Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: eo

Your search found 5588 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 154-178:


154. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 5 | Paragraph | Section]

ut absorbeat, et numquam gurgitatum refundens. Nam sermo eius numquam fixus in ore habitat, sed ut uaga per aera fertur auis, geminata perutitur parabola, id quod decentiores et elegantiores oratores statuunt et ratificant ipsa sola abhorret. Fides igitur non est eis admittenda pro eo quod camum in regendo fidelem subditum Egidius in libro laudabiliter Regiminis principum autentice disciplinat, regulariter non gubernant, sed deterius more tyrannico in chaos precipitant. Ergo quibusque est cauendum, ne sub ipsorum perfida corruant potestate et sine idonea cautione


155. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 6 | Paragraph | Section]

debellate eam, non parcatis iaculis, quia Domino peccauit, crudeliter nempe ipsa comisit. Nam si quis ignorantia est preuentus, fingit stilum mendatiorum, qui a cunctis est cauendus, Iadrę leges periti et in trono prophetico aprobati reperiuntur. Sed de eius superbię elatione sileo, eo quod plurrimis excedit cubitis fastum de grandis Sabthael non minimus, qui diuina similitudine formatus ac eius fuerat gratia illustratus, visione decora est perpetuo priuatus ac in abissum est precipitatus. Igitur, Iadera, non uales illud elegicum metrum regis Dauid resonare. Debuit


156. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 7 | Paragraph | SubSect | Section]

Tnini peruenit ibidemque conatus est ipsum Tnini castrum, quod tunc possidebat Vladislaua, relicta Neliptii generationis Suadcich, cum Iohanne, eius filio, sacrę subicere ditioni, quod minime obtinere ualuit; nam ipsum oppidum nullum genus agonis pati poterat eo, quod mire altitudinis necnon et fortitudinis est conualatum. Quod uidens ipse banus cum comitiua castri fasceninas ac defenssiones, in multa ammiratione cordis est comotus ac despiciens eundem bello capere non posse, diligentius deliberato consilio grauissima dispendia


157. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 10 | Paragraph | SubSect | Section]

Tnini oppidum cum suis pertinentiis, quod et ipse rex suo nutu feliciter regit et gubernat. Eidemque Iohanni prefatus rex pro brauio quandam diocesim in Cetina premiauit, preterquam tria castra idem rex nequiuit possidere, videlicet Ostrouicam, Clissam et Scardonam, tunc temporis eo, quod comes Paulus Banich seu generationis Subichieuich, cuius brachio oppidum Ostrouice manutenetur, nec non comes Mladinus generationis eiusdem, cuius mandato Clissa et Scardona protegitur, rebelliones sacro imperio ac eius inspirationem adinuicem contra prefatum regem conficientes nec aliquod


158. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 21 | Paragraph | SubSect | Section]

quidam classem seu galellam, in qua vltra decem potentiores viri de ciuitate Tragurii, qui Venetis transfretare extimabantur, in Vallem magistrorum applicauit. Quam Iadertini cum duabus barcis armigeratis cęperunt omnesque eius nobiliores et aliquos eius plebeios in carcerem detruserunt pro eo, quod et ipsi Tragurini quamplures Iadertinos in eorum ciuitate repertos absque causa rationabili in captiuitatem deduxerunt. Tu quoque fac simile, sic ars deluditur arte. Non cessant certe ipsi Iadertini multorum sublimiorum ędificiorum decorare eorum ciuitatem atque


159. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 23 | Paragraph | SubSect | Section]

11. Dies receptionis litterarum regis Adueniente quidem octauo die prefati Septembris mensis, quo per vniuersum orbem festum natiuitatis Virginis gloriosę deuote celebratur, Iadertini obsessi vehementem gesserunt consolationem ex eo, quod Lodouicus, memoratus rex, quandam epistolam ipsis transmisit, cuius seriem presentibus denotamus. Lodouicus, Dei gratia rex Vngarię, nobilibus viris iudicibus, Consilio et Comuni ciuitatis Iadre animum ad grata paratum cum salute. Nuntiauit nobis Nicolaus,


160. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 24 | Paragraph | SubSect | Section]

heretice prauitatis alumnus, prout et eius regio tali errore a prolixitate iam temporis asseritur et, prout rei est veritas fore mandata, est prefectus. Congregataque ipsa militia in multo cuneo nominatus dum suum iter aripuit imperio regis, cępit deambulare in tutelam Iadrę lento gressu eo quod Veneti animi (quod est naturale) impleuerunt aurea ęra. Secundum nuntium nomine fratrem Marinum Minorum ordinis Iadrensem, qui multa scientia ac sapientia incomendabili fuerat presignitus, dicti ciues Iadrę ad dictum eorum regem sagaciter destinarunt roborando


161. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 25 | Paragraph | SubSect | Section]

Secundum nuntium nomine fratrem Marinum Minorum ordinis Iadrensem, qui multa scientia ac sapientia incomendabili fuerat presignitus, dicti ciues Iadrę ad dictum eorum regem sagaciter destinarunt roborando sponsionem ac Iadertinorum fidelitatem ipsi regi ac humiliter ab eo postulando iuuamen, per quod inimicis resistere valerent, et alia, que ad presens dimitto. Cui rex benignum se reddidit ac suam gratiam vberiorem spopondit se exhibiturum. 12. Qualiter Veneti


162. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 26 | Paragraph | SubSect | Section]

cuius morte Iadertini nimio dolore compuncti ingemiscere ceperunt et quamplures nobiles de Iadra amaritudinis tactu togas hilaritate confectas exuunt lugubriaque vestimenta in multo assumunt męrore et ea veraciter non mutarunt, donec spatium sex mensium circulariter non defluxit, ex eo, quod dicti Iadertini grandem spem et fiduciam in ipso rege retinebant et, nisi talis euentus contigisset, iam Iadertini liberationem sue patrię infalibiliter percepissent. 13. De quodam conflictu,


163. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 31 | Paragraph | SubSect | Section]

recusasse illos nec eos velle a tanto liberare discrimine et tam grandia suscepisse dispendia parata pro ipsa militia. Quamuis grauibus doloribus intrinsecus passi fuerint, nihilominus adhuc fiduciam spemque infallibilem in ipso rege intrinsecus retinentes, eo quod ipsis dictus rex affirmauerat eos non relinquere, sed, si neccesse fuerit, solus personaliter in eorum suffragium vere futurus et cum sua potentia accelerabit. Clamabant Veneti voce preconia per Iadertinos eligenda velle applicare, ad quam hostes non tantum exaudire


164. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 33 | Paragraph | SubSect | Section]

Existente sole immediate subsequentis diei in medio polo, egregius Delphinus, naturalis dominus Vienensis, qui arcta sanguinis affinitate dicto Lodouico regi fuerat alligatus, cum duabus suis galleis congruenter apparatis, cum quibus versus partes Turchenas cupiebat transfretare, eo quod iussu apostolico erat dux et capitaneus exercitus Christianę gentis, et ad sticatum Venetorum applicauit et ibidem cum Venetis in multorum prolatione sermonum fertur protexisse. Sed ea, que mutuo contulerunt, iudicio lectoris disposuimus relinquere. Et


165. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 35 | Paragraph | SubSect | Section]

inceperant, constantius obtineant, cum talis herus sit ille, qui in sui protectione ipsos acceptauit, qui in multo maiori potentia quam sit Venetorum abundat. Ipsumque Delphinum dicti nuntii honorifice pro parte comunitatis exeniauerunt et, accepto ab eo commeatu, inde abierunt. Ille ab hiis confinibus secedens suum propositum exequi cupiebat. 20. Quomodo Iadertini laudabile consilium renuerunt et de triumpho Venetorum obtento castri S. Cosmę et Damiani Iadre districtus Illud


166. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 38 | Paragraph | SubSect | Section]

Sed iustissimus Iudex digna vltione in ipsos homicidas presignauit, quod aliqui morte carceris, aliqui ictu mucronis, aliqui suffocatione maris et aliqui iniqua et pestilentiali nece interierunt. Et ex quo homo a via rectitudinis sic recedit, tanto diuinum ab eo prolongatur presidium. Quot ergo incomoda propter ipsum facinus Iadra diuino permittente iudicio supportauit, quod ipsum castrum, quod hostes ceperunt non violenta manu, in quantum et grande damnum aduersariis Iadertinis redundauit! Inde cibariis recentibus, tam esu carnium


167. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 41 | Paragraph | SubSect | Section]

Iadertinos idem Capitaneus se disponebat eisdem presidium pręstare. Cum cathena obiiciente, tunc etiam trabuchorum tactu accedere dubitabat. Sed iam gallea et crapuli Iadrę ad classem marani se adheserant et neminem nautarum ibidem comperisse testificatur eo quod omnes equori se disposuerant, quos mare crudeliter conglutinasse dicimus. Et mane facto diluculo Veneti ipsos a mari haurierunt absque spiritu rationabili. Quod nauigium ablatum pariter et cum eius machina, in quo etiam multa carbassa, amplustras et perticas nec non alia


168. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 42 | Paragraph | SubSect | Section]

partes mutuo se miscuissent, cruentaliter se hostes adinuicem deprimunt. Sed Iadertinorum turba non collectim, sed distinctim certat, quibus malefici instantissime persuadentibus, ut non diuisi et dispersi altercarentur, sed adinuicem se glomerarent, cum eo modo fixioris stabilitatis esse arbitrentur. Hęc quidem iniquissimi proditores zelo leuitatis consulebant, ut facilius possent dolosum perficere et terribile propositum. Ad quorum persuasionem, nutu permittente diuino, minime acquiescere studuerunt. Non quidem credendum, quod peruersum intentum


169. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 43 | Paragraph | SubSect | Section]

ciuitatis, sunt promulgata. Nam ipsi sceleratores in aculeo positi proditionem et tam grande facinus sic confessi sunt, ut presentibus instruimus, quod videlicet illam conspirationem, iam superius in pręcedenti capitulo expressam, fini adhęrere non possent commode. Saltem eo die, quo pugna foret mota ad cathenam infringendam per Venetos, studuissent ac procurassent vnam vel plures turres Iadrę prodere ac designare in eorum manibus. Quę si ipsi malefici compleuissent, ut memoratur iuxta eorum spontaneam loquellam, munus


170. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 46 | Paragraph | SubSect | Section]

De quodam tryumpho, quem Iadertini obtinuerunt de quadam turri laborata in duobus plathis Mantuanis Postquam ergo Iadertini illud obstaculum cathenę defensare nequiuerunt, acerbo molestati dolore, sed ipsa turbatione non diu perdurante pro eo, quod fortioribus magisteriis et propugnaculis urbem studuerunt munire confeceruntque (ut diximus) plusquam XV trabuchos in vallatione ciuitatis. Architectant multos spingardos in gyro civitatis, vbi flebilioris apparebat virtutis. Eminentissima fabricauerunt edificia, que


171. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 52 | Paragraph | SubSect | Section]

et plus imminentibus fundare propugnaculis et turribus ac eam cingi muro cemento linito, a boreali quidem parte turres ligneę seu decem propugnacula, ab australi totidem. Sed ex orientali plaga erant numero quatuordecim et a parte quirinali inane nullaque fortilicia ab hac plaga erat instructa ex eo, quod illic tuti fore ipsi Veneti reputabantur propter ipsorum classes et galleas, quae ibi continue applicabant et sibi portum eligebant. Nam si euentu eos contigisset et nimia oppressione essent hostium conflicti seu aliquorum non posse resistere potentię, eorum erat meditamen in


172. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 58 | Paragraph | SubSect | Section]

occiderunt. Ibique Veneti innumerabilem sui populi delinquerunt partem. Sed ipsa excelsa turris Venetorum in ipsis binis fabricata plathis cupiens et putans excedere cacumen turris Iadre hedificate in angulo ad Babbas, que Saulare transiens formidans iuxta eam accedere inde recessit. Ex eo, quod ipsa turris Iadre circa cubitos sex altitudine illam inimicorum excedebat, cepit per equor huc et illuc discurrere inimicos molestando nec ubi sibi aptum locum reperiebat. Pugnabatur eadem vrbs et ex australi plaga ipsius solum cum balistis, spingardis et arcubus. Modicos ex


173. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 60 | Paragraph | SubSect | Section]

rex audiens tam grandem fidelitatem intendens, mane crepusculo facto aliquot tubiculas equestres per vniuersam militiam tibicinare iussit. Parant se omnes de exercitu festinare iter in regis fidelium. Nunc Iadertini ueraciter concipiunt rumores de futuro regis remedio, ipsum prestolantur eo ineffabili tripudio, quo sancti et iusti patres in lymbo locati Tartareo pii Saluatoris aduentum flexis genibus, nudatis capitibus et pronis expectarunt. Ex quo igitur ipsi obsidentes concipiunt, quod rex iam properabat succurere Iadertinis, muniunt


174. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 68 | Paragraph | SubSect | Section]

baronum cupiditate seductorum sagacem perfectionem sponsionis suis intimis fidelibus operatę. Et nisi tunc idem rex per suos speciales legatos illos ciues hortatus fuisset, quod de aduersitate nihil hesitent, de ignominia, que ei non fidelibus perpetrata extitit, non gemerent nec turbarentur eo, quod ipsorum liberatio erit prior quam ipsius erit ab illis partibus recessus, nullus ciuium tanto posset uigore subleuari, quin aut ipsam urbem relinqueret aut doloris tactu uita non priuaretur. Et cum nil a rege fideles habere possent nisi tantum ignominię et discriminis


175. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 72 | Paragraph | SubSect | Section]

roboratam, sed per alteram uiam reuersus est in regionem suam. Lentitatem et ineffectum ipsius nuntii ipsi Iadertini infęlices concipientes, eorum exigente demerito, quod liberationem patrię ab illo, qui ut sanctus honorabatur, acceptare nequiuissent, sed ab eo inconstantia verba accipiebant, in uaria seditione pro parte pinguium plebeiatorum aduersus egregios extitit ciuitas commota. Sed plurimi ex crasso vulgo proprię patrię fuerunt propter cupiditatem perfidi proditores. Rebelliones statum vrbis hostibus declarant, hortantur eos


176. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 78 | Paragraph | SubSect | Section]

illius proditoris Zoilli in tanta clade pugilles se disponebant, cum idem sceleris confictor signum eis dederat. Pugillatores seu defensores oppidi, licet coacti per reliquum capitaneum castri nomine Ioannem de Scherbeç, conciuem, austerrime defenssabant et viriliter hostes imprimebant, nec eo die valuerunt ipsum superare. Adusque horam sextam ipse agon dicitur perdurasse. Atque eodem Idus insontes quosdam infantullos et inocentes egenos, qui valuas elemosynando circuibant extra vrbem egressi, ut alibi saltem eorum vitam sustinerent


177. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 82 | Paragraph | SubSect | Section]

officio capitaneatus in bastida. Adhuc quidem eternus custos vigilare videtur in gestis Iadertinorum, nam decimo die septimi mensis quidam frater Michael, abbas monasterii Sanctorum Cosme et Damiani de monte diocesis Iadrę, extitit captiuatus pro eo, quia quandam paginam seriei epistolę capitaneo nouo classium per quendam cęnobitam suum collegam, hic etiam captiuatus, clam destinauerat. Cuius exemplum epistolę huius erat continentię: Exemplum epistolę Magnifico


178. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 84 | Paragraph | SubSect | Section]

mouentur. Ornat octo galleas capitaneus maris tectas laneis armis lausis, ne offensionem balistę spiculorum paterentur, cum quibus audacter se mouit festinanter erga illum paronem, sed more femineo abscessit nihil probitatis ostensus et cum penes ipsum accesisset, indistans ab eo fere trium passuum, se stabiliuit, propius nutauit accedere. Iadertini equidem galleas hostium in portum remigare sentiunt, cite arma suscipiunt, ad defensandam suam classem accelerant, et ibi grauiter remigatores gallearum ex


Bibliographia locorum inventorum

Anonymus (floruit 1346-1353) [1346], Obsidio Iadrensis, versio electronica (), Verborum 22573, Ed. Veljko Gortan; Branimir Glavičić; Vladimir Vratović [genre: prosa oratio – historia] [word count] [anonymusobsidioiadrensis].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.