Rhacusanos imbelles esse et praedae expositos, consilium


1513. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

adiecit. Etenim infirmitatis suae iam satis gnari in omnibus publicis actionibus metum inde in consilio habentes omisso amplificandae fortunae studio sublimium animorum affectu solis uectigalibus augendis incubuere, unde et tributum Turcis commodius penderent et suppeterent expensae ad urbis custodiam necessariae. Sed iam procul ab incepto tractus, eo, unde me Rhacusana ciuitas auocauerat, reuertar.


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1520], Commentariolus de origine et incremento urbis Rhacusanae, versio electronica (), Verborum 5404, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio – historia] [word count] [tuberocommrhac].


More search results (batches of 100)
First 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.