Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: eo

Your search found 5588 occurrences

More search results (batches of 100)
First 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 4788-4800:


4788. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xix | Paragraph | Section]

me, sed opus etiam meum probari velim, ostendam necesse est, horum neutrum mihi defuisse. Quod quidem facere conabor, sed ita, ut ad judicium quod attinet, fidenter, et sine ullo erroris metu affirmare non dubitem, genus interpretandi, quo sum usus, optimum esse: quod autem pertinet ad meam in eo genere facultatem, dicam aliquid timide, ac pedetentim, nihil tam metuens, quam arrogantiae reprehensionem, a quo me vitio cum in omni vita, tum in iis, quae scribo, profiteor abesse quam longissime. Primum igitur sic


4789. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xx | Paragraph | Section]

abesse quam longissime. Primum igitur sic habeto: duo esse interpretandi genera, duas veluti scholas, sectasque interpretum. altera est eorum, qui verbum e verbo convertunt, singulas voces religiose, atque adeo superstitiose adnumerant, nihil eo, quo positum est loco, mutare audent, qui denique, sola, quam unam in ore habent, atque assidue depraedicant, fidei ratione contenti, omne praeterea ornamentum, omnem Latinae linguae concinnitatem, omnem aptae verborum collocationis venustatem aspernantur. Hi, si eos vertant scriptores, qui


4790. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxiii | Paragraph | Section]

soli sapere videntur, ceteri umbrarum vagari modo , hos, inquam, habui auctores, et magistros, hi mihi facem quodammodo praetulerunt, meque eodem, quo ratio impellebat, auctoritate, exemploque suo deduxerunt. Nec vero ipsum tantummodo genus indicaverunt, sed etiam eo genere quemadmodum utendum esset quasi intento digito commonstrarunt. Mitto Plautum, Terentium, Catullum, Horatium, Virgilium, quorum multa sunt conversa e Graecis, nihil servili illa ratione, quam improbo, omnia liberali hac, ut ita dicam, et generosa, quam nemo sanus possit non probare. In uno


4791. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxiv | Paragraph | Section]

litterarum, quam qui solam profitentur, grammatici vocantur; sed, quod huic eloquentiae quasi fundamento amplissimum totius eloquentiae velut aedificium impono, atque superstruo, eas sine ulla controversia scribo non ut grammaticus, sed ut orator. Est hoc nimirum in omni opere usitatum, ut ex eo, quod ibi potissimum est, artifices nominentur. Audio, atque, ut mihi videor, intelligo, quid dicat. Duas nobilissimas orationes convertit non illo genere exili, et strigoso, quo qui utuntur, satis habent, si utcunque Latine loquantur, sed illo altero amplo, atque opimo, pleno succi, atque


4792. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxvi | Paragraph | Section]

rem minori laude esse dignatos. Equidem Catulli elegiam de coma Berenices quum lego, eam sic probo, ut valde suspicer Graecum poëtam esse a Latino superatum. In qua tamen video summum interpretem hunc, quem dico, verborum ac versuum numerum, in quo minutuli interpretes magnopere occupantur, usque eo non curasse, ut illos versus, qui fere soli ex tota, quae intercidit, Callimachi elegia supersunt, atque apud Arati scholiasten leguntur, quatuor ille versibus convertere non dubitarit. Quum enim Graecus scripsisset:
†η με Κόνων ἔβλεψεν


4793. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxx | Paragraph | Section]

suscipere ac polliceri videtur, si quidem illa vox magnanimi non est supervacanea, sed necessaria, cujusmodi esse debent omnes omnino voces, quae in rei, de qua dicturi sumus, propositione adhibentur. Quod si ita se res habet, necesse est unius voculae adjectione, facta eo loco, in quo nihil adjici fas erat, totam Homeri Iliadem mirifice corrumpi: quippe quum in ea multa occurrant, quae ad magnanimitatem referri non possunt, quaeque idcirco reticeri oportuisset ab illo, qui eam laudem, in poëmate exordiendo, heroi suo tanquam propriam tribuisset. Pelidae :


4794. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxxii | Paragraph | Section]

quem potissimum furorem interpres velit intelligi? Notum est, inquit, in Iliade agi de ira. Unde notum? nempe, ut opinor, ex hoc ipso versu Homeri, quem tu, Heli, interpretaris; cui te lucem affundere, non lucem ab eo mutuari oportebat. Est enim alienum a rei natura, et prorsus ridiculum, quum interpres poëtam explicandum susceperit, mutatis partibus, non poëtam ab interprete, sed interpretem a poeta explicari. Nec vero plus ages, si ad ἔτυμον confugias, ac dicas te


4795. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxxii | Paragraph | Section]

qua esset agendum, proponenda, eam vocem adhiberi, quae si proprie diceretur, falsa esset; si non proprie, ambigua et perobscura. Satis, ut arbitror, ostendi Eobanum ea libertate, quae poëtae interpretanti conceditur, licenter abusum esse in primo versu. in quo quidem consisto, nec postulo, ut ex eo fiat conjectura de ceteris; nec usurpo illa Ovidii (Fast. I.)
principiis omen inesse solet.
Ad primam vocem timidas advertimus aures,
Et primum visam consulit augur avem.


4796. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxxiii | Paragraph | Section]

in ejus libris leguntur, non aeque de his scripturum fuisse, quod scripsit de illis duabus a se conversis duorum Atticae eloquentiae principum orationibus: se videlicet ea convertisse, non ut interpretem, sed ut poëtam, servantem easdem sententias et earum formas; verba eo, quo supra demonstratum est, modo, ad Latini sermonis consuetudinem accommodantem. Haec in poëtis ita, ut dico, ab illo esse facta, qui Graece sciunt facile perspicient, si ejus carmina cum eorum, quos interpretatus est, carminibus comparabunt: qui autem Graece nesciunt, idem tamen assequentur,


4797. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxxiii | Paragraph | Section]

est, carminibus comparabunt: qui autem Graece nesciunt, idem tamen assequentur, si ea conferent cum interpretamentis, quae suo illo more, verbum verbo exprimentes, ac nullam literam, aut apicem negligentes, grammatici elaboraverunt. Id porro ubi fecerint, genus Tullianum, vel priscum potius; eo enim sunt usi omnes, qui aliquid sunt interpretati, prisci illi aurei saeculi scriptores, atque, ut me illos, eorum singularem eloquentiam, atque acerrimum in his humanissimarum artium studiis judicium, non sine


4798. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxxiv | Paragraph | Section]

est Homeri locus, ubi (Iliad. lib. 2. v. 208.) Ulyssem inducit, ostentum decem passerum, a serpente devoratorum, et Calchantis ea de re vaticinationem, commemorantem. quem locum noster se conversum exhibuit in libro secundo de divinatione. Hunc nos contueamur sane diligenter, atque in eo quantum opus erit immoremur. Ac primum quidem proferantur VERSUS HOMERI
τλῆτε φίλοι, καὶ μείνατ' ἐπὶ χρόνον ὄφρα δαῶμεν
ἢ ἐτεὸν


4799. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xli | Paragraph | Section]

de mea hoc in genere facultate, quod et partitio illa postulat, a qua sum exorsus, et vero supra ego me facturum esse promisi, parum fortasse considerate: sed initio videndum fuit, quid pollicerer; nunc, re promissa, fides aliquo modo liberanda est. Hoc ut paucis transigam, nec diu consistam in eo sermone, in quem veni oppido non libenter, sic equidem statuo: facultatem, qua de agimus, tribus rebus definiri; utriusque linguae, Graecae ac Latinae, et poëtici artificii scientia: haec quanta sint in interprete, tantam esse interpretandi optimo illo genere facultatem. Jam de me ipse quid


4800. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xliv | Paragraph | Section]

qui Latino carmine Iliadem converterit, nisi omnia me fallunt, non est profecto cur debeat omnino repudiari. Habes jam ea omnia, quae mihi hoc in sermone dicenda esse constitueram; de cura non mediocri, qua tua mandata sum exsequutus, de optimo interpretandi genere, quo sum usus, de mea in eo genere facultate. quam tu si parem operi difficillimo fuisse judicabis, tuam ego agnoscam in me benignitatem, qui mihi plus tribuas, quam quantum Veritas patiatur: sin autem imparem, meam tu agnosces in te observantiam? qua fit, ut tuae voluntati obsequi coner non solum in iis, quae praestare


Bibliographia locorum inventorum

Kunić, Rajmund (1719-1794) [1776], Оperis ratio (Ilias Latinis versibus expressa), versio electronica (), 218 versus, verborum 7485, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - praefatio; prosa - dedicatio; paratextus] [word count] [kunicriliasoperis].


More search results (batches of 100)
First 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.