Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: oratoris

Your search found 40 occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 3-5:


3. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

deuastant. Quibus impigre peractis, imperator inde soluens intra paucos dies Rhodum uenit. Qui dum Rhodi esset, aduenit Usunasani, regis Persarum, orator, qui, Cardinalem ac imperatorem et reliquos principes classis adiens, narrat suasionibus ac monitis Katarini Zeni, uiri patricii, Venetorum oratoris, regem Persarum ad opprimendum Othomanum in expeditione esse, et iam eius duces cum expedita manu magna audacia Armeniam minorem Othomano subditam inuasisse, Tocatque, ualidissimam urbem eiudem regionis, et nonnulla alia oppida cepisse. Deinde affirmat Persas equis, uiris satis


4. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

ignaros atque expertes esse. Proinde Pontificem Romanum, Venetos atque alios principes christianos se adire uelle dicit, oraturus uti regem suum tormentis, ad expugnandas urbes et ad summouendum eminus hostem necessariis, iuuarent. Cardinalis ac imperator cum reliquis principibus oratoris uerba benigne accipiunt, et ad impetranda quae petebat bene sperare iubent. Insuper ualidissimam classem uiris atque armis optime instructam ostentant, affirmantes ad omnem nutum regi Persarum ubique praesto esse futuram. Itaque dimisso oratore se ad agendum, quoad per tempestates liceret,


5. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

operam dat, nuntius quidam cum litteris regis Persarum ad imperatorem uenit, eadem quae et superior eius orator afferens. Quem cum audisset, triremi impositum Venetias misit. Veneti et oratoribus regis et litteris Katarini Zeni, sui apud regem oratoris, moti, magnum numerum tormentorum cuiusque generis parant; uasa etiam ex auro et argento conuiualia Parisini operis egregie caelata, multum panni lanei tenuissimi, multum serici uermiculo tincti auroque intexti ad regium usum, omnia regi Persarum dono daturi.


Bibliographia locorum inventorum

Cipiko, Koriolan (1425-1493) [1477], Petri Mocenici imperatoris gestorum libri tres, versio electronica (), Verborum 16317, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio – historia] [word count] [cipikokpetri].


Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.