Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: eo

Your search found 5588 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 626-639:


626. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 2r | Paragraph | Section]

nobis aut illi crucis patibulum uel utilitatis afferre potuit uel commodi? Postremo multa sunt (ut affirmant) ex quibus coniectare licet aut nullum esse deum et falsa homines credulitate moueri, aut, si quisquam sit, eum res humanas non curare. Quod autem nullus est, ex eo uel maxime apparet quod bonos uiros aduersa fotuna opprimi, malos secunda extolli frequenter uidemus. Quod uero sit et humana non curet, ea ratio ostendit quia, cum affectibus careat, cura humanarum rerum, que sine affectu non constat, eum attingere non potest. Restat igitur


627. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 2r | Paragraph | Section]

deum affectibus esse subiectum. Sunt hec Epicuri inter crapulam et calices suos ructantis uomitus eorumque, qui scelere et nequicia inuoluti neque dei neque sui memores impunitatem sibi huiusmodi deliramentis pollicentur, quorum eo miserabilior est conditio quod miseriam suam tum nolunt, tum et nequeunt agnoscere. Quid enim si deus humana non curat, si bonorum et malorum studio non mouetur, si nec iustos amat nec impios odit, quid, inquam, stultius quam templa extruere, laudes reddere, conferre dona, ut nihil inde


628. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 2v | Paragraph | Section]

cum eam physici asserant ex sanguinis circa cor accensione causari, et deus omnino tam corde, quam sanguine careat? Neque enim nunc de Christo, qui et ipse uerissimus est deus ex humana carne et diuina essentia constans, disputamus. Aliter enim de eo loquendum esset et alia ratione incedendum. Sed nobis nunc de diuina essentia sermo est, non de natura humana. Mouetur itaque deus (ut dicebam) non hominum affectibus aut his, qui nobis sunt cum reliquis animantibus communes, quod utique absurdissimum esset: sed mouetur ille quidem


629. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 3r | Paragraph | Section]

sed illud fortasse dicet: Cur descendit in terram cum in celo nihilominus res peragi potuerit? Quoniam, ut dixi, exemplo optime docetur uirtutis uia, cum difficillimum habeat aditum, et deus ea, que facere homines uolebat, fecit prius ipse ut eo magis illos ad bene beateque uiuendum excitaret. Quis enim seruus tam impudens, tam barbarus, tam ingratus, tam impius sit, qui si dominum suum uideat omnibus tormentis, doloribus, penis expositum pro se, non item ipse pro domino et corpus et uitam omnibus


630. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 3r | Paragraph | Section]

pro se, non item ipse pro domino et corpus et uitam omnibus periculis exponat? At uero multo id quidem magis nos facere oportet, qui ut omnes molestias, omnes penas subeamus pro Christo, nobis gratiam, nobis premia cumulamus, non illi referimus, et in eo ipso, quod deo seruimus, quod cum uirtute uiuimus, quod a Christi mandatis non discedimus, non ipsius utilitati, qui hominum opera non indiget, sed nostre consulimus saluti. Quod autem boni plerunque in hoc seculo uexentur:


631. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 4v | Paragraph | Section]

quod ad humane societatis coniunctionem et uinculum pertinet: quod sacrosanctum charitatis et beniuolentie fedus adinuentum est: osculo inquam Preceptorem tuum tradis? Scriptum est peccatum hoc: scriptum est scelus hoc stilo ferreo in ungue adamantino: et testis falsus non erit impunitus pro eo quod uendidit argento iustum: Argento enim Jesum uendidisti crudelissime gladiator. Illum inquam uendidisti cum quo panem commedebas, illum uendidisti cum quo dies et noctes dulces capiebas cibos, idest qui te suauissimis et saluberrimis admonitionibus continue


632. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 5r | Paragraph | Section]

manibus expilare. nonnullos in eum quasi in maleficum quempiam ore scelestissimo conspuere. Pilatus autem cum illum post multas et pene infinitas uexationes adduxissent ad se cognita eius innocentia instare admodum cepit uti a morte absolueretur optioneque plebi proposita de eo: deque Barraba nescio quo improbo et seditioso homine qui forte tunc in publica custiodia asseruabatur inquit: Est uobis consuetudo per hos dies reum aliquem a carcere liberare. uultis ergo ut Jesum Nazarenum uobis absolutum dimittam? Tum uero sacrilegi


633. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 6r | Paragraph | Section]

cesaries. formosus ille et suauis aspectus nusquam cernitur. pristinus forme uigor liuore et sanguine contabuit: capillique coherentis illuuies attenuatos oculos et lumen prope extinctum puluere et cruore obducit. Adhesit caro eius ossibus ipsius. A planta pedis usque ad uerticem non est in eo sanitas. Vidimus eum et non habebat speciem neque decorem: sed erat species eius inhonorata et deficiens a filiis hominum. mutatus est enim color optimus obscuratum est aurum: et lapis ille preciosus. electus. angularis: quem quondam deus in fundamentis Syon: id est in sancte


634. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 7r | Paragraph | Section]

et non audiunt. Ex quo certe Judeorum scelus atque impietas manifestissime apparet: Neque enim tam clarus sermo, tam simplex, tam manifestus inuerti aut deprauari ullo modo potest. Itaque redeamus illuc unde nostra diuertit oratio. Educitur Jesus ad supplicium eo quo narrabam uultu: eoque corporis habitu: crucem ipsemet humeris deferens. confectus flagellis: sanguine: et sordibus squallens. capite sentibus coronato. Cumque peruentum esset ad locum: qui caluarie idest sanguinis dicitur: rursus hic Saluator noster denudatur: et corpus illud


635. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 7r | Paragraph | Section]

a terra exaltatum ueluti eneus ille Moysi serpens singulare presidium: et saluberrimum medicamen futurum omnibus gentibus erat. Iterum inquam sub aperto celo ante omnium oculos uestibus cunctis denudatur: et milites ipsi: uel potius nequissimi latrones sortibus illas inter se diuidunt: Crucem eo spectante coaptant. titulum inscribunt. erigunt postea et in terra defigunt. manus et pedes (o bone Jesu quis hec sine gemitu: quis sine lachrymis referat?) Manus inquam illas et pedes sanctissimos ferreis clauis perforant. Quid amplius differo? Tollitur sublimis in cruce mundi Saluator.


636. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 8r | Paragraph | Section]

inquam nos tanto redimimur precio. nos tanto curamur impendio. Venite adoremus et procidamus ante deum: ploremus coram domino qui fecit nos: quia ipse est dominus deus noster nos autem populus eius et oues pascue eius. Lugeamus uitam nostram mortuam idest Christum Saluatorem nostrum et pro eo uel lachrymas emittamus qui sanguinem suum pro nobis non dubitauit effunder. Tu uero miserrime peccator quid heres? quid dubitas? quid cunctaris? Ecce nunc tempus acceptabile: ecce nunc dies salutis. Quid tibi cum auaritia? quid cum luxuria: si Johannem uis euangelistam imitari et Christo


637. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 8v | Paragraph | Section]

mundasti: cruce saluasti: infamia et dolore et morte ad gloriam: ad uoluptatem: ad uitam reduxisti: qui ascendens super omnes celos omnium es arbiter: omniaque dispensas: Oro inquam te supplex atque obsecro uti tu hodie populum tuum hic et ubique in tui memoriam congregatum his oculis: eo uultu: eaque pietate aspicere digneris: qua sanctissime affixus cruci tunc cum omnia ad te ipsum trahebas: Joannem discipulum tuamque charissimam et pientissimam matrem aspexisti: eo munere: ea gratia illustres qua quondam apostolos tuos in die sancto Penthecostes illuminasti spiritum


638. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 8v | Paragraph | Section]

inquam te supplex atque obsecro uti tu hodie populum tuum hic et ubique in tui memoriam congregatum his oculis: eo uultu: eaque pietate aspicere digneris: qua sanctissime affixus cruci tunc cum omnia ad te ipsum trahebas: Joannem discipulum tuamque charissimam et pientissimam matrem aspexisti: eo munere: ea gratia illustres qua quondam apostolos tuos in die sancto Penthecostes illuminasti spiritum claritatis roremque misericordie tue eis desuper infundens. Domine sancte: pater omnipotens, eterne deus: qui intueris abyssum: qui sedes super cherubin: qui extendis celum sicut pellem:


639. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 9r | Paragraph | Section]

cum commisso sibi grege perueniat sempiternam: per dominum nostrum Jesum Christum filium tuum dilectissimum: qui tecum uiuit et regnat per infinita secula Amen. Dixi:. Librum quondam neque inutilem neque iniucundum quod in eo pauca quedam non usquequaque perfecta essent qui illum perlegerat furore ob id concitus dilacerat O inquit Liber hominum naturam ingratam atque peruersam: Siquidem pro paucissimis erratis multam penam desumere: et pro multis acceptis beneficiis gratias nullas


Bibliographia locorum inventorum

Nimira Rabljanin, Martin (floruit 1494) [1494], Sermo de passione Domini, versio electronica (), Verborum 7331, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - sermo] [word count] [nimiramsermo].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.