Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: eo

Your search found 5588 occurrences

More search results (batches of 100)
First 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 4404-4558:


4404. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

consueveramus, statim atque illuxit postridie ex omnium mente litteris eos acersivi. Hi ut Amadum advenisse cognoverant, nihil potius atque id praestitere. Advolarunt igitur, non advenerunt in urbem: tanta fuit eorum festinatio exhibitisque Amado communibus officiis ut nos eo statim die in unum cogeret petiere. Is ut erat natura ad satis faciendum omnibus compositus, id eis non abnuit nosque, ut praesto vesperi adessemus, humanissime postulavit. Fecimus id tanto libentius, quod primum post longum temporis futurum eum congressum cognovimus, quo


4405. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

potes, sententiam pertrahe." Coepit ille tactaque, ut in principio orationis consueverat, fronte: "Istic", inquit, "haud longum immorabimur, alia nobis hodie praestanda sunt; istud quam brevissime expediam. Vis omnis tuae, quam in politicam attuleras, rationis in eo est constituta quod, cum virtus esset intellectus neque tamen ulla esset ex iis quae recensentur, ut ipse haud inepte probaveras, corruptionem eam alicuius ex iis esse necessum foret. Quod tu commode ad prudentiam retulisti; nam haec una in


4406. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

corruptionem eam alicuius ex iis esse necessum foret. Quod tu commode ad prudentiam retulisti; nam haec una in agibilibus, uti et politica, versatur, itaque consultationem electionem aliaque prudentiae principia politica ex te retinet, in eo ab illa deficit quod pravis modis atque unam ob sui utilitatem agit. Non agam contentiose nec cavillationibus nescio quibus aut eam virtutem non esse intellectus, aut esse unam ex iis, quae recensentur, contendam. Dicam plane te, dum sic disseris, subdolos


4407. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

ex iis, quae recensentur, contendam. Dicam plane te, dum sic disseris, subdolos nonnullorum mores fraudisque vitium, non politicam impugnare. Datur id quidem illi pridem infamiae ut fraudum dolique magistra feratur; at quam aeque, mox apparebit. Omnia sui natura, non eo quod aliorum illis adfert corruptio sunt aestimanda: visus quod fuit quibusdam exitio, non est in malis habendus; sanitatem quod quidam illa ad pessima quaeque abusi sunt, nemo contemnet; sapientiam ipsam quod praeposterus in quibusdam usus corrupit, quis refugiet? Sane sic


4408. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

fraudis genus declinasse defendam; id assero eum eiusmodi dolos sua, non politicae, culpa commisisse. Machiavellum ne memores quidem; nam pseudo-politicus ab omnibus audit neque ulla ex eius sceleribus politicae infamia inuri potest. Ad caput nunc venio. In eo omnis tua ratio versatur quod politica utilitatem tantum propriam respicere videatur. Ex hoc eam a virtute alienam, ex hoc a prudentia secretam, ex hoc Epicuri dogmati conformem esse argumentaris. Hoc itaque expugnato caetera sponte sua corruant est necesse; in quo ego sic


4409. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

est necesse; in quo ego sic confido nihil ut facilius a me praestari posse putem, quippe monstrare tibi in quo deceptus sis abunde et ad victoriam. Recte tu quidem prudentiam actiones (ne multum circumeam) et publicas et privatas moderari disserueras, sed in eo vehementer es deceptus quod politicam in privatis tantum versari existimaveris rationibus, cum tamen ubi prudentia, ibi et illa locum semper habeat. Deum immortalem! quot actiones publicas politica confectas scimus, quot servatos exercitus, quot dissipatas perduelliones,


4410. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

loqui putes, audi Sallustium: "Ambitio" (inquit ille) "multos mortales falsos fieri subegit, aliud clausum in pectore, aliud in lingua promptum habere." Sall. Cat. 10 Transiit in alios exemplum; nunc eo necessitatis ventum est ut actum eum politicae esse non diffitear; quippe prudentiae idem est. Quod tamen sobrie acceptum velim; nempe dum offecturam aliorum improbitate sinceritatem scimus, consilium tegere atque aliud, fors etiam a mente alienum, dicere esse prudentis


4411. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

autem, quos de politica conscripsit Aristoteles, libros nonnihil ab ea, de qua sermo habetur, politica differre concedo; quippe illic theorice res agitur, politica ad particularia descendit, qualia multa in suis libris Cicero, plura Livius, plurima Tacitus tradidere, ut et de eo convincatur Alonicus quod nullos esse politicae auctores contendit. Sed enim hos quoque sparsim, non ex composito rem egisse fatendum est, ut ipse quoque Aristoteles, qui dum ad particularia devenit quid nisi politica in quinto et sexto libro praecepta tradidit? Aeque igitur


4412. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

haeresim pluribus locis nominasse, sed id non morum causa, sed perversae cuiuspiam opinionis quam perperam politicam appellat, nempe esse principi vel spiritualem in suis regionibus potestatem, nec enim Pontifici ullatenus subici; id eius, inquam, opinionis causa ab eo dici pariter scio. Apparuit iam quid politica foret; quod non tantum propriam utilitatem respiciat, apparuit; aliis quoque, quae Alonicus opposuerat satisfactum est; reliqui nisi vester assensus iam nihil est: quem si ista non extorsere, alias eripere sum


4413. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

Post quae iusso puero ut librum ex more inferret, vir quidam occurrit, qui habere se, quae cum Amado conferret, affirmavit. Accurrit puer remque Amado indicavit qui nos deprecatus in aliam aedium partem cum viro illo sermocinaturus secessit; nos autem memorando quae ab eo dicta essent eaque pensitando tempus terebamus dum ille adveniret; quippe discedere necdum maturum et Amadi nos insuper desiderium detinebat. Nec ipse diu nos est moratus; post paucula enim affuit, quidve interim a nobis actum foret, rogavit. Cum Pretus:


4414. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

De tertio igitur hominum genere sermo mihi in praesens futurus est vestro hortatu nec minus, ut spero, benevolentia, ut illud pro posse persequar, quae illorum in actionibus suis regendis esse debeat politica, quis in instituenda omni vita modus. Haec omnis oratio eo pertinebit, non ut in universum ostendam quid quisque pro se agere debeat, sed ut demonstrem qui omnis nostrum uniuscuiusque actio congruiter ad patriam prudenter institui debeat. Itaque, ut strictius loquar, non personalem, ut Mazarinius, sed patriam politicam


4415. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

et fortuito casu ad rempublicam feruntur, suis vitiis et vulgi insania defenduntur; nos, qui diverso itinere et proposito laudatissimo accedimus, ratio maturaque consilia defendere non valebunt? Haec igitur expedienda sunt; ac quoniam ad patriam pertinet oratio visque omnis in eo est constituta qui congrue ad illam prudenter actiones nostras moderari valeamus, de ea antea ut videamus moresque gentis eius dispiciamus, plane necessum est. Habet hoc ante omnia singulare pro aliis gens Croatarum ut iis, quas vulgus novitates appellat, prorsus sit


4416. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

ac, ut ut adsit, tegere satius videtur. Inde acerba aliorum in gentem dominatio, ipsis honor nullus, patria ipsa in exterorum manus iam iam concessit: suavia tamen haec et, ut invidiam expleas, praetereuntur; misero gentis fato quae prona iam in exitium, quid sit, quod illam eo impellat, discriminis, plane ignorat. Periimus profecto, cives, periimus, ni dii et nos meliora: at cunctis quis istud tribuat deus? Mentem quis omnium mutet? Sed erit aliquis fors favor quondam deum; nos cogitationis acerbitate orationem alio avocemus. Inter alia


4417. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

amplamque sermonum materiam praebeat, a quo facillimus ad populare odium transitus est. Universim itaque in id intendat animum ne causas sermonum serat, quod ilico futurum sciat si ulla in re eiusmodi coeperit emicare. Itaque talia ut sint in eo omnia contendat qualia ipse in aliis conspicatur. Unde consequitur ipsum ne convivia quidem plus nimio debere detrectare etsi id litterarum causa libenter forsan faceret; nam hac in parte omnino necessitati acquiescendum est. Id autem praesertim in vestibus omni, qua fieri


4418. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

id omittere nequaquam possum quod ab Amado toties inculcatum accepi, nihil coram servis praeter dignitatem suam vel ioci causa esse faciendum, ne contemptus inde servilis ex more sequatur. Accedit quod nihil unquam eiusmodi, quoad fieri potest, servo comitti debeat quod ab eo in vulgus editum domino fraudi esse possit. Cogitanti hic mihi multa in vita civili occurrere quae sine famulorum ministerio exsequi haudquaquam possint, rursusque reputanti quantum id servis audaciae, quantum in dominos potestatis tribuat, quantumque subsit periculi ne aut


4419. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

prorsus pronos. Sed mihi natura minime acerbo omniumque, quoad fieri potest, mortalium benevolentiam cupienti durius quidquam hoc in genere constituere non libet, praesertim quod ipse quorundam memini quos minime insolentes domini tamen sui cupidos observavi. Itaque nos quoque eo decet collimare; quamquam difficillimum in re modum esse omnino intelligam, tempus tamen locusque nobis eum subministrabunt si intenti in id animo ipsorum colonorum mores et devinciendi eos opportunitatem diligenter observantes suum rigori quoque, ubi opus fuerit, locum


4420. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

elegantiam docebimus. Nunquam illi feminarum illustrium consortium prohibeatur; ad illos muliercularum coetus, qui in maritorum insectatione potissimum consistunt, ne admittatur. Id compositis primum ad id sermonibus suadendum est quod, si res fieri non patiatur, quod eo iam magnitudinis vitium istud excrevit ut matronas fere omnes pervaserit, tum proximum est ita illam formare ut se in his modestissimam aeque ac sapientissimam praebeat. Sit suus illi labor nec sua condicione indignus. Litteris se ut occuparet, optandum id


4421. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

agitatur, ita plurimum invidiae apud illum, contra quem sentias, afferat: nimirum an rei tantum familiaris administratio mulieris opus sit? Longus sim, si per auctorum testimonia et per rationum ambages rem vellem subtilius resecare Aristotelisque et Xenophontis dubias super eo opiniones examinare. Ista praetereant: rem ut nostrates inter agitatur expediam. Laudant illi vetustos mores priscamque severitatem praedicant. Et ita (inquiunt) oportuit ut viri illi mulieres sibique ad ea, quae ipsorum sunt, facienda subiectas


4422. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

Haec de familia; cuius quamquam nati etiam pars maior sint, de iis tamen in praesenti disserere supersedebo, quod me temporis orationisque limites excedere oporteret, si totam eos erudiendi educandique rationem sermone complecti vellem. Quod eo libentius praetermitto quod nihil fere hoc in genere sit quod singulare patriae nostrae dici possit. Platonem itaque Aristotelemque aut iuniores his Plutarchum et Quintilianum, vel e recentioribus Campanellam Maphaeumque Vegium inspicere satis sit ei qui recte prudenterque


4423. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

condicionique mores assumimus, omniaque, quae pii in principem subditi sunt, officia ex asse exsequimur. Quo in genere id primum consuli potest, ut sua dictorum cuique ratio constet. Nihil agendum dicendumve est quod vulgatum principis invidiam mereatur. Quod expertus moneo, eo felix quod alieno exemplo id impune mihi licuerit didicisse. Vetus gentilium nostrorum simplicitas et priscus candor dudum iam exolevit, nunc non quid solum, sed et coram quibus dicas faciasve circumspiciendum est. Itaque id quidem omni, qua fieri potest, ratione cavendum


4424. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

vidimus. Suus est et principi placendi modus, quem tuto et sine scelere possis exercere; si per flagitia adrepas aut ipsius te principis aut aliorum invidia perdet. Id ego et scriptorum testimonio didici et propriis non infrequenter oculis spectavi; quod in nostratibus eo maiori reprehensione dignum existimandum est quod condignum alioquin nunquam operae pretium ferant; cum, quacunque demum patriae ruina principi assentati sint, nunquam ad intimam eius amicitiam aut amplos quosdam honores pertigerint. Desipimus, cives, profecto desipimus, si


4425. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

quibus ministrorum gratia possit occupari; at ego, quoniam non usquequaque vacat, brevissime expediam. Potissima hoc in genere sunt formae naturaeque liberalitas, linguarum, quae in aula floreant, cognitio, et commune his praesertim temporibus refugium: largitio. Sed in eo maxime discrimen adhibere oportet ne idem potissimum officiat quod ad nocendum quam ad iuvandum non minores vires habet. Duo sunt quae hoc in genere omitti sine fraude haudquaquam possunt: primum ut non contentus quis ministrarum promeruisse gratiam eandem litteris


4426. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

stricto et aperto amore aliqui se complectantur, ut adsint proinde ilico qui nihil antiquius habeant quam eiusmodi amicitiam perturbare. Itaque amicitia ipsa pro virili tegenda est et quos maxime diligimus, iis in extrinsecis his minimum deferre oportet; prudens enim amicus de eo non succensebit, aliorum autem machinationes sic facillime eludentur. Hic ego non repetam ea, quae sive ex dictis facile possunt consectari sive ex iis, quae tum diximus, cum de gentis moribus dissereremus, elici; non commemorabo serviendum esse gentis praeiudiciis,


4427. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

impositum brevissime exsequar. Ecclesiasticus igitur, dum in collegiis studiorum causa versatur, haec habet observandas: ne delationibus gaudeat; affabilis in omnes; amicitiam, si qua forte sibi cum aliquo intercedat, qua potest arte occultet; si favorem habeat superioris, eo moderatissime utatur nullaque prorsus cuiusdam quasi dominationis signa ostendat; si eo sit destitutus, nihil in eos, qui eum obtinent, dicere facereve praesumat. Sed id praecipuum est ut ea, quae taceri debent, tacere sciat; nihil enim est quod vitae eius tranquillitatem magis


4428. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

versatur, haec habet observandas: ne delationibus gaudeat; affabilis in omnes; amicitiam, si qua forte sibi cum aliquo intercedat, qua potest arte occultet; si favorem habeat superioris, eo moderatissime utatur nullaque prorsus cuiusdam quasi dominationis signa ostendat; si eo sit destitutus, nihil in eos, qui eum obtinent, dicere facereve praesumat. Sed id praecipuum est ut ea, quae taceri debent, tacere sciat; nihil enim est quod vitae eius tranquillitatem magis possit perturbare, quam si omnia, quae ab uno exceperit, alteri referre velit; haec


4429. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

Quod e longa peregrinatione ad natale solum, ad proprios Lares, ad amicorum propinquorumque consortium redeunti evenire solet, ut quo acerbius diuturnam a tam caris obiectis separationem toleravit, eo maius deinde ex iis sibi redditis solacium persentiscat, id mihi hodierna die usu venire debeo ingenue profiteri; nimirum sextus iam labitur annus quo eversis patriis legibus, invectis peregrinis institutis, inducto exotico idiomate, omnis personae proprietatisque securitas


4430. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

ad sentiendam inexpectatam felicitatem imparatus, futurorumque potius cura anxius, inter spei metusque argumenta fluctuabam cum festivi inclitae huius universitatis sensus tam mihi quam et excelso consilio locumtenentiali explicati me excitarunt, erexerunt, confirmarunt. Ab eo inde tempore iam meus etiam animus communi laetitiae patere coepit; sensus tamen hic tenuis tantum umbra fuit gaudii illius quod hodie persentisco dum me liberum in patria iam libera re ipsa constitui, dum meam singulique civis proprietatem, ut nunc res sunt, salvam esse,


4431. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

omnia, quae inde ab obitu Augustae Theresiae innovata sunt, ad priorem legalem statum reponi possint? Solacii huius magnitudinem sola illa consideratio tantisper diminuit quod videam nostram posterorumque felicitatem sola hac providentia non absolvi, sed eo nobis omni studio conitendum esse ut primum quidem, quidquid illegalitatis in aliquam publicae administrationis partem quandocunque irrepsit, id omne in imminente iam nobis diaeta ita deleatur ut eius nec vestigium quidem severus actionum nostrarum iudex, posteritas,


4432. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

catastrophen non alia de causa tam brevi tempore, tamque facili negotio perfectam fuisse, quam quod longa placidi Theresiani regni felicitate emolliti nos ex ipso constitutionis nostrae cardine emoveri iam antea passi simus. Quis enim nescit basim systematis nostri in eo versari, quod sola executiva potestas principi propria, legislativa e contra cum statibus regni communis sit? Quis ignorat quod suapte arbitrarium effici debeat imperium, ut primum potestas executiva legislativae coniungitur, id est, ut primum idem leges condere, idem eas


4433. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

relicta, sicque vetus illa civitas regia, quarti regni status commembrum, cuius incorporatio tot iam legibus decreta est, militari imperio subiecta sit. Quid dicam de exitiali illo periculo, in quod unus degener Hungariae filius nos coniecerat, dum potestatem executivam eo permovit, ut tres inferioris Slavoniae comitatus ab Hungaria etiam quoad contributionalia avellere, eos huius etiam intuitu cum superioribus coniungere, sicque e sex istis comitatibus distinctum ab Hungaria corpus ita efficere voluerit, ut hi ne legatos quidem suos in


4434. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

solum, quae ex arbitrio suo pro fundamentalibus statuit, restringere conetur. Neque tamen haec semper potestati executivae, verum plerumque iis, quibus illa qua primis instrumentis nititur, adscribi possunt: quo enim magis absolutam princeps nanciscitur potestatem, eo minus ad eam exercendam solus sufficit, sed varias eius partes variis individuis concredere debet. Hi cum particulari, quae ipsis obtingit, provinciae se plene pares esse arbitrentur, oderunt legum vincula, et ut ipsi principis nomine arbitrarie agere possint, potestatem


4435. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

potestatis legislativae utique non decet, illa frequens ad privilegia, quae coram potestate legislativa nulla esse debent, provocatio, stylum et reale legislationis exercitium certe non praeseferunt. Atque ita et veram malorum, quae nos presserunt, causam in eo sitam esse, quod status e reali potestatis legislativae exercitio excussi fuerint, et quid potissimum ad id, ut inde excutiantur, contulerit, iam intelligimus. Eo tantum, ut iam praemisi, conatus et consilia nostra nos conferre decet: primum, ut status se ad reale


4436. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

exercitium certe non praeseferunt. Atque ita et veram malorum, quae nos presserunt, causam in eo sitam esse, quod status e reali potestatis legislativae exercitio excussi fuerint, et quid potissimum ad id, ut inde excutiantur, contulerit, iam intelligimus. Eo tantum, ut iam praemisi, conatus et consilia nostra nos conferre decet: primum, ut status se ad reale legislativae potestatis exercitium in primis statim, quae nobis imminent, comitiis reponant, dein vero, ut adumbranda in proximis comitiis constitutio ita praemuniatur, ne


4437. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

proponendi et perferendi activitati et dignitati potestatis legislativae magis conformaverint, iam se ad reale legislationis exercitium collocabunt. Quae autem ad status in hoc reali legislationis exercitio futuris etiam temporibus conservandos pertinent, ea nunc eo facilius constitui possunt, quod favore Numinis talis nobis princeps obtigerit, qui genuinis sanae philosophiae principiis imbutus non populum propter principem, sed hunc propter populum existere palam profitetur: qui in illa, cui ante imperabat, provincia ipsum criminis


4438. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

renituntur, si imperata per eandem onera sustinere detrectant, si denique perlatas ab eadem leges observare recusant – hic certe populus nec libertate dignus est nec diu eam retinebit; quo enim maior et frequentior est adversus decreta potestatis legislativae renitentia, eo frequentius potestas executiva vim publicam adhibere debet; quo autem frequentius haec id faciendi occasionem habet, eo etiam facilius non tantum legum, sed et propriae voluntatis effectum procurare sicque ad usum leges ferendi, id est ad arbitrarium imperium, pervenire


4439. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

– hic certe populus nec libertate dignus est nec diu eam retinebit; quo enim maior et frequentior est adversus decreta potestatis legislativae renitentia, eo frequentius potestas executiva vim publicam adhibere debet; quo autem frequentius haec id faciendi occasionem habet, eo etiam facilius non tantum legum, sed et propriae voluntatis effectum procurare sicque ad usum leges ferendi, id est ad arbitrarium imperium, pervenire potest. Ut proinde securam ad posteros constitutionem nostram transmittamus, antiquos nos mores resumere oportet; sola


4440. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

addendum aut mutandum visum fuerit, haec constituere, reliquis vero legalem formam indere. In deligendo magistratu ego eos, quibus omnia de lege requisita adsunt et qui mihi maxime idonei videbuntur, candide proponam, inclitam autem universitatem exorabo ut in delectu eo advertere velit quod nunc non iam de talibus qui nil nisi violentis modis perficere, sed de talibus magistratualibus deligendis agatur qui dexteritate, moderatione, et prudentia sua res etiam ingratas absque invidia in effectum perducere sciunt.


4441. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

huic eotum ipsa circumstantiarum cum systemate ferme gubernii complicata latio obsistebat. Nimirum injuria vetustiorum temporum munus docendi uni ordini ita addixerat, ut, suppressa per id ipsum aliorum aemulatione, ordo hic scholas et quidquid eo refertur velut privatum diuturna adeo possessione legitimatum peculium suum consideraret. Atque inde factum licet existimare, quod, cum ordo hic, citra aliquam quaesiti juris laesionem, privativa hac praerogativa exui haud potuerit, studia autem ipsa ad eam, sine qua


4442. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

rei domesticae levati tranquille et libere litteris vacare valeatis. Ut primum vero aerarium litterarium gravi quidem adhuc in praesens, sed justo sane intertentionis exsociatorum onere tantisper fuerit sublevatum, ampliora adhuc vobis stipendia reservavit. Nec in eo adhuc liberalitas Augustae conquievit, verum insuper iis, qui industriam omnem in explendo munere Suo ad publicam impenderint satisfactionem, praeter stipendia distinctas etiam laboribus suis commensuratas remunerationes peculiaremque Suam Caesareo-Regiam gratiam spopondit


4443. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

homagialem Altissimo Mandato morem vos gessisse vobiscum reputetis. Mutuum inter vos ipsos amorem et amicitiam supervacaneum mihi videtur vobis commendare, credo ego, quod menti cuique vestrum alioquin obversetur, vos omnes membra unius corporis constituere atque eo nomine tam laudem, honorem et existimationem totius corporis, quam et si contra eveniat, ad singulum vestrum dimanare. Nullum, credite mihi, certius est angusti vilisque animi indicium quam odiis, simultatibus aut, quod pejus est, invidiae patere. Qui vitia haec animo non


4444. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

angusti vilisque animi indicium quam odiis, simultatibus aut, quod pejus est, invidiae patere. Qui vitia haec animo non excussit, nae ille parum in litteris profecerit, quarum ea princeps solet esse virtus, ut animum ad humanitatem componant. Quod supremum est, de eo vos non tam hortor, quam exoro, ut id firmiter in animum vestrum inducatis, maximum magisterii arcanum in eo versari, ne discipulis fastidium studii ingeneretur, verum ea potius a teneris unguiculis sciendi sitis in iis excitetur, sine qua nemo aliquem in litteris progressum


4445. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

haec animo non excussit, nae ille parum in litteris profecerit, quarum ea princeps solet esse virtus, ut animum ad humanitatem componant. Quod supremum est, de eo vos non tam hortor, quam exoro, ut id firmiter in animum vestrum inducatis, maximum magisterii arcanum in eo versari, ne discipulis fastidium studii ingeneretur, verum ea potius a teneris unguiculis sciendi sitis in iis excitetur, sine qua nemo aliquem in litteris progressum fecit. Id autem haud secus facilius praestabitis quam si explorato probe genio animoque discipulorum tam


4446. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

usum faciunt, in omni scientia deligatis. Satis jam inanibus subtilitatibus majores nostri litarunt. Nobis non sufficiat scientias ad naturam rerum revocasse, nisi ex his etiam ipsis ea secernere sciamus, quae alicui vitae usui pro conditione cujusque studii inserviunt. Nec eo solum fine studia constituta sunt, nec ea est Suae Majestatis Sacratissimae mens et voluntas, ut, qui illis operam navant, eruditionis doctrinaeque gloriam debeant reportare. Ea est praecipua studiorum scientiarumque utilitas, ut per illas probi utilesque, pro modulo suo,


4447. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

Praesentibus item a latere Martino Szabolovich et Stephano Sinko 1. Ut quam ob causam octavus iste consessus academicus indictus fuisset quidve in eo tractandum veniret initio statim unico veluti obtutu ab omnibus inteligeretur, Magnificus Dominus Superior Regius Studiorum Director clarissimos DD. professores sic allocutus fuit: 2. "Post instauratam materna Augustae clementia Regiam hanc Academiam verba ego


4448. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

ut non tam id spectetis quam copiose ornateque vos materiam persequi valeatis, verum potius qua ratione materias etiam difficilioris perceptionis ita proponere possitis ut eaedem captum mediocrium etiam discipulorum non excedant. Studium operamque hanc, viri clarissimi, eo impensius a vobis flagito quo magis me miseret scholasticae iuventutis cuius magna pars ob hanc rerum temporumque conversionem libris destituta praelectiones auribus tantum excipere cogitur. 5. Ego ea, quae seu in rei litterariae incrementa, seu in vestra commoda


4449. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

Eius clementia coram deposcere non intermisi nec vana spe teneor eos, qui periculo anni huius probati regia subinde decreta acceperint, fructum etiam benigni schematis proximo anno capturos. 6. Verum maiora adhuc sunt quae vasta Augustae mens agitat consilia, de quibus eo tantum nomine vos certiores reddere volui ne quid interea etiam ad eadem provehenda parte ex vestra praetermittatis. De eo agitur ut natio Hungara ad aequalem cum quacunque Europaea gente eruditionis scientiarumque gradum provehatur. Ad grande hoc opus perficiendum parantur


4450. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

acceperint, fructum etiam benigni schematis proximo anno capturos. 6. Verum maiora adhuc sunt quae vasta Augustae mens agitat consilia, de quibus eo tantum nomine vos certiores reddere volui ne quid interea etiam ad eadem provehenda parte ex vestra praetermittatis. De eo agitur ut natio Hungara ad aequalem cum quacunque Europaea gente eruditionis scientiarumque gradum provehatur. Ad grande hoc opus perficiendum parantur iam prima instrumenta, typhographiae, bibliothecae, decernuntur iis, qui grave quodpiam opus scripturi sunt, ampla omnino


4451. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

quando maior iuventutis scholasticae pars ob difficilem temporum negotiorumque complicationem libris caret, scriptis comprehendenda adnotationum declarationumque suppelex pro maiori litterarum incremento introduci ac discipulis suppeditari posset? Cui quaestioni eo cum discrimine factum fuit satis ut iuventus quidem omni meliori modo ad describendas difficilioris perceptionis materiis additas adnotationes declarationesque per DD. professores disponi possit; hoc tamen ipsum ita instituatur ut, quamquam neque professores ad suppeditanda,


4452. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

praefato typographo collata Academiae Directori commodis studiosae iuventutis utique prospecturo referret. Cui etiam 10. Praesentari semper in antecessum voluit idem Magnificus Superior Regius Studiorum Director per DD. professores assumi solita tentaminum argumenta fine eo ut, cum superioribus annis observatum fuisset minus accuratas et cum sana critica sinceraque historia haud concordantes ad quadam quaesita datas fuisse responsiones, Dominus Academiae Director accurationi consulere ac pro arbitrio quas utiliores putaverit quaestiones


4453. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

quaestiones prioribus substituere valeat. 11. Et quoniam severiora, utpote finalia, examina copiosioresque disputationes multum temporis absumpturae praevidebantur, studiorum autem finis antiquo ex more usque ad novi plani submissionem determinari debebat, in eo coalitum est ut humaniora ultima, altiora autem studia 20-ma Augusti finiantur, atque eam ob causam 1-ma statim eiusdem mensis Augusti die inchoandas esse disputationes intermixtis, pro eo ac fieri poterit, examinibus, ut hoc pacto


4454. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

ad novi plani submissionem determinari debebat, in eo coalitum est ut humaniora ultima, altiora autem studia 20-ma Augusti finiantur, atque eam ob causam 1-ma statim eiusdem mensis Augusti die inchoandas esse disputationes intermixtis, pro eo ac fieri poterit, examinibus, ut hoc pacto determinatus scholarum terminus subsistere possit. 12. Post haec relecta sunt in pleno omnium professorum consessu omnia eousque celebratorum Academicorum Consessuum protocolla fine eo ut an, quae in iisdem salutariter


4455. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

intermixtis, pro eo ac fieri poterit, examinibus, ut hoc pacto determinatus scholarum terminus subsistere possit. 12. Post haec relecta sunt in pleno omnium professorum consessu omnia eousque celebratorum Academicorum Consessuum protocolla fine eo ut an, quae in iisdem salutariter constituta fuere, in effectum etiam ire possint, aut reapse iam iverint, videretur. 13. Quibus relectis communis fuit de eo DD. professorum praesertim altiorum querella, nimirum haud suppetere sibi efficax aliquod remedium excitandi in


4456. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

sunt in pleno omnium professorum consessu omnia eousque celebratorum Academicorum Consessuum protocolla fine eo ut an, quae in iisdem salutariter constituta fuere, in effectum etiam ire possint, aut reapse iam iverint, videretur. 13. Quibus relectis communis fuit de eo DD. professorum praesertim altiorum querella, nimirum haud suppetere sibi efficax aliquod remedium excitandi in discipulis: 1-mo diligentiam in frequentando, 2-do attentionem sub explicatione, 3-tio habendi moralem aliquam certitudinem de pietatis erga Deum exercitiis.


4457. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

Ea uterentur DD. professores severitate ut illi, qui constanter ad studia stimulati aut nullum aut admodum parvum in sua classe progressum facerent, in eadem classe uno adhuc, immo duobus etiam annis manere cogantur: quod aeque ad nobiles atque plebeios pertinere intelligatur, eo tantum cum discrimine ut plebeii ne hac quidem ad altiora studia progressus retardatione emendati acceptis inhabilitatis ad studia testibus litteris dimittantur in alio vitae genere degendae aetatis remedia quaesituri, nobiles autem tolerentur, praesertim illi qui


4458. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

distrahi potius quam aliquem inde fructum referre. Quia vero suas de prandio Croaticas cathecheses audituri duarum infimarum classium iuvenes, si more solito hora 8-va convenire deberent, otiosi interea essent, hinc 3-tio ad 9-nam quadrante primum campana signum datum iri ut eo admoniti ad sacrum academicum confluant. Porro tres in mense dies Dominicos aut festos determinandos quibus prout ex tribus una, duabus, aut semper libuerit, academici omnes communione corporis Dominici refici debeant, manente ipsis ubicunque confitendi libertate, quod ipsum


4459. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

ostensum est, jam utcunque provecta sit, attentionem Deputationis excitavit quaestio illa: an lata anno 1723, quo magna adhuc regni pars desolata fuit, in favorem inpopulationis lex, ultro in suo vigore relinqui debeat? Cum tamen in ultimis Comitiis legislatio eo mentem suam expresserit, ut omnia ad provehendas fabricas opportuna media proponantur: cum inter haec unum e praecipuis sit, ut multae a laboribus agriculturae residuae manus adsint: cum denique has in Hungaria adhuc deesse, in Elaborato status actualis §-pho


4460. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

possit, videtur illi necessaria triennalis a reliquis oneribus publicis immunitas, ut interea et necessaria aedificia erigere, et primam instructionem sibi comparare queat. Sed neque per id reliquis contribuentibus quidquam decedit; supposito enim etiam eo, quod desertam hanc prius alter rusticus possederit, ille tamen reliqua onera publica, utpote labores publicos, tyrones, praejuncturas et portiones nonnisi a proportione domus suae praestabat. Quod Dominales praestationes adtinet: id ex natura


4461. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

oneri est. Si integrae classes incolarum nonnisi fluctuantem habeant subsistentiam, plane periculosae evadere possunt. Debet itaque legislatio iis viam ad procurandam sibi fixam alimentationem aperire. Judaei anno 1787. numerabantur in Regno 80,894. Ab eo tempore numerus eorum indubie accreverit. Tanta populi multitudo nec agriculturam nec opificia exercebat. Praeter paucos potentiores reliqui omnes minutum, ut in Elaborato status actualis §-pho 24. dictum est, Commercium consectabantur. Non poterat tanta


4462. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1098 | Paragraph | SubSect | Section]

alimentationis statum amplexi fuerint, tanquam otiosi et vagi considerentur, exteri autem Judaei nulli amplius ad regnum admittantur. Motivum. Primum membrum est Corollarium praecedentis §-phi , secundi membri ratio in eo consistit, quod non intersit Reipublicae gentem hanc nimium multiplicari: in Hungaria jam nunc octuagesimam ferme incolarum partem efficiunt. Cum gens sit adeo fertilis, per naturalem generationis progressum sensim majorem semper partem constituet. Nisi proinde


4463. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1098 | Paragraph | SubSect | Section]

nimium multiplicari: in Hungaria jam nunc octuagesimam ferme incolarum partem efficiunt. Cum gens sit adeo fertilis, per naturalem generationis progressum sensim majorem semper partem constituet. Nisi proinde extranei arceantur, brevi in magnum numerum eo certius assurget, quod vicina Gallicia et Polonia majorem, quam alere possit, ejus numerum habebat; vel solum Poloniae exemplum ostendit quam noxia sit Reipublicae nimia Judaeorum multitudo. Horum enim copia diversa, quibus Regnum illud premitur, monopolia sub


4464. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1098 | Paragraph | SubSect | Section]

praebeat. § 9. Nulli Zingaro, nisi qui agriculturae se addixerit, liceat equum possidere, minus vero adhuc cum his traficam exercere. Quare si equus apud Zingarum compertus fuerit, adimatur ab eo per localem Jurisdictionem, simul statim stringatur ad se legitimandum, unde illum acceperit? Si ostendere potuerit quod illum emerit, vendatur equus et pecunia illi consignetur; sin, tanquam de furto suspectus detineatur, equi descriptio publicetur, et in ejus


4465. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1098 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

debet illa in vulgus propagari. Id autem non secus, quam per gradualem illam subinstructionem praestari potest. Unicum est quod salutari huic scopo obverti solet, nimirum quod Plebs sumtibus ejusmodi aggravetur, et tamen instituta ejusmodi raro eo perducantur, ut enata exinde utilitas sumtus hos compenset; verum si quis est justus aliquid a Plebe exigendi titulus, tunc hic certe est, utpote cum omnes hi sumtus potissimum in emolumentum ejus convertantur. Si proceduram Jurisdictionum illarum, in quarum gremio


4466. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1098 | Paragraph | SubSect | Section]

posset id ipsum aliqua ejusmodi utilia individua a proposito se illocandi revocare: ut autem augeatur, nulla ratio adesse videtur. § 17. Et si quis horum culturam novi ejusmodi producti ante elapsum decennium eo provexerit, ut ultra domesticam consumtionem aliquid etiam de eo exportare possit, libera eidem usque finem decenii eductio admittatur. Motivum. Per id proventui tricesimali parum decedet, quia casus hic raro se evolvet: ubi


4467. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1098 | Paragraph | SubSect | Section]

revocare: ut autem augeatur, nulla ratio adesse videtur. § 17. Et si quis horum culturam novi ejusmodi producti ante elapsum decennium eo provexerit, ut ultra domesticam consumtionem aliquid etiam de eo exportare possit, libera eidem usque finem decenii eductio admittatur. Motivum. Per id proventui tricesimali parum decedet, quia casus hic raro se evolvet: ubi etiam se evolverit, id quod decedet, per subsequa, quae secus vix


4468. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1098 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

proprietarius se accomodare tenetur. Motivum. Jus proprietatis, id est: liberum de rebus suis disponendi facultatem sartam tectamque conservari, ipse civilis societatis scopus exigit; neque tamen jus hoc eo extendi potest, ut proprietarius fundo suo cum detrimento publici abuti possit, abuteretur autem, si repertum in fundo suo utile aliquod productum nec ipse colere, nec ejus culturam alteri admittere vellet; iniquas enim conditiones illud colere volenti praescribere


4469. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1098 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

quo in ejusmodi casibus jus proprietarii cum utilitate publica combinari possit. Deputatio haec id projectata a se modalitate opportune obtineri posse demisse arbitrabatur; jus enim proprietarii salvatur per id, quod non obstante eo, quod alter in fundo suo utile aliquod fossile reperiat, tamen jus culturae eidem praeferenter deferatur, dein quod conditiones, sub quibus culturam hanc, si ipse eam suscipere nolit, alteri concedere possit, aequanimi ejus arbitrio substernantur; e converso


4470. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1098 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

practicae absolvat, et obtenta super facto in linea hac profectu testimonia eidem pro commendatione, ad meliora beneficia obtinenda, deserviant. Motivum. Ut scopus perficiendae oeconomiae publicae obtineri possit, summa rei in eo vertitur, ut plebs ad colenda nova etiam producta, modernorum vero meliorem culturam sensim disponantur; id nulla alia via facilius perfici posse, quam si per pastores ipsos in eo manuducantur, pauci illi, qui notitiam practicae oeconomiae hactenus privata industria


4471. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1098 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Ut scopus perficiendae oeconomiae publicae obtineri possit, summa rei in eo vertitur, ut plebs ad colenda nova etiam producta, modernorum vero meliorem culturam sensim disponantur; id nulla alia via facilius perfici posse, quam si per pastores ipsos in eo manuducantur, pauci illi, qui notitiam practicae oeconomiae hactenus privata industria sibi compararunt, pastores facto ipso jam comprobarunt. Ut plures notabile hoc servitium Patriae suae praestare, sicque officium etiam boni civis explere possint, e re videtur, ut


4472. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1098 | Paragraph | SubSect | Section]

vigiles tenere deberent, ad quod nullo jure stringi possunt. E converso, si talis proprietarius foenile suum adversus fortuita damna debite muniat, ipsum jus proprietatis, id est arbitrium omnem possibilem e fundo suo utilitatem capiendi, exigit ut in eo per alios impune turbari non possit. Praescriptio hoc in casu obverti non potest, quia haec sine exclusivo possessorio locum non habet. In hoc autem casu vicini nunquam habuerunt exclusivum in tali, quod nunc cingitur, foenili pascui usum, sed illud


4473. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1122 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

ratione disponant. Motivum. Repertae jam in aliquot locis torfae et lithantracum usus ea potissimum de causa intercidisse videtur, quia populus manipulationem et utilitatem eorum ignorabat; si ille per locales magistratus de eo debite edoceatur, detegentur ista indubie pluribus in locis et usus eorum sensim propagabitur. § 31. Et ut id facilius effici possit, declaratur quod lithantraces etiam illi, qui


4474. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1122 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

damno quaestio emergat, non coram judicio delegato aut mixto, sed coram ordinario primae instantiae foro conveniantur. Motivum. In certa de excessibus officialium Pestiensium, posita querela Abaldo jam eo rem deduxerat, ut pro his cognoscendis judicium delegatum mixtum constitutum fuerit. Id fundamentalibus Regni legibus repugnat, praesertim postquam juxta Articulum 57. 1791. jam ipsum etiam crimen laesae Majestatis per ordinaria Regni fora cognoscitur.


4475. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1122 | Paragraph | SubSect | Section]

subjacerent: debent itaque etiam residentes in Hungaria Abaldi officiales intuitu non observatorum contractuum, aut aliarum damnificationum judicio localis primae instantiae subjacere. § 37. Si de eo, quod officiales ejus in classificatione tabacae contribuentes damnificent, querelae porro etiam depositae fuerint, comitatus gnarum rei hujus et juramento adstringendum individuum ad depositoria Abaldi constituere


4476. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1122 | Paragraph | SubSect | Section]

Hungaricae eductio non tantum per littorale, sed per omnes etiam alios passus libera semper maneat. Motivum. Tabaca non est articulus primae necessitatis, uti frumentum, adeoque ratio conservandarum Germanicarum Provinciarum in eo non subversatur; ut Hungari a percipiendo pro producto hoc tali, quale ab exteris habere possunt, pretio tantum ideo impediantur, ut Abaldo, et per illud Germanicae Provinciae tabacam leviori habere possint, Abaldo etiam, si ita ut proponitur regulatum fuerit, multa


4477. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1122 | Paragraph | SubSect | Section]

§-pho 33. ostensum est, quod languens licet adhuc serici cultura anno 1785. 200,000 florenorum circulationem procuraverit. Si cultura haec debite provehatur, cum tempore unius etiam millionis circulationem procurare adeoque capitale Regni productum vel ex eo effici potest, quod respectu adjacentium provinciarum sit exclusivum. Ante enatum bellum Turcicum plebs Syrmiensis, unius e minoribus Comitatibus, supra 20,000 e cultura serici percipiebat: in aliis, qui debitam colendi hujus producti rationem


4478. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1122 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

etiam publico adferet utilitatem, adeoque justum est, ut ab eadem proportione immunitatibus etiam his perfruatur. De aliis favoribus iisdem concedendis infra §-pho 146. proponetur. Caeterum delatae fuerunt jam saepius ad Consilium querelae super eo, quod aliqui civici magistratus novos ejusmodi et utiles opifices et manufacturistas mox elapso triennio ad publica onera cogant, id quod eos ad emigrandum facile permovere potest. Itaque, ut lex haec efficax reddatur, Deputatio compulsivum hoc medium proponendum


4479. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1122 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

opifices privatis operam suam exaggerato pretio possint imputare: parte tamen ex alia certum est quod in compluribus civitatibus opifices, potissimum e defectu sufficientis laboris, se agriculturae impendant. Itaque justo hac in re temperamento opus est, quod in eo constitui posse videbatur, ut tales labores, habita tamen ad pretium transportus reflexione, per tales civitates, quarum opifices sufficienti labore destituuntur, justa cum proportione distribuantur. § 45.


4480. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1146 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

justum est; ut primum enim manipulationem suam inciperet exercere, cum illa facilis sit imitationis, statim illam alii etiam arriperent, sicque potissimam utilitatis partem inventori praeriperent. Eveniret autem id potissimum in machinis, quae quo simpliciores, eo utiliores esse solent. Caeterum terminum exclusivi privilegii ad 15 annos ab imitatione immunitatum, quas lex utilibus mechanicis jam concessit, statuendum esse Deputatio existimabat; si ultro extendatur, jam monopolium sapere videtur.


4481. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1146 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

per Cameram manipulatum, pleraque objecta, quae fabricas, manufacturas, ducendos canales, aliaque similia concernunt, per hanc pertractata, ipsae tricesimales tabellae nonnisi recentioribus annis Consilio communicari coeptae, omnesque Consilii in hoc objecto partes eo restrictae fuerint, ut emanatas, seu in merito vectigalis, seu in re tricesimali benignas resolutiones, quas Camera per tricesimalia officia publicabat, Consilium comitatibus et civitatibus intimaverit. Ubi tamen, ut Consilium directionem commercii fundate


4482. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1146 | Paragraph | SubSect | Section]

Hungaricam transferatur, posset existimari, quod abolita Tricesimalis Directio Viennensis per institutum hoc alleviandi tantum a salariis tot officiorum tricesimalium Aerarii Regii rationem habuerit. Nunc, cum Hungaricae tantum stationes ad Germanicas translatae sint, eo res spectasse videtur, ut Germanici tricesimales proventus per portoria Hungarica augeantur. Jam vero sicut limites, ita etiam proventus diversorum et ad invicem independentium Regnorum aut provinciarum confundere non expedit, cum per id Aerario Regio nihil


4483. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1146 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

tricesimae erigi possunt. Porro, cum id Camerae optime constare possit, in quibus finitimis locis tricesimas erigi expediat, ad hoc, ut praevaricationes efficaciter impediantur, omnem erigendarum limitanearum stationum curam huic deferendam esse Deputatio eo magis arbitratur, quod opinionem hanc etiam Articulus 89. 1647. secundare videatur. Mediterraneae e contra, nisi commoditati mercatorum, adeoque promovendo per id commercio deserviant, Aerarium Regium inutiliter gravant, promptum mercium


4484. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | SubSect | Section]

commercium, propter grave, quod iis defixum est, transitus portorium ad Germanos quaestores recidisse ex ejusdem Elaborati §-pho 58. perinde apparuit, ut adeo modernum vectigalis systema a coloniarum systemate in eo tantum discrepare appareat, quod onerosae colonistis leges ad omnes indiscriminatim, onerosa autem Hungariae moderni vectigalis principia tantum ad potiores mercium articulos referantur. Onerosum hoc Hungariae vectigal eo potissimum


4485. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | SubSect | Section]

systemate in eo tantum discrepare appareat, quod onerosae colonistis leges ad omnes indiscriminatim, onerosa autem Hungariae moderni vectigalis principia tantum ad potiores mercium articulos referantur. Onerosum hoc Hungariae vectigal eo potissimum specioso fundamento ab adverso sustinetur, quod Hungaria cum Germanicis Provinciis unum Monarchiae corpus efficiat; hoc autem florere non possit, nisi aequabile inter haec duo ejus membra commercii aequilibrium constituatur; aequilibrium vero


4486. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | SubSect | Section]

ipsarum Germanicarum Provinciarum diminuant, quam ut stabilito favorabili pro Hungaria vectigali activum ejus plus nimio increscat. Ostendimus enim jam eodem §-pho quod quo minus futurum est Hungaricum commercii activum, eo minus per politicos, quos ibi indicavimus, canales in Germanicas Provincias refluxurum sit. Sed concedamus quod stabilito favorabili pro Hungaria vectigali, bilanx ejus commercii notabiliter increscat: propterea tamen Germanicae Provinciae haud exhaurientur.


4487. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | SubSect | Section]

Germanicarum Provinciarum commutatio facta est, tractatus ejusmodi haud secus suscipi posset, quam si sua Majestas pro parte Germanicarum Provinciarum, Status autem Regni pro parte Hungariae certa individua denominare, quae sumto pro basi tractatus eo: quod nec Hungaricum commercium Germanico, nec vicissim, dependens effici possit, pure reciprocam duorum horum membrorum utilitatem spectarent, excussisque summa aequanimitate omnibus vectigalis principiis, ita coalescerent, ut


4488. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | SubSect | Section]

circumstantiae novum iterum tractatum deposcant. Verum via tractatus distincta est a via legislationis, Deputationi huic leges tantum proponendi provincia delata est; quare haec operationem suam in abstracto eo dirigere debuit, ut commercio Hungarico per stabilienda vectigalis principia consulatur. In casum autem aut non suscipiendi, aut non conficiendi tractatus, oppressum per onerosum vectigal Hungaricum commercium haud secus relevari potest, quam si ea quidem, quae in


4489. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | SubSect | Section]

ipsa haec reciproci idea, si effectus ejus ab utrinque intimius expensi fuerint, ansam suscipiendo tractatui praebebit. Et ideo Deputatio haec, postquam omnia, quae Hungarico commercio proficua fore existimavit, principia proposuerit, demissam super eo etiam opinionem depromet: qualiter recedendo a rigoroso hoc reciproco utilitas utriusque partis conciliari, sublataque, quae nunc viget, totali commercii Hungarici ad Germanicum subordinatione justum demum, et utrique parti proficuum


4490. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | SubSect | Section]

ne talium productorum, quae Germanicae Provinciae ab exotico leviori, quam ex Hungaria, habere possunt, prohibitio (si quae tamen intercessit) in Germanico vectigali reseretur. Caeterum nocivas illas commercio Hungarico prohibitiones legislatio Hungarica eo potiori jure abrogare potest, quod hae citra ullum non modo suum, sed Hungaricorum etiam dicasteriorum influxum emanarint, quodve contra jam praeexstantem Regni legem intercesserint. Dum enim Articulo 116. 1723. statuitur, ut Consilium prospiciat


4491. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

commercium prohibeatur; nam quod privati non obstantibus superius defixis aggraviis invehent, id adeo exiguam summam efficiet, ut haec attentionem legislationis non mereatur. Principium autem hoc in legem publicam referendum esse Deputatio haec eo magis existimavit, quod in Hungaria facultas rebus suis libere utendi fundamentalem Nobilium Regni praerogativam constituat. § 70. Portoria consumtionalia exoticorum non prohibitorum articulorum


4492. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | SubSect | Section]

millibus quotannis infertur, quin titulo aliorum articulorum vel quinque millia vicissim e Statu Veneto refluant. Exstans eotum Consilium Croaticum de avertendo hoc totius Monarchiae damno diuturnam cum praefectura confinii hujus habuit concertationem: res tamen in eo demum adhaesit, quod propter sumtus transportus vinum Croaticum confiniis nimis alto pretio veniret. Verum non exstabat tunc adhuc via Josephina, complures etiam, quae ex hac in inferiores confiniii partes postea apertae sunt, collaterales viae non


4493. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

et frumentum referuntur, proque his sustinendis iterum onera publica Germanicarum Provinciarum allegantur, horumque praecipuum fundum in facili horum tamquam primae necessitatis productorum distractione radicari; hanc vero eo ipso cessaturam esse praetenditur, si sublatis his impositionibus Hungarici frumenti et vini in Germanicas Provincias inductio facilitetur. Verum quoad onera publica Germanicarum Provinciarum jam in motivis ad 68. projecti hujus §-phum ubertim responsum


4494. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | SubSect | Section]

57. et 59. quod artefacta Hungarica jam per Germanicum anni 1775. vectigal pro exoticis declarata, et qua talia per subsequa etiam annorum 1784. et 1788. Germanica vectigalia considerata fuerint, eo solo discrimine, quod haec dimidium tantum defixi pro exotico ejusdem speciei artefacto portorii persolvere debuerint; apparuit etiam ex iisdem §§-phis quod id unice ad promovendas in Germanicis Provinciis fabricas fuerit constitutum.


4495. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

terminus praestituatur, intra quem mercatores initos jam antea contractus facile explere possunt, aut hoc etiam in casu prohibitio ad jam initos contractus non extendatur. Motiva. Quod tabacam attinet: hujus cultura jam eo provecta est, ut ejus defectum domestica consumtio nunquam sentire possit. Solo autem hoc titulo, ut eam Abaldo Viennense leviori habere possit, evectionem prohibere justitia admittere non videtur; non est enim productum primae necessitatis


4496. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

emolumento grave damnum patiuntur; id autem bono totius in complexu sumtae Monarchiae adversatur; exempli causa, si in Moravia vel Austria caristia vigeat, comitatus inferioris Sclavoniae, aut qui Transilvaniae adjacent, suum frumentum eo nunquam deducent, quia sumtus transportus sustinere non possunt: quare ergo ipsis prohiberi deberet, ne illud versus Littorale educant, si hujus transportus sumtus possunt sustinere. Solet quidem considerationi huic id obverti, quod hoc per


4497. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

ut nullum exinde in bonae fidei mercatores detrimentum emanet, id et justitia et promovendi commercii ratio omnino deposcit. Jam vero id nulla alia, quam quae in textu proposita est, ratione praestari potest. Nec obstat, quod id occasionem maleversandi praebeat in eo, ut contractibus etiam tardius ineundis anteriora data inserantur. Verum id detegere ad partes publicae administrationis pertinebit. § 81. Crudorum materialium eductio ad extra nonnisi


4498. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

pannifices, pellium leporinarum, quibus pileatores, gallarum quercinarum, cutium vitulinarum, caprinarum, et ovinarum, quibus cerdones et alutarii egent, eductio ad extra eo tantum nomine aut prohibita, aut aequipollenti prohibitioni portorio gravata fuerit, ut Germanicae fabricae materialia haec tanto leviori habere possint. Id autem legislatio Hungarica omnimode impedire debet; primum quia per id interesse Hungariae commodis


4499. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1206 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

capiant emolumentum. Cum enim Hungaria vasta sit, partes illae, quae a Germanicis Provinciis remotae, exoticis vero propinquiores sunt, si evectio materialium ejusmodi ad extra prohibeatur, eadem in Germanicas Provincias eo minus educent, quod eorum aliqua nec sumtus transportus sustinere possint, adeoque illa domi inutiliter dissipari debebunt, id quod iterum totius in complexu sumtae Monarchiae rationibus adversatur. §


4500. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1206 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

in limitanea statim, essituale vero in finitima, per quam in Germanicas Provincias exit, Hungarica statione ab iis deponitur. Motivum. Juxta genuina vectigalis principia, si exotica merx per unam Haereditariam Provinciam eo fine transit, ut in alia consumatur, in illa tantum transitus, in hac vero consumtionale portorium dependere deberet. Vectigal tamen Germanicum 1775. sub titulo naturalisationis id constituit, ut


4501. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1214 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

pro consumtione inducuntur, merces, in illis transituale tantum, in hac vero consumtionale portorium deponerent, et vicissim. Cum tamen legislatio Hungarica nullam in Germanicas Provincias activitatem habeat, nisi res via tractatus eo perducatur, Deputatio reciprocum hoc adoptandum esse existimavit, licet longe major sit exoticorum, quae per Germanicas Provincias in Hungariam intrant articulorum copia, quam vicissim. Per Hungariam enim in Germanicas Provincias nonnisi


4502. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1220 | Paragraph | SubSect | Section]

concessi fuerint. Causa favoris hujus in sterilitate partium illarum, et incolarum paupertate collocabatur. Et vero tanta est partium illarum miseria, ut ratio conservationis incolarum horum aliquem a legislatione succursum omnino deposcat. Quaestio tantum in eo versatur: an id per favores vectigalis, vel vero per aliquam onerum publicorum relaxationem opportunius praestari possit; jam vero constat, quod favores vectigalis praecipue ad eos, qui quaestum exercent, relaxatio vero alicujus onerum publicorum partis ad omnes


4503. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1220 | Paragraph | SubSect | Section]

relaxationem opportunius praestari possit; jam vero constat, quod favores vectigalis praecipue ad eos, qui quaestum exercent, relaxatio vero alicujus onerum publicorum partis ad omnes ex aequo dimanaret. Accedit quod quo major est vectigalis diversitas, eo difficilior evadat manipulatio tricesimalis, quodve per ejusmodi varietates facilior praevaricationibus via aperiatur. Interest itaque, ut partium illarum incolis per aequanimem potius aliquorum onerum publicorum relaxationem prospiciatur. Quoad


4504. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1240 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

et Articulo 12. 1566. litteras primariae institutionis, idest impetrata super teloniis privilegia producere tenentur. Proinde, qui privilegio caret, titulo possessorii destituitur, adeoque tale telonium eo ipso cassari debet. Sicca quoque telonia etiamsi privilegio provisa numerosis jam legibus abrogata sunt, quia collatio proventus telonialis non est pure lucrosum privilegium, sed est partim etiam onerosum,


4505. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1244 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Motiva. Quod privilegium telonii sit partim lucrosum, partim vero onerosum paulo ante ostendimus; ut justa inter lucrum et onus proportio defigatur, res ipsa exposcit. Hactenus lex quottam oneris eo tantum definivit, ut teloniatus pontes, accessum item et recessum reparare teneatur, quin vel spatium, quod sub categoriam accessus et recessus cadere debeat, per orgias


4506. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1244 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

ipsos teloniorum possessores proportio inducatur: ad eruendum justum proventuum diametrum deberent quidem teloniati sexennales rationes exhibere; verum cum in casu investigationis teloniorum eos lex ad productionem plane privilegii obstringat, exhibitionem rationum eo minus difficultare possunt. Eruta hac ratione justa proventuum quantitate, defalcataque in lucrum proprietarii una tertia, pronum deinde erit e locali materialium et operarum pretio determinare, an? et si ita, quantum viae spatium titulo


4507. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1244 | Paragraph | SubSect | Section]

§ 104. Eadem occasione proprietarios ad telonia zelo boni publici sponte cedenda disponere conentur. De qualicunque tamen succesu comitatus adaequatas Consilio Locumtenentiali relationes praestent; istud vero iis combinatis planum efformet super eo: quibus in locis? et cum quali tariffa? in casum reperiendi pro redimendis in capitalibus adminus ductibus privatorum, qui iis sponte decedere noluerint, teloniis fundi, telonia publica ita constitui possent, ut illa nec commercium


4508. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1244 | Paragraph | SubSect | Section]

tenetur commodissimum hunc in finem locum sub onere resarciendi, si quod e neglectu officii hujus oriturum est, damni, assignare, una et proprietarium de incidenti hoc ocyus edocere. Motiva. Insinuatio impedimenti apud judicem eo etiam fine necessaria est, ut si forte de validitate impedimenti quaestio oriatur, haec testimonio judicis facilius dilucidari possit; potest autem judex ad assignandum commodum depositorium vel ideo obligari, quia et hujus census, et fatigia sua, ut mox dicemus,


4509. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1244 | Paragraph | SubSect | Section]

persolventur; si autem impositae per legem obligationi huic non satisfaciat, justum est ut compensatione damni teneatur. Interest etiam ut judex ad edocendum ocyus de hoc incidenti proprietarium obligetur, quia quo citius hic de mercibus suis disponere potuerit, eo minus in illis damnum emerget. Potest autem judex pagensis, etiamsi scripturae ignarus, id seu medio notarii pagensis, seu vicinioris alicujus magistratualis personae facile praestare.


4510. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1244 | Paragraph | SubSect | Section]

Motiva. Potest evenire ut seu incurius, seu in praestanda sibi per vectorem, aut judicem pagensem indemnitate confidens proprietarius de mercibus suis tardius, ac potuisset, disponat. In hoc certe casu damnum omne, quod ab eo inde tempore, quo de illis disponere potuisset, emerget, illum manere debet. In casu quo vector sufficientem non deductarum ad stipulatum terminum mercium causam non assignet, quod has quoque expensas portare debeat, jam supra statutum est. Verum etiamsi


4511. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1244 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

et vectores differentiae quo citius superentur, nimirum ne seu unus, seu alter longum in his discutiendis tempus perdere debeat. Questiones autem circa id: an allegatum per vectorem impedimentum seu reale, seu sufficiens sit? uti et de eo: an merces seu in promotione, seu in depositionis loco deterioratae sint? et si ita: in quo valore? in stationibus a loco ordinariorum fororum remotis plerumque exoriri, et in facie loci promptissime decidi possunt. Has ergo per localem jurisdictionem


4512. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1244 | Paragraph | SubSect | Section]

nunquam haec concurrentiam Tergestinae sustinebit, adeoque Hungaria tot transportuum jacturam eousque semper patietur. Alterum nec Pettovii uno ictu effectum fuit; sed prout commercii cursus per regulatam vecturisationem accrevit, ita id ipsum plures mercatores eo sensim allicuit. Si per regulandam in via Fluminensi rem vecturariam commercii cursus continuo increscat, eadem causa eundem effectum hic quoque producet, defigentque se seu Canisae, seu Zagrabiae, seu etiam Carlostadii, intermedii mercatores, medio quorum


4513. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1244 | Paragraph | SubSect | Section]

sterile, populationem vero copiosam habet, adeoque cum multae illi seu ab agricultura, seu a re pecuaria et vinaria residuae manus supersint, incolae ejus ad amplectendum copiosiori numero navigationis institutum eo facilius poterunt permoveri, quod in illud naturali quasi inclinatione ferantur. Ut tamen scopus hic obtineatur, debent idonei professioni huic favores indulgeri, id quod ad objectum Codicis maritimi, qui completam nautarum regulationem continere


4514. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1244 | Paragraph | SubSect | Section]

aliique pro navibus necessarii officiales formari possint. Sunt quidem aliqui, qui scientiam naves regendi usu tantum sibi compararunt; verum sicut in omnibus aliis artibus et scientiis, ita in hoc quoque instituto pauci admodum, et hi tarde plerumque eo eluctantur. Si theoriam discendi occasio adsit, et plures, et hi citius ad majores gradus enitentur. Ante complures annos exstabat Tergesti nautices cathedra, quae subinde cum aliqua concernentium institutum hoc librorum et


4515. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1266 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

paucae adhuc exoticae merces vel exteris navibus in portus Hungaricos invehantur; cum enim importatio exotica nonnisi ante octo annos reserata sit, naturale est ut haec cum progressu temporis suapte accrescat. Deinde favor hic domesticam navigationem eo facilius provehet, quo pauciores adhuc exterae naves portubus Hungaricis hactenus insueverunt. Quod exportationem attinet: cum Hungaria totum, sub cujus abundantia fatiscit, Frumentum per alios passus educere non


4516. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1268 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

expedivisset, et si Fundus Commercialis unquam invaluerit, id saepius praestare oportebit. In hoc proinde casu poterit novus nationali navigationi stimulus per id addi, ut pro navi domestica duplicata prima constituatur. Aliquae gentes eo etiam pro excitanda nationali navigatione medio feliciter usae sunt, ut exteris navibus nonnisi proprias regioni suae merces in portus suos invehere admiserint. Verum medium hoc nonnisi per talem populum tentari potest, qui nationalem navigationem jam solide


4517. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1268 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

objecto testimonialibus provisus, per jurisdictiones ad officium geometrae assumi possit. Pro Hydraulico Departamento hactenus director cum duobus adjunctis suffecit; ubi labores increverint, posteriorum numerus iis admensurari debebit, subalternis individuis eo paucioribus opus erit, quo plures practicantes Hydraulica Schola suppeditabit. Caeterum haec quoque instituta jam hactenus etiam subsistebant. Ad majorem tamen consistentiam iis conciliandam legis sanctione firmanda esse videbantur.


4518. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1268 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Hydraulicum et dirigentes geometrae a nullo quam a Consilio ordinationes accipere aut suas alteri, quam huic relationes praestare debeant; comitatenses autem eandem a comitatibus dependentiam habeant. Tota proinde Hydraulici instituti graduatio in eo tantum consistere debet ut comitatenses geometrae pro elaborandis tantum localium hydraulicorum operum planis, et postquam eadem concertata fuerint, pro iis effectuandis deserviant. Consilium vero dirigentes, tamquam in arte sua jam


4519. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1268 | Paragraph | SubSect | Section]

localium, Departamentum vero Hydraulicum ipsorum dirigentium opera reviderit, Consilium, apud quod omnia haec concentrabuntur, majorem atque nunc de capacitate singuli individui notitiam habebit, adeoque in casibus promotionum eo tutiores depromere poterit opiniones. Si generale aliquod planum elaborandum fuit, hactenus promiscue tantum ad Departamentum Hydraulicum relegabatur. Ut tamen et res ipsa magis enucleetur, et Consilium de ipsorum etiam adjunctorum


4520. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1268 | Paragraph | SubSect | Section]

jam locis conservari procurent. Articulus XXXV. De emendanda fluviatili navigatione. § 124. Consilium Locumtenentiale eo curas suas convertet ut necessariae pro domestica navigatione naves domi, et quidem e duro, quoad res admittit, ligno construantur; et ut devectio mercium minus sumtuosa evadat, exstruantur in Danubio sumtibus publicis duae naves ad modulum


4521. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1268 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

vis pro constructis e molli ligno exteris navibus e Regno evehatur. Constat etiam, quod quercinae naves tres mollium aetates ferant, et quod Regnum hac specie ligni abunde provisum sit. Interest itaque ut administratio publica eo curas suas convertat, ut et canalis hic evehendae pecuniae obstruatur, et commercium durabilioribus navibus provideatur. Id quod ineunda per locales jurisdictiones partim persuasionis, partim exempli via obtineri potest.


4522. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1268 | Paragraph | SubSect | Section]

in tempus referre possint, praescripta fuerit. Ad consummationem mappae hujus forte non multum amplius desideratur; hoc vero absoluto, aliorum collateralium fluviorum systematica mappatio haud magnum tempus requiret; hi enim ab eo tantum puncto, quo minoribus adminus navibus patent, in considerationem venire possunt; id autem haud magnum spatium efferre in provocato Elaborato jam ostendimus. E vastioribus stagnis saepe canales communicationis opportune formari possunt: quare et horum


4523. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1296 | Paragraph | SubSect | Section]

utilitas publica necessariis in eos expensis correspondeat? Eorum vero, quos omnino suscipiendos esse determinaverit, accurata, quoad res admittit, laboratorum et sumtuum schemata elaborabit. Motiva. Generale navigationis planum eo dirigi debet ut maxima, quoad fieri potest, Regni pars beneficii navigationis particeps efficiatur. Itaque cum centrum navigationis Hungaricae capitalia ejus flumina, Danubius, Tibiscus, Savus et Colapis


4524. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

quo publicum fundi talis fructum capiet, tempus alioquin nullam ex illo coepisset utilitatem, evoluto vel hoc tempore reale illi beneficium accedet, quia fundum fructiferum absque ullis suis impensis, etsi tardius recipiet. Libera autem disponendi facultas non potest eo plane extendi, ut voluntati proprietarii in eo etiam casu deferri debeat, si malit fundum cum suo et publici detrimento porro etiam infructuosum manere. Sub Augusta Maria Theresia, licet nulla adhuc lex obligatoria eatenus exstiterit, hujus rei


4525. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

alioquin nullam ex illo coepisset utilitatem, evoluto vel hoc tempore reale illi beneficium accedet, quia fundum fructiferum absque ullis suis impensis, etsi tardius recipiet. Libera autem disponendi facultas non potest eo plane extendi, ut voluntati proprietarii in eo etiam casu deferri debeat, si malit fundum cum suo et publici detrimento porro etiam infructuosum manere. Sub Augusta Maria Theresia, licet nulla adhuc lex obligatoria eatenus exstiterit, hujus rei exemplum in paludibus Sárviziensibus editum


4526. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

saepe opera adhaerere et per id saepe perfectus jam usque ad controversum locum labor corrumpi debeat, justum videtur ut differentiae ejusmodi per summariam discussionem promte terminentur. Cum succumbenti ordinaria juris via in forma novi salva relinquatur, hic eo minus ex eo praejudicii sentiet, quod, si etiam illum in hac triumphare contingat, interea nonnisi infructuosi alioquin fundi possesorio cariturus sit. Articulus XXXVII.


4527. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

opera adhaerere et per id saepe perfectus jam usque ad controversum locum labor corrumpi debeat, justum videtur ut differentiae ejusmodi per summariam discussionem promte terminentur. Cum succumbenti ordinaria juris via in forma novi salva relinquatur, hic eo minus ex eo praejudicii sentiet, quod, si etiam illum in hac triumphare contingat, interea nonnisi infructuosi alioquin fundi possesorio cariturus sit. Articulus XXXVII. Quoad


4528. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

fructum inventionis suae jam reportavit. Et ideo Deputatio iis etiam, qui utile aliquod productum primi colere incipiunt, privilegia exclusiva non esse concedenda §-pho 18. projecti hujus existimavit. Si navigatio Hungarica unquam eo perducatur ut commercium suum seu ad Africam, seu ad orientales, occidentales Indias extendat, poterit Legislatio problematicam adhuc quaestionem illam: an exclusivas societates vel in hoc casu stabilire expediat? eotum


4529. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | SubSect | Section]

Caehas formare non liceat, et si quos hactenus ejusmodi coetus induxerunt, hi aboleantur. Motiva. Omnis certis regulis adstrictus coetus repugnat necessariae commercio, ut efflorescere possit, libertati; opificum caehas eo tantum nomine tantisper tolerandas §-pho projecti hujus 49. proposuimus, quia illae in Germanicis Provinciis adhuc subsistunt; si vero in Hungaria tollantur, opifices Hungari necessariis sodalibus destituerentur. Ratio haec quoad mercatores


4530. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | SubSect | Section]

alicubi extat. Hi enim infra dignitatem suam esse reputant ea in re opificibus exaequari. Alicubi tamen mercatores sub nomine Status Mercantilis coetum formarunt, qui omnes illas, quas caehae, inconvenientias post se trahere possunt. Hi per magistratus eo difficilius possent regulari, quod eorum existentia et operationes minus apparentes sint, quam caeharum: itaque hos simpliciter potius cassari expedit. § 136. Mercaturam all ingrosso


4531. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | SubSect | Section]

juris quaestus non in omnibus civitatibus usu venerit, expedientius foret hunc pro futuro tantum interdicere, in civitatibus vero, in quibus jam invaluit, rem in statu quo relinquere. Verum si ratiocinium hoc subsisteret, nec de eo ut molae navigationi noxiae sufferantur Articulus 14. 1751. secus condi potuisset, quam erga refusionem damni, quod inde proprietariis emerget, per publicum praestandam, universim ratiocinium hoc eam post se traheret sequelam, quod, qualemcunque abusum


4532. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | SubSect | Section]

stabilitum fuisse. Jam per id irritabatur omnis cujuscunque beneficii civilis ad pauca tantum individua restrictio. Jam prohibebatur, ne singulares cives commune ejusmodi, uti jus quaestus est, beneficium exclusive usurpare, et de eo tamquam haereditate sua per venditionem disponere possint. Sibi igitur imputare debent incauti juris quaestus emtores, si depositae pro tali objecto, quod legitime alienari non posse scire eos oportebat, summae jacturam patiantur, praesertim cum in iis


4533. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | SubSect | Section]

oportebat, summae jacturam patiantur, praesertim cum in iis etiam, in quibus abusus iste se adhuc sustinet, locis saepius eidem reclamatum venditionemque et emtionem juris quaestus in quaestionem vocatam fuisse acta Consilii testentur, adeoque illa nec eo, qui ad praescriptionem (si tamen haec in re tam grave totius publici praejudicium involvente allegari posset) requiritur, pacifico usu fulciatur. Imo si res ad vivum resecetur, facile


4534. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

sit mercium, et quod consequens est, pecuniae circulatio. Jam vero Legislatio, ut ad scopum hunc tendat, eandem hebdomadalibus quam annuis admittere debet libertatem. Hoc enim stabilito singulus articulus per naturalem commercii cursum eo sponte inclinabit, ubi celeriorem distractionem reperiet. Quis enim nescit quod aliquarum civitatum, quibus felix relate ad commercium situatio obtigit, hebdomadales nundinae actu etiam solenniores sint, quam aliarum annuae. Quis ignorat


4535. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

ignorat quod aliquarum civitatum, quae olim florebant, annuae nundinae nunc miserae langueant, et vicissim. Omnia haec naturalis commercii cursus regit, qui nisi eidem impedimenta per Legislationem aut irrepentes sensim abusus ponantur, eo semper sponte inclinat, ubi cum maxima utilitate exerceri potest. Quod pecuarias nundinas in particulari attinet: viguit quidem hactenus usus ille quod pecora nonnnisi in talium locorum hebdomadalibus nundinis distrahi potuerint,


4536. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1332 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

commercii cursus beneficium hoc ipsis porro quoque confirmabit. Sin, sibi adscribant quod commercii cursum cum detrimento publici cogere voluerint. Caeterum proposuerunt aliqui ut auctus jam supra modum nundinarum numerus ad justam proportionem reducatur, eo potissimum nixi argumento, quod nimia nundinarum copia populum a labore agriculturae avocet, et in vitio ebriositatis obfirmet. Verum argumentum hoc ad omnium potius nundinarum sublationem spectare videtur; quam cum ratio moderni temporis non admittat, interesse


4537. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1332 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

et possessionatam nobilitatem convocare, et rem hanc secundum pluralitatem votorum determinare debent. Motiva. Augustus Josephus II. ipsam etiam articulorum primae necessitatis limitationem aboleverat, eo nixus argumento, quod naturalis commercii cursus ipsorum etiam horum articulorum pretia ad justum aequilibrium suapte reducat. Nimirum cum pretia rerum a proportione auctae circulantis pecuniae sensim increscere, etsi pretia victualium eleventur, artefacta ab eadem


4538. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1332 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

si merces asciariorum et murariorum elevetur, experiri interest, an non per evocationem aliorum magistrorum malo huic subveniri possit, antequam ad anceps et invisum limitationis remedium descendatur. Major est in eo difficultas: quinam articuli ad categoriam primae necessitatis referri debeant, cum id nulla lege diserte definitum sit. Communiter quidem ea pro primae necessitatis articulis reputantur, quorum maxima populi pars indispensabilem habet necessitatem.


4539. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1332 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

possit. Verum artefactorum horum omnes quatuor Regni status indispensabilem habent necessitatem, neque tantus adhuc domesticorum ejusmodi opificum numerus adest ut non magna laborum istorum pars per extraneos perfici debeat. Ne hi mercedem suam ultra modum elevent, ex eo etiam interest, quia secus major adhuc pecuniae quantitas e Regno eveheretur. Itaque hos etiam adminus eousque per limitationem continere expedit, donec Regnum necessario domesticorum ejusmodi opificum numero provideatur. Quodsi tamen horum etiam laborum pretium


4540. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1332 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

conniveatur. Verum ad id praecavendum alioquin proponitur, ut omnis limitatio cum interventu electae communitatis et possessionatae nobilitatis, juxta pluralitatem votorum peragatur. Praescripsit lex remedium hoc pro repartitione contributionum, et ab eo tempore aut nullae eatenus querelae oriuntur, aut per unum recursum statim complanantur. Eadem causa eundem utique effectum etiam quoad limitationem producere debebit. § 143. In


4541. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1332 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

quae pro ulteriori quaestu comparare volunt. Qui legi huic contravenerit, per concernentem comitatum pro singulo actu poena 500. florenorum mulctetur. Motiva. Quamvis provocatus Articulus disertis verbis dicat jus praeemtionis eo non extendi ut deinde aliis cariori iterum pretio venales ejusmodi res distrahantur: sub praetextu tamen illo, quod vina pro educillis, animalia pro macellis, necessaria materialia pro suis fabricis comparare ad


4542. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1332 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

declaret. Caeterum ipsas, quae majoribus mercatoribus in specifico exhiberi debeant, honoris testificationes determinare infra sphaeram Legislationis esse videtur. Reliquendum est genio nationali, qui si citius eo inclinaverit, ut par ipsis cum nobilibus honor exhibeatur, lex etiam citius propositum effectum producet. Erunt fortasse, qui Magnates et Nobiles ad suscipiendum hoc vitae institutum diserta lege animandos esse existiment; verum id spiritui


4543. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

pauci adhuc a proportione sunt, qui commercium exportationis assectentur. Si Legislatio noxium ab utili quaestu distinguat, et huic tantum proemia, favores, et honores decernat, multi certe, qui secus nunquam animum eo adjecissent, aut exportationis, aut saltem mixtum cum importatione commercium suscipient; cessabunt veteres de defectu exportationis domesticorum productorum querelae, praevalentibusque sensim quaestoribus exportationis provisio haec legis,


4544. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | SubSect | Section]

Comitatus Sümeghiensis et Baranyensis schedarum bancalium excusionem proponunt; ille quidem ad 10, hic vero ad 20 millionum valorem. Sed neuter illorum manipulationem delicatae hujus operationis projectat: videntur tamen eo collimasse, quod ad procurandum his schedis cursum sola Statuum cautio sufficiat, quin alia speciali cassa, in cujus realitate creditum earum fundetur, opus sit. Deputatio e contra haec per simplicem Statuum fidejussionem


4545. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | SubSect | Section]

sponte acceptare velit; per coactivas autem et poenales leges talibus schedis cursum procurare esset convellere creditum nationale, suffocare industriam, exiguum denique illud, quod adhuc viget commercium, perimere. Tristes hi effectus eo certius consequerentur, quod dum regiae bancales schedae emissae sunt, jam tum ad massam circulantis non tantum in Germanicis Provinciis, sed in ipsa etiam Hungaria pecuniae reflexum fuerit; adeoque quod in ipsa jam Hungaria justa inter offerentes


4546. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | SubSect | Section]

5. in auctione pretii salis. Verum in taxa indigenatus augmentum proventuum Regni collocare non expedit; secus enim ille omnibus, qui defixam taxam deponere volunt, promiscue conferri deberet, id quod rationibus Regni minus conduceret. Quodsi autem eo tantum fine taxa haec augeatur, ut quo pauciores indigenatum ambiant, tunc non in augmentum, sed in diminutionem proventuum Regni cedet. Quare Deputatio haec taxam illam tamquam accessorium et mere eventualem proventum, in quo parum aedificari possit, considerandum


4547. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | SubSect | Section]

De Jazygibus jam post annum 1741. res transacta est; nimirum redemti sunt illi per Principem ejusdemque proventibus applicati, neque res haec jam aliquam subire posse mutationem videtur. Pretium etiam salis ab eo tempore jam auctum, et auctio haec ad usus hydraulicos destinata est, uti id in provocato Elaborato, et §-pho jam ostendimus. Pretium autem hoc denuo augere, circumstantiae temporis vix admittunt.


4548. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | SubSect | Section]

ejusmodi lotteria ultra centum mille e Regno extraxit. Cum nunc omnes alii privati fortuiti lusus recenti lege vetiti sunt, ipsius publici interesse videtur ut haec adminus passionem hanc domi exercendi occasio melius habenti regnicolarum classi ex eo etiam aperiatur, ne haec privatorum passio publico per evectionem pecuniarum nociva evadat, sed eidem aliquod potius per auctionem fundi publici adferat emolumentum. § 153. Proponit etiam nonnemo pro


4549. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | SubSect | Section]

§ 154. Denique proponit alter accisam, unius quidem ab animalium, medii autem denarii a pecorum carnis libra; ita tamen, ut haec de Diaeta tantum ad Diaetam stabiliatur. Id quod institutum hoc invidiosi habet tam per hoc, quam eo motivo elui posse arbitratur, quod accisa haec non coacte, uti 1681 Artic. 12, sed libere offeratur. Et cum practicam in tam vasto et undique aperto Regno instituti hujus manipulationem plurimam projecto huic difficultatem allaturam esse praevideret, hanc per id levare


4550. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | SubSect | Section]

stabiliri possit. § 155. Et hi sunt partim per alios Deputationi propositi, partim per ipsam etiam elucubrati novi fundi, de quibus Legislatio proprio arbitrio disponere potest. Antequam Deputatio de eo arbitretur, quosnam ex his in hypothesi separandae commercialis et eventualis cassae ad unam, quos vero fundos ad aliam applicare intersit, tam modernas, quam futuras singulae hujus cassae necessitates paucis exponendas esse existimavit.


4551. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | SubSect | Section]

necessitates cassae hujus hactenus constiterint in reparatione Domus Regnicolaris, diurnis limitanearum aliarumque extraordinariarum Deputationum, et in necessariis pro redintegrando Regni archivo expensis. Futuras vel ex eo, quod eventuales sint, determinare non licet. Languente usque recentiora tempora commercio, nullus alicujus in hunc finem erogationis vel titulus adfuit. Pontes enim per dominia teloniata e proventu telonii curabantur; impedientes


4552. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

bono patriae suae factum oblatum considerare supponatur, nihil obstat, quo minus quotta haec in illum etiam casum, quo Princeps taxam suam remittat, stabiliatur. Caeterum perceptionis et transpositionis pecuniarum harum modus facile in eo constitui potest, ut ipsa taxatoratus regii officia taxas has separatim incassent, et quotannis ad Cassam Commercialem transponant. Ad §-phum 6. Fundum quidem pro dicasterialibus salariis in auctione salis legislatio anno 1723.


4553. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

tamen e subtractione arharum cassam nulla hactenus lex stabilivit. Proinde cum proventus hic Aerarium Regium directe non respiciat, integrum est legislationi illum vel abolere, vel ad alium usum destinare. Institutum vidualis hujus cassae in eo subsistit, ut iis tantum viduabus pensio attribuatur, quibus nullae post fata mariti facultates supersunt; secus enim illa destinationi suae minime sufficere posset. Jam vero in sensu legum patriarum nobilioribus officiis nobiles possessionati admoveri debent.


4554. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

sphaeram pertinere videbatur. Ad §-phum 7. Cum onus erectionis et conservationis viarum ac pontium commercialium cassam hanc mansurum sit, naturale est, ut regulandorum etiam in sensu §-phi 104. Projecti hujus teloniorum proventus eo inferantur. Ad §-phum 8. Hic jam fundus ille, qui e spontaneo Statuum Regni oblato conflandus speratur, specifice inseri debuisset. Cum tamen generositati Statuum limites praescribere sphaeram Deputationis excedat, Deputatio nonnisi generalem ejus


4555. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | SubSect | Section]

Deputatio demissum sensum suum aperiat; nimirum: an fundus ejusmodi in Diaeta offerri? vel vero in hac projectum tantum ejus elaborari illudque seorsivae singulorum comitatuum determinationi substerni debeat? Non deerunt fortasse, qui posteriorem sententiam tueantur, eo potissimum nixi fundamento, quod objectum hoc sub exceptionem articuli 8. 1741. cadere videatur. Deputatio tamen haec, quin vel spinosam illam quaestionem ingrediatur, an Legislatio aliquam etiam in constitutionalibus objectis, seu ut


4556. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | SubSect | Section]

subire potuerunt quaestionem. Quid igitur obstat, quominus Status diaetaliter congregati consimile etiam sub titulo erigendae commercialis cassae oblatum obligatorie facere possint? Substantialis certe inter hunc et priores titulos differentia eo minus assignari potest, quod oblatum hoc in proprium singuli nobilis commodum cedat. Si consensus Statuum Regni ad id non sufficeret, eodem jure sustineri posset, quod nec congregationum comitatensium assensus sufficiat, sed quod singulus in individuo nobilis debeat


4557. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | SubSect | Section]

periculum fiat in specifico aliquo, v. gr. in erigendo Pestino usque Szolnokinum communicationis inter Tibiscum et Danubium canali; quodsi enim id successerit, eadem ratione successive omnes hydraulicos labores perfici posse arbitratur. Modalitatem autem in eo concentrat: 1. Calculentur necessarii ad opus hoc sumtus, quos ille idealiter in sex millionibus assumit. — 2. Summa haec dividatur inter dominos terrestres vel a ratione possessorii sui, vel a proportione contributionis, quam rustici sui dependunt. — 3.


4558. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | SubSect | Section]

gratuitum oblatum. Praemittit ille tres esse conflandi fundi commercialis modos: – 1. Si nobiles aliquam proventuum suorum urbarialium partem, v.gr. florenum domalem, in hunc finem cedant. Et hunc praeter alia argumenta ex eo etiam rejicit, quia hac ratione ad praedia, decimas, aliosque extraseriales ejusmodi proventus, qui multum important, nullum onus obveniret. – 2. Si classes privilegiatae ad aliquam pro fundo hoc quotannis praestandam summam se obligent. Et


Bibliographia locorum inventorum

Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].


More search results (batches of 100)
First 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.