Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: eo

Your search found 5588 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 187-191:


187. Vitez od Sredne,... . Epistolae duo a. 1448, versio... [page 122 | Paragraph | Section]

utpote ubi non solum intentionis cognitae, sed verae etiam executionis relator accedet; tamen exequenti mihi, quae ad eam rem instituta sunt, non ab re visum est in hoc procinctu cum ipso oratore nostro miscere sermonem, eum videlicet, qui plus animum solicitat, urgetque, et quo magis urget, eo minus taceri, minusque in animo meo oblitterari potuit, nihil novi vel ignoti addens, sed ut refricatus dolor malorum publicorum sensum, tot malis duratum reficiat, magisque notum fiat, belli huius causam maiorem esse quam bellum. Lustrum prope vicesimum, si apte memini circumagitur, quo Europae


188. Vitez od Sredne,... . Epistolae duo a. 1448, versio... [page 127 | Paragraph | Section]

pugnae, et ipsi hostiles oculi confiteri poterunt, vix unquam pertinaciorem contulisse. Equidem XVII. Oct. coram facie hostium castra metati sumus, praelii, caedisque, principia inita demum altera, quae sexta feria fuit. Primo mane ordines educti, iustaque acie signa collata. Stetit eo toto die nostrorum invictus animus, minus cedens, quo caedebatur durius. Multa clara funera hinc inde edita, tamque solida et constans pugna fuit, ut maiori pertinacia quam vi bellum fervere videbatur. Nemo usque ad tenebras receptui cecinit, nox ipsa sequens furorem et arma diremit, ubi et si


189. Vitez od Sredne,... . Epistolae duo a. 1448, versio... [page 127 | Paragraph | Section]

potius, quam ad internecionem interpretari. Caeterum de persona nostra, si gloriari oportet coram te, recte in infirmitatibus, passionibusque nostris gloriabimur, hostilem pressuram, captivitatem et caeteras fortunas abunde experti, sed iuvat inter haec, quod non ignavo quaestu passi sumus, sed in eo negocio, utpote fidei, in quo nec armis, sed nec morti cedere destinatum erat, ubi cum adhuc idem exstet animus, poterit habere et ipsa fortuna regressum. Ex Turcorum deinde manibus erepti, apud Despotum Rasciae ad hos usque dies restitimus, tanto videlicet tempore, ut in vigilia


190. Vitez od Sredne,... . Epistolae duo a. 1448, versio... [page 128 | Paragraph | Section]

poterit habere et ipsa fortuna regressum. Ex Turcorum deinde manibus erepti, apud Despotum Rasciae ad hos usque dies restitimus, tanto videlicet tempore, ut in vigilia festi nativitatis Domini ad hunc locum in medium Dominorum Praelatorum et Baronum, ac Procerum regni Hungariae in eo ipso loco congregatorum venire potuerimus. Inter quos auctore Domino, quod notissime magnum restaurandae fortunae spem tribuit, rectam concordiam ac unionem et caeteras regni res integras reperimus, praesertim vero animos ex hac suscepta clade irritatos magis, quam fractos. Vnde illico nobis


191. Vitez od Sredne,... . Epistolae duo a. 1448, versio... [page 128 | Paragraph | Section]

nobis mandata provisio fuit ad reassumendam fidei, patriaeque defensionem. Itaque consensimus ultro, restituimusque e vestigio navare operam, curamque, ne longa aut diuturna fiat hostibus quies, ex nostra clade quaesita. Revera non quiescemus et nos, comite vita, donec vel vindictam vel mortem ex eo hoste referre datum fuerit. Quamobrem dilectionem tuam attente requirimus, quatenus et Tu in rebus tibi commendatis agas, uti rectius et efficacius potes. Specialiter vide, si sperare solum et non habere illinc subsidia liceat. Jamiam zelus, si quis est, ad defensionem afflictae satis fidei


Bibliographia locorum inventorum

Vitez od Sredne, Ivan (c. 1405-1472) [1448], Epistolae duo a. 1448, versio electronica (, Servia; Segedinum), Verborum 1682, Ed. György Fejér [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [viteziepist1448].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.