Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: eo

Your search found 5588 occurrences

More search results (batches of 100)
First 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 2032-2040:


2032. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page a4v | Paragraph | Section]

animus assiduis cogitationibus affixus paulatim succumbere, ac interdum non constare sibi caeperat: pallor quidam lethalis et macies totum corpus occupauerant: et quum adesset certa pernicies animi atque corporis, sapientia quidem necdum in vestibulo apparebat, Quo in discrimine constitutus (eo enim iam ventum erat vt si paulum adhuc immorati fuissemus in illis vanis occupationibus, ne ipsa quidem sapientia, si forte venisset, habuisset quo diuerteret) anceps tamen eram, prosequerer ne susceptum opus, quod tanto studio eram aggressus (adhuc enim aliquem scintillae rationis extabant) an


2033. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page b_v | Paragraph | Section]

Mirificam inquit capio voluptatem ex tuo sermone, sic enim confirmauit meum consilium, vt deinceps poenitere me facti non possit. Sexcenties animam exhalauissem, (in tantum rei magnitudinem, ac vix quatuor hominum aetatibus perdiscendam extulisti) antequam peruenire liceret eo, quo tantopere contendebamus: ac tibi quidem magnopere cogitandum est, quo te periculo isto eximas: quippe tam peruicaci studio vehementer immutatus es: curae atque vigiliae, et ipsa pertinax mentis intentio exorbent internum humorem, spiritusque vitales penitus exhauriunt: nisi recaeptui mature


2034. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page bii_v | Paragraph | Section]

voluptas, nec longitudine temporis lassessit, nec aetatum mutatione labefactatur: sed potius quotidie vna cum aetate augescens maiora capit incrementa, aethernum manet, vt ipse animus, aethernus et incorruptus habetur. Constat grauissimos philosophos, quo magis viribus destituebantur, eo vehementius in amorem sapientiae exardescere consueuisse, atque in iis studiis vitam finiuisse, quae profecto credibile est consequi animas hinc tanquam e carcere euolaturas, vnaque cum ipsis immortalitate perfrui in luce illa dei purissima, atque sempiterna: quo neque tenebrae neque tempestates


2035. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page b4 | Paragraph | Section]

et caelestis et terrena origo est. Si virtus ab aliis pararetur maximis laboribus, aliis oscitantibus, et crapulam eructantibus sponte per os incurreret, res longe aliter habet: nam in arduo sita est, ac vallatur vndique locis asperis et praecipitibus: plurimum sane sudandum est, priusquam eo quispiam pertingat, quamuis radices amaras habeat: fert tamen fructus suauissimos: ergo inquit superuacua sunt munera legesque parentis naturae ad vitam sancte honesteque degendam, mortalium animis ab orbe condito infixe? Minime inquam, atque ego


2036. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page c_v | Paragraph | Section]

haec vir optime? contradicere pergis? an satis factum putas? Commode inquit plaeraque ad persuadendum attigisti: Verum adhuc vrget me quidam scrupulus. At nos inquam curabimus illum eximi, si patieris medicamenta salubria. Quidni patiar inquit? neque eo dementiae perueni, vt abhorream a sanis consiliis. Cognitio inquam veritatis omnium sententia mea, iucundissima est, ac eam quiuis indagare debet, qui anhelat accedere ad cognitionem dei, quandoquidem ipse deus veritas immutabilis ac sempiterna est. Hic ille,


2037. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page ciii_v | Paragraph | Section]

ex accensione sanguinis circa cor, extrema corporis et ipsam faciem occupat, decaedente ira, ille quoque abit, ac pristinus reuertitur color. Similiter in metu atque laetitia manifesta signa in corde existunt: illo contrahitur, et proinde sanguis ex toto corpore subsidio eius accurrit, quia in eo principium vitae sit. Vnde videmus timentium exteriores partes corporis, factis imbecillioribus neruis abscessu spirituum, qui sanguinem quoque secum trahunt, tremere atque pallere. Contrarium vero laetabundis accidit. Cor enim tanquam in magna securitate dilatatur: sanguisque per membra


2038. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page dii_v | Paragraph | Section]

vtroque enim caret ac penitus ab vtroque seiuncta est. Patet quidem cum vegetali non transfundi simul per expulsionem seminis animam sensualem (nam de intellectuali postea dicetur) quum semen nil aliud sit quam excrementum alimenti mutati, nec posse fieri vt actu insit in eo vis sentiendi, sed eam tempore procaedente recipi: Cuius rei veritas aliquot manifestis signis colligitur; sed erimus contenti vnum exposuisse. Tradunt quidem cum infans in utero mouetur, minime autem sentit, atque etiam, quod multo est admirabilius, non viuit animalem vitam. Quonam inquit istud


2039. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page dii_v | Paragraph | Section]

quo aer penetrare non valet; tum demum autem spirantem fieri, vbi aeditus in lucem, aerem hauserit. Quanquam praecipui medicorum constanter affirmant, foetum augeri per annexum vmbilici transmissoque a pectore atque pulmone per venas et arterias aere quasi per infundibula canalesque: atque eo penetrante per saepta secundae, vegetari pariter atque spirare, quod plane cognosci non potest ex sectionibus Anatomiacis. Quamuis enim cibatur infans per insertionem vmbilici, quasi radicem in vterum agentis: quippe fistulosum est, aptumque ad sugendum subtilius alimentum.


2040. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page eii | Paragraph | Section]

capitis loco, vt illis tutius sit ab externa iniuria: atque inde, quum opus est, depromit tanquam ex thesauro. Non magis enimuero turbat animum corrupta sedes memorie, quam Economum, si quis deleat eius Ephemeridas. Sed quamdiu adest intellectus, caetera omnia corrigi atque instaurari possunt, eo quidem abeunte, subleuandis imaginariis memoriaeque partibus incassum conabere. Iste locus de contemplatione naturae amplissimam praebet materiam ad disputandum, Caeterum et nox appetens, et sermo prolixior, vrget vt festinem ad calcem, neque licet vno die omnes Phisicorum et Medicorum scholas


Bibliographia locorum inventorum

Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1544], Dialogus philosophandumne sit, versio electronica. (), Verborum 8149, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfphilos].


More search results (batches of 100)
First 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.