Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: eo

Your search found 5588 occurrences

More search results (batches of 100)
First 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 4633-4636:


4633. Šilobod Bolšić,... . Fundamentum cantus Gregoriani,... [Paragraph | Section]

erit homini musica, quae (nisi surdo canas) desperatum erigit, iratum temperat, tristem laetificat, melancholicum exhilarat, et quod caput est omnium, hostem corporis animaeque fugat. Quemadmodum percutiente David citharam, refocillabatur Saul, et levius habebat: recedebat enim ab eo spiritus malus. I. Reg. C. 16. Quomodo etiam grata non erit Deo, si idem coronatus vates hortatur nos dicens: Laudate Dominum in psalterio et cithara, in tympano et choro, in chordis et organo ac cimbalis bene sonantibus. Recte ergo dicebat olim sagacissimus Socrates


4634. Šilobod Bolšić,... . Fundamentum cantus Gregoriani,... [Paragraph | Section]

Nondum satis. Scias etenim vocalem musicam adhuc subdividi in choralem et figuralem. Dico in choralem, quod passim usum obtinuerit in choro. Potiori tamen iure dici consuevit cantus Gregorianus, a divo Gregorio Magno, non quidem ab eo quasi authore, sed quod is Antiphonale et Graduale manu propria scripserit, et ab eiusdem tempore, scilicet ab anno Christi circiter 603., maius sui incrementum ubique in ecclesiis acceperit. Quia vero simplicibus notis constaret, a quibusdam nuncupatur planus, ab


4635. Šilobod Bolšić,... . Fundamentum cantus Gregoriani,... [Paragraph | Section]

suusque servus, id est, tonus 5. et 6. in F. Dominus tetrardus, suusque servus, id est tonus 7. et 8. in G. Ex quibus perspicuum est illos solos tonos authenticos esse, qui imparibus numeris scribuntur, alios autem, qui paribus scribuntur, esse plagales. Quae omnia ut eo tenacius memoria retineas, iure magistri hos tibi versus trado: Fines cunctorum, cantor, dignosce tonorum. Nam finem primi D. continet atque secundi. Tertius E. regitur et quarti finis habetur. Quintus in F. finem, sextus quoque ponit eundem. Septimus octavusque tonus cognoscitur ex G.


4636. Šilobod Bolšić,... . Fundamentum cantus Gregoriani,... [Paragraph | Section]

mansuetas et graves continentes res speculativas et divinas de impetranda gratia a Deo eiusque Beata Virgine. Discipulus: Grates ago Deo, Beatae Virgini, ac tibi, magistro meo, quod in omnibus plene me institutum sentiam, quamoptime autem in eo quod antiphonae a materia, psalmi autem ab antiphonis regulentur, ut cuiuscunque toni sit antiphona, necesse est ut eiusdem toni sit et psalmus. Itane magister? Magister: Ita quidem, et si secus fiat, tonus irregularis erit, utpote a regulis


Bibliographia locorum inventorum

Šilobod Bolšić, Mihalj (1724 – 1787) [1760], Fundamentum cantus Gregoriani, versio electronica (), 6772, Ed. Jelena Knešaurek Carić [genre: prosa oratio - dialogus scholasticus] [word count] [silobodbolsicmfundamentum].


More search results (batches of 100)
First 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.