Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: facere

Your search found 1534 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1363-1379:


1363. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

devenit quid nisi politica in quinto et sexto libro praecepta tradidit? Aeque igitur late politica atque prudentia patet, atque sicut sibi apud alterum ingenioso quodam nec tamen illicito commento gratiam quaerere, ita et urbem in fide servare, principem suum populo gratum facere actus politicae est. Longius provectus sum, finiam dum Baronio respondero, ne aliquid uspiam Alonico praesidii relinquatur. Scio equidem Baronium politicorum haeresim pluribus locis nominasse, sed id non morum causa, sed perversae cuiuspiam opinionis quam perperam


1364. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

libro ad audiendum se comparavit, curiosus, ut ipse postea referebat, quomodo Pretus eam materiam pertractaret. Itaque Pretus intentis iam omnibus: "Nolim", inquit "temeritatis me quisquam arguat quasi imparatus de re tanti ponderis in amplissimo hoc consessu verba facere velim; neque enim imparatus sum et dudum privatis iam id meditationibus ruminavi. Quod potissimum in causa est cur sponte me nunc obtulerim, ad audiendum alias quam disserendum semper mage pronus. Ante omnia autem id nos minime debet praeterire, de suo potissimum


1365. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

in claros viros invidia, hinc mutuae dissensiones proveniunt. Istud si auferas, nae, dimidium Croatiae miseriarum detraxeris! At nimio plus res inoluit, nec nisi tardissimum acceptura remedium videtur. Nos tamen ne cessemus abolendae pravissimae consuetudinis saltem initium facere consueto remedio, nempe id ipsum aliis, quibus nostras probari monitiones intellexerimus, ingerendo; quae res ubi deinde in plures, ut fieri solet, exierit, dubitari non potest quin minor invidiae locus sit futurus ubi eius fomentum subtrahetur. Ceterum id


1366. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

seu mediatis instrumentis periculum imminebit. Nos ipsos quod attinet, cum vera libertas inter arbitrarium imperium et anarchiam media sit, sicut illud impedire, ita hanc omni ratione vitare debemus. Id ut assequamur, plura certe causae publicae sacrificia nos facere oportebit. In arbitrario enim imperio una civium classis ad honores, alia ad lucrosa officia, ad exemptionem a communibus oneribus alia obrepere solet: vera libertas exigit ut tam beneficia quam onera reipublicae communia sint. In arbitrario imperio concentrata in paucis


1367. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

professores extemplo contuli qua potissimum ratione meliori iuventutis institutioni interea etiam, donec novi studiorum plani nobis copia facta fuerit, prospici possit; optassem admodum ut altero hoc, quod coegimus, concilio iam de ipsa exsequendi novi plani modalitate verba facere sicque certo iam tramite ad explendam Augustae voluntatem contendere potuissemus. Nunc cum plani huius submissionem seu ipsa operis moles, seu vero altiores curae prohibuerint, nil aliud nobis reliquum est quam ut pro veteri instituto eam etiam quae adhuc vobis superest


1368. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1146 | Paragraph | SubSect | Section]

tamen e spontaneis oblatis cassam sibi conflare, sed ab hac unam clavim habeat commissarius, aliam caehae magister, ita ut sine illius scitu neque cistae aliquid imponi, neque inde excipi possit. Motivum. Impositiones facere et mulctas dictare est actus jurisdictionis, quae coetibus his non competit; jus mulctas exigendi aliqua vetustiora privilegia abusive ingressum est, usum autem repartitionem intra se faciendi caehae clanculario tantum induxerunt; quare interest, ut utrumque


1369. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1268 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

quantitatem satis compensabitur. Quodsi vero in- et eductio per domesticas naves notabilior efficiatur, id ipsum florentis jam nationalis navigationis argumentum praebebit, et tunc legislatio accomodam circumstantiis temporis illius facere poterit portorii regulationem. § 116. Si in- aut educendis per Littorale Hungaricum aliquibus articulis sic dictae primae constitutae fuerint, pro domesticis navibus duplicata


1370. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1332 | Paragraph | SubSect | Section]

§ 145. Qualemcunque etiam minutam mercaturam exercere, ingenuam constituit professionem; minerales autem fodinas colere, quaestum praesertim exportationis all ingrosso facere, et fabricas erigere, pro tam nobili vitae instituto declaratur, ut hoc nec nobilitaris, nec magnatum status honori, quidquam possit derogare. Motiva. Superatis praevia ratione tam extrinsecis,


1371. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | SubSect | Section]

ut illae valorem hunc in idea populi suapte consequantur. Securitas autem haec duobus potissimum modis procuratur; primum si in cassis publicis omnes solutiones cum schedis his instar paratae acceptentur; dein si eaedem singulo privato, qui nec earum usum in commercio facere, neque eas apud alios privatos in paratam convertere potest seu e speciali in hunc finem destinata, seu e quacunque demum, publica cassa in parata promte exsolvantur. Ultra hoc debet certa inter massam circulantis pecuniae et schedarum harum


1372. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | SubSect | Section]

suum assensum ultro praebituram esse. Verum dantur etiam aliae lotteriarum species, quae majores vocantur, et quas nonnisi melius habentium regnicolarum classes ideo assectari possunt, quia in illis nonnisi cum notabilioribus summis periculum facere licet. Cum quoad has non eadem ratio subversetur, quominus harum aliqua species inducatur, et redundaturum ex illa emolumentum pro fundo publico convertatur, nihil obstare videtur. Nisus enim fortunam tentandi plerisque hominibus adeo naturalis est ut, si iis omnis


1373. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Ad §-phum 8. Hic jam fundus ille, qui e spontaneo Statuum Regni oblato conflandus speratur, specifice inseri debuisset. Cum tamen generositati Statuum limites praescribere sphaeram Deputationis excedat, Deputatio nonnisi generalem ejus mentionem facere potuit, debuitque incompletum hac in parte Articulum exhibere, antequam autem circa modalitatem conflandi ex Statuum oblato fundi, demissam suam opinionem depromat, modum cassas has administrandi praevie proponendum existimat.


1374. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

nonnisi in genere designare potest, e.c. quis labor hydraulicus praeferenter suscipi? quod telonium ante alia redimi? quae via commercialis praeprimis erigi debeat? et his similia: specificas tamen in omni ejusmodi casu assignationes facere ex natura rei pertinet ad potestatem executivam. Casus specificae in Diaeta faciendae assignationis nonnisi in decernendis primis aut defigenda inventori utilis alicujus instituti remuneratione evenire possent. Cum tamen hae etiam,


1375. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

ut earum securitati nonnisi per annuas rationes et earum liquidationes prospici possit. Proinde cum Legislatio omni anno non consideat, debet hoc negotium dicasterialiter tractari. Ad §-phum 4. Ut Legislatio vel aliquam designationem facere possit, Status cassae eidem notus esse debet, id quod nonnisi per adaequatam annuarum perceptionum et erogationum notitiam obtinere potest. Caeterum possunt se etiam meritoriae circa ipsam cassarum manipulationem considerationes evolvere. Has igitur discutere et


1376. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | SubSect | Section]

1741. cadere videatur. Deputatio tamen haec, quin vel spinosam illam quaestionem ingrediatur, an Legislatio aliquam etiam in constitutionalibus objectis, seu ut usus loquendi hactenus obtinuit, in fundamentalibus legibus mutationem facere possit; quin, inquam, quaestionem hanc vel ingrediatur, Deputatio et e genuinis civilis gubernii principiis, et ex usu ipso pluribusque exemplis demonstrari posse existimat, quod oblatum ejusmodi in Diaeta obligatorie omnino fieri possit.


1377. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | SubSect | Section]

decretae fuerint, ut nullam amplius in comitatuum congregationibus subire potuerunt quaestionem. Quid igitur obstat, quominus Status diaetaliter congregati consimile etiam sub titulo erigendae commercialis cassae oblatum obligatorie facere possint? Substantialis certe inter hunc et priores titulos differentia eo minus assignari potest, quod oblatum hoc in proprium singuli nobilis commodum cedat. Si consensus Statuum Regni ad id non sufficeret, eodem jure sustineri posset, quod nec congregationum


1378. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | SubSect | Section]

transfundere; id autem Hungari per stabilitos Diaetales repraesentantes jam praestiterunt, et ut clare contestentur, quod id de oblatis etiam ejusmodi intelligere voluerint, diserta plane lege caverunt, ne haec singillativi comitatus sub poena infamiae facere ausint. Et ideo Deputatio haec ejus est demissi sensus, quod oblatum etiam pro Cassa Commerciali nonnisi in Diaeta fieri possit, et in hac hypothesi suam etiam post recensitos propositos sibi fundos depromet opinionem. §


1379. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | SubSect | Section]

et commercium nonnisi lenta capiet incrementa, et plebs tarde admodum a gratuitis laboratoribus relevabitur. § 161. Quare Deputatio haec et id: an ad semel dependendum, vel vero per aliquot annos continuandum oblatum facere expediat, et summae in utrumque casum quantitatem sublimiori Inclytorum Statuum et Ordinum judicio, cognito in bonum publicum zelo, et innato genti Hungarae generosi animi ductui, ultro submittit: in casum tamen illum, quo oblatum semel pro semper, etiamsi in 4


Bibliographia locorum inventorum

Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.