Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: eo

Your search found 5588 occurrences

More search results (batches of 100)
First 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 3963-3978:


3963. Rogačić, Benedikt. Euthymia sive De tranquilitate... [Paragraph | SubSect | Section]

enim nulla siue deambulatio, [1] Plut. Symp. lib. 1. qu. 4. quam quae in proximi maris conspectu; siue nauigatio, quam quae secundum litus peragitur, iucundius oblectat: eo quod permista et in vnum conspirans elementi vtriusque varietas earum amoenitatem congeminet; sic neque Philosophia, quam vbi poeticis illigetur modulis; neque Poesis, quam vbi Philosophica moduletur oracula, iucunditatis plus habet: intendente se nimirum, dum inuicem temperatur, et coniunctim


3964. Rogačić, Benedikt. Euthymia sive De tranquilitate... [Paragraph | SubSect | Section]

suo, quàm latissime patens, includat amplexu? Illius igitur comprehendendae rationem aggressus describere, duobus animaduerti totam cardinibus niti: altero, vt Mala, queis animus discruciatur, prohibeat; altero, vt Bonis, quibus idem acquiescit, circumfluat: meamque, proinde in eo curam, omnem versari oportere, vt quo facillimè pacto tum illa propulsari; tum haec obtineri possint, ostenderem. Iam verò vlteriùs progredienti omnium, quaecunque seu Bona dicerentur, seu Mala, duo se se obtulerunt suprema, eademque opposita sibi inuicem, genera. Primum


3965. Rogačić, Benedikt. Euthymia sive De tranquilitate... [page 99 | Paragraph | Section]

de Instit. Lacon. ubi, licet experimenti mentionem non faciat; magna tamen gloria dicit Pueris fuisse, verbera fortiter excipere. Pueri per integrum diem flagellis caesi, saepe ad mortem vsque apud Dianae Orthiae aram, laeti alacresque tolerant, atque inter se de victoria certant, in eo posita, quis diutius magisque perferat verbera: victoremque summa consequitur gloria. Certamen id flagellatio dicitur, et quotannis habetur. [b] [b] Sen, de Provid. c. 4.


3966. Rogačić, Benedikt. Euthymia sive De tranquilitate... [page 240 | Paragraph | Section]

iudicio, multitudinis potiùs opinionem, quàm rationis ductum sequuntur. Neque verò sola pretij magnitudo, vt hactenus euictum est; sed altera quoque Bonorum felicitatem constituentium nota, certa nimirum dominij proprietas, in fortuitis possessionibus deest: vt ex eo planissimè euincitur, quòd illas retinere pro arbitratu minimè possumus, sed, vel intuiti, toties amittimus. Hinc adeo, ceu ritè probatum, colligitur, fortunatos homines, quantâcunque in externarum opum affluentiâ, maximâ laborare domesticae pacis inopiâ,


3967. Rogačić, Benedikt. Euthymia sive De tranquilitate... [page 241 | Paragraph | SubSect | Section]

LIBRI II. In quo aduersùs praeuisa Fortunae Mala animus communitur.
Felicitas hominis, ex eo potissimùm nomine, quòd Animi tranquillitatem, laetitiamque, extra Fortunae vel fauentis, vel aduersantis arbitrium, in Sapientiâ, Virtuteque suâ positam habeat. Cuius primam effati partem cum in, superiori libro perspicuè ostenderimus; reliquum est, vt


3968. Rogačić, Benedikt. Euthymia sive De tranquilitate... [page 243 | Paragraph | SubSect | Section]

euentura infortunia, non alium propterea relaturis improuidae formidinis fructum, nisi, vt inanium solicitâ expectatione Malorum verè tristes, ac miseri simus. Postremò, quia plus saepe cruciatùs ex Mali prouisi metu, quàm ex ipso Malo praesente percipimus: cum eo ingenio sit timor, vt et maiora veris concipiat, quae procul intuetur, Mala; et quouis temporis puncto totam eorum longitudinem colligat, collectâque adeo vehementiùs animos torqueat. Quae vltimo loco proposita ratio vt planior ad intelligendum sit; statuitur


3969. Rogačić, Benedikt. Euthymia sive De tranquilitate... [page 246 | Paragraph | SubSect | Section]

Nec non Panicus, apud Tacitum, Romanis in castris tumultus, quem perturbatus, trepidèque ruens equus conciuerat. Altera ratio, cur Mala praeuisa leuiùs afficiant, ex eo deriuatur, quia minùs violens est transitus à prouisu doloris ad eiusdem experimentum, quàm ab omnimodâ securitate ad subitum, et totum simul ingruentem oppositae sensum maestitiae. Cui rationi affinis est Tertia, nimirum assuetudo, et quoddam veluti callum,


3970. Rogačić, Benedikt. Euthymia sive De tranquilitate... [page 246 | Paragraph | SubSect | Section]

nimirum assuetudo, et quoddam veluti callum, quo animus, crebrò secum Mala pertractans, ad eorum horrorem, ac sensum paulatim obdurescit. Postremum argumentum, quo rerum aduersarum praemeditatio non solùm suadetur; verùm etiam, qualis debeat esse, explicatur, in eo positum est, quòd per ipsam locum, et opportunitatem nanciscimur, idonea aduersùs prospectos casus comparandi praesidia: quo in apparatu vel tota, vel pręcipua vtilitatis est ratio. Si enim ita quis futura Mala praeuideat; vt nihil de infringendâ opportunis armis illorum vi cogitet, quin


3971. Rogačić, Benedikt. Euthymia sive De tranquilitate... [page 259 | Paragraph | SubSect | Section]

Alia ratio, cur vindictam Sapiens non quaerat: quia iniustè laedens multò est, quàm laesus, miserior, adeoque nunquam inultus, vtpote quem suum scelus externo quouis supplicio grauiùs afficiat. Denique, quia vltio de hoste sumpta nullum affert vulneribus ab eo inflictis remedium. Colligitur itaque, non de ijs, qui exteriùs laedere conati nos fuerint, hostibus vltionem quaerendam, sed in nostram iracundiam, et vlciscendi auiditatem, tanquam in capitalissimum animi hostem, pugnandum, deque huius intimi potiùs, ac


3972. Rogačić, Benedikt. Euthymia sive De tranquilitate... [page 263 | Paragraph | SubSect | Section]

vt dolor quicunque, si minùs hilariter, et citra gemitus; at viriliter saltem, et citra imbelles querelas, animique deiectionem, feratur. Cuius constantiae ratio in promptu est. Nam vel mediocris vrget dolor; vel summus: Si mediocris; pudeat Virum fortem ab eo superari: cum in tali certamine querendum potiùs sit, parum esse gloriae, quàm multum laboris. Sin verò summis idem viribus premit; ipsamet illius magnitudo erigere animum debet: vt dignum aduersarium, capacemque nactus expromendae campum virtutis, non grandibus


3973. Rogačić, Benedikt. Euthymia sive De tranquilitate... [page 274 | Paragraph | SubSect | Section]

ad strenuè pugnandum cum huiusmodi vitijs, quorum victoria à criminum pariter stimulis quietem conscientiae praestabit, nullumque adeo intestinum hostem, à quo tranquillus animi status euertatur, relinquet. Huius porrò interioris belli, palmarumque, quas in eo colligit virtus, exemplum proponuntur recentes, inuictissimi Caesaris LEOPOLDI Othomano de hoste victoriae. LIBRI VI. De interioribus, ac solidis Bonis,


3974. Rogačić, Benedikt. Euthymia sive De tranquilitate... [page 276 | Paragraph | SubSect | Section]

origo ea posse videtur afferri, quòd homines in rebus, quas tractant, non verò in ratione eas tractandi suam quietem constituunt. Quocirca corrigendum eiusmodi errorem, pensandumque initio maturè, quid facto opus sit: vbi Ratio hoc, vel illud persuaserit; ab eo nihil mox deflectendum, quaecunque se in operis progressu molestiae, et difficultates obijciant. Quintum, Non impetu subito, sed prudenti iudicio ad agendum


3975. Rogačić, Benedikt. Euthymia sive De tranquilitate... [page 278 | Paragraph | SubSect | Section]

se moribus, atque factis indignum obiecerit, cui mederi nostrum minimè sit; Diuino id iudicio relinquere, et à cogitatione, ac memoriâ quamprimùm expungere. Non minimam siquidem nostrarum molestiarum partem ex Alijs oriri, magnumque proinde earum compendium ab eo fieri, qui, in utili externarum rerum cogitatione dimissâ, sibi norit vacare. Vndecimum, Humanum omne genus fraterno amore complecti, eiusque felicitatem, non


3976. Rogačić, Benedikt. Euthymia sive De tranquilitate... [page 279 | Paragraph | SubSect | Section]

documenta à Tito Caesare, Cyro Persarum Rege, et Cimone Atheniensi exhibita. Quibus ritè laudatis, nullum hac Boni communis procuratione, seu iucundiorem, seu nobiliorem esse opum vsum, atque fructum statuimus. Idque studium si, pro eo, ac par est, in omnium animis vigeat; auream proculdubio, et beatam homines aetatem acturos. Duodecimum, vltimumque, et par omnibus caeteris vnum felicis vitae pręceptum, Deo Optimo Maximo per intimam contemplationem, amoremque coniungi. Nusquam enim, praeterquam


3977. Rogačić, Benedikt. Euthymia sive De tranquilitate... [page 280 | Paragraph | SubSect | Section]

amor, quemadmodum odio, sic et metu sit vacuus. Deum porrò paratam homini possessionem esse, ex maximo illius erga nos amore manifestè colligitur. Omnis enim Amans Amati res est. Cum igitur effusissimam supremi erga nos Authoris charitatem maxima ab eo nobis collata beneficia planissimè ostendant; quidni, nostrum itidem, dummodo velimus, eum esse, pari perspicuitate demonstrent? Immo ex hoc eius maximo erga nos amore alia item ratio colligitur maximae, quae in ipso amando reperitur, iucunditatis. Nam amor tunc


3978. Rogačić, Benedikt. Euthymia sive De tranquilitate... [page 281 | Paragraph | SubSect | Section]

generatim describitur. Eius aliqua effigies in sanctissimis Aegyptiarum solitudinum accolis intuenda exhibetur. Impetus animi, spectabilia, et creata omnia, prę immensâ supremi Conditoris pulchritudine, fastidientis, intimamque cum eo coniunctionem ardentissimè suspirantis. Eiusdem imploratio, suum caecis vt Mortalibus detegat iubar, omnium amores, vbi plenè agnoscatur, in se vnum versurus, vtpote qui omnimoda, et perfecta votorum sit quies, atque cordis tranquillitas.


Bibliographia locorum inventorum

Rogačić, Benedikt (1646–1719) [1690], Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica (), 8211 versus, verborum 111.074 [genre: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [word count] [rogacicbeuthym].


More search results (batches of 100)
First 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.