Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: facere

Your search found 1534 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 348-375:


348. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 10 | Paragraph | SubSect | Section]

occupat nemineque eius consilia animaduertente ualido firmat praesidio. Hungari enim, alioqui satis callidi, eum, quod et puer esset et iustis minime nuptiis genitus, ad patris fortunam haud quaquam aspiraturum, uimue facere ausurum suspicabantur. Munit deinde caetera castella, quae in manibus habebat, atque aperte regnum affectare incipit. Interea Stephanus Bother in Citeriorem Daciam, prouinciam suam, quam incolae Transistranam Hungariam,


349. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 33 | Paragraph | SubSect | Section]

principum, efficaci uulgi illecebra, capiuntur, nonnulli generis nobilitatem in principe maxime admirantur. Quare ingenium tuum moribus eorum, quos recturus es, accommodabis. Et id tibi in tractandis tuorum animis faciundum arbitror, quod prudentes medici in curandis corporibus facere solent, qui sane pro corporum uarietate, aegrotantiumque natura necessario diuersa corporibus adhibent medicamenta. Est igitur tibi noscendum Hungarorum ingenium, moresque eorum penitus animaduertendi, qui quidem multum lupi in se haud falso dicuntur habere, atque ita his imperandum,


350. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 83 | Paragraph | Section]

contemnunt, audacia Hungarorum insperata perculsi illico fugantur, multi in fuga interficiuntur, plures uulnerantur, atque ex equis, et ipsis uulneribus ac labore confectis, collapsi capiuntur. Demum omnes in castra compulsi, quum reliquum noctis trepidi egissent, prima luce deditionem facere coguntur, mox sacramento adacti, ne de caetero Hungaris iniurii forent, uerecundia regiae maiestatis, qua Boëmi paulo quoque ante usi fuerant ab oppugnandis Hungarorum castris sese abstinendo, uti, quo uellent, extra Hungariam cum omnibus suis rebus tuto


351. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 84 | Paragraph | SubSect | Section]

sed etiam noua in illum consilia inire coeperunt, principis uel lenitate uel ignauia inquietis hominibus audaciam incitante. Nam non solum Hungari Vuladislauum nefario consilio sibi obnoxium facere conati sunt, sed etiam Turcae, hostes Christiano nomini acerrimi, eodem tempore multa in hunc regem, plane magis dormientem quam strenui principis munus obeuntem, moliti sunt. Etenim Halis, inter Turcaicae gentis satrapas id temporis omnium bellicosissimus, atque immanitate in


352. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 88 | Paragraph | SubSect | Section]

mercaturis, ut fit, rem quaerendo a domo tunc abfuerant, aut fuga inter tumultum elapsi hostiles uitauerant manus, ad instaurandam patriam sese conuertunt. Verum a Slouinis, regionum accolis, Transistrana gente, non solum id facere prohibiti, sed etiam in seruitutem pene redacti sunt, dum barbari et per se Epidauriis infesti tantae cladis reliquias, ueluti naufragia quaedam a fortuna obiecta, sibi uendicare nituntur. Tandem cum sacerdotis cuiusdam


353. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 119 | Paragraph | SubSect | Section]

Othomani nomine Othmanliam Turcae appellarunt. Qui quidem animaduertens Asiam intestino bello ardere, nec quemquam unum ex Turcaicis principibus esse, qui publicae rei studeret, collecta clientum pastorumque ac agricultorum manu, coepit in uicinum agrum impetum facere, atque hostilem in modum praedas agere, suisque capta liberaliter diuidere. Et ubi uidit Asiaticorum principum discordia ac publici status negligentia latrocinia sua impunita esse, uicorum ac castellorum oppugnationi animum mox


354. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 121 | Paragraph | SubSect | Section]

mirum in modum laetari, frequentique incursione Graecorum hosteis uexare, interdum socios quoque Graecos praedae auiditate iniuria afficere, rapere, abigere quae casus obtulisset, commoda sua tantum, ut plaerisque barbaris mos est, curare, sociorum damna nihili facere. Expostulantibus iniurias imperitiam modo regionum, qua pacatum ab hostili agro haud dignouisset, causari, iustas modo praedandi causas, ne uis ratione carere uideretur, struere. Atque quo Asiaticos quoque Turcas,


355. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 121 | Paragraph | SubSect | Section]

quoque Turcas, illos maxime, qui alienae erant ditionis, in suas traheret parteis, ultra Hellespontum preciosam suppellectilem, formosas puellas puerosque, quibus sane rebus Turcae maxime capiuntur, transportare, atque emere cupientibus copiam facere, nec non interdum quibusdam etiam dono dare, nihil denique praetermittere, quo animi suae sectae hominum conciliari possent. Quae ubi Graeci sero, iam peste praecordiis recępta, percepere, statuunt cum finitimis Christianis in gratiam redire, et communi hoste


356. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 128 | Paragraph | SubSect | Section]

fortunam meam ruentem, non secus ac stantem incredibili fide prosequimini. Sed meum non est turpem transfugae una uobiscum subire notam, et amicorum charissimis tanti dedecoris, simul et periculi esse causa, atque alienum scelus meum ipsius, fuga patriam relinquendo, facere, in exilioque per dedecus degere studio consulendae uitae, si non regia nunc ui, at certe morbo mox omnino interiturae. Proinde quemcunque exitum mihi dederit fortuna, eum haud inuitus subibo. Atque ita uultu interrito, eodemque animo, quo locutus erat, collum laqueo


357. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 135 | Paragraph | SubSect | Section]

lacessere imperat, atque si hostis in se irrueret, sensim cedere, donec eum ad uallem pertraheret, ubi ipse expeditus cum reliquis equitibus rei gerendae expectabat opportunitatem. Milon, ut ei nuntiatum est Turcas adesse, equum, praesto enim erat, confestim ascendit, idem caeteros suorum facere iubet. Coactis itaque in unum suis, paululum deliberabundus haesitauit, utrum ferro decerneret, an praelium fuga uitaret. Verum postea quam paucos Turcarum conspicatus est, fraudis securus pene cum inermi et semisomni ex recenti crapula turba in hostes impetum facit,


358. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 189 | Paragraph | SubSect | Section]

eos admonuit, ut urbes Romanae Ecclesiae uectigales deductis inde praesidiis restituerent, nec iniquis augescerent incrementis; uiderent, ne expeditius sit quaedam rapere quam continere, reputarentque nimias opes magnae locum facere iacturae. Veneti praesenti inflati fortuna haud fere reputare secundas res in aduersas facile conuerti. Itaque pontificis postulata paruifacere, interdum ei etiam minari, inuidiam nequaquam uereri, immo sermonibus propalam ferre sacerdoti rerum imperium haud conuenire,


359. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 192 | Paragraph | SubSect | Section]

emolumento, quandoquidem nusquam Christiani nominis hostibus proximi sint, tametsi ea gens et opibus, et uirtute nulli Christianorum secunda sit. Interea Germani, qui in Tridentinis castris statiua habebant, ac si Maximilianus Venetis bellum indixisset, excursiones facere, in Venetorum agros crebro irrumpere, praedas pecorum simul et hominum agere; Veneti ex aduerso obuiam hosti ire, suum agrum tutari, cum praedatoribus ex occasione manum conserere, eosque haud parua cęde ab incursionibus deterrere.


360. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 196 | Paragraph | Section]

Italia augeri) se primas huius belli partes libenter sumpturum respondet, daturumque operam, ut Veneti dignas improbitate sua poenas luant, seque ita in potestate Romani pontificis futurum, ut caeteris quoque Christianis testatum sit Lodouicum, Francorum regem, nihil sua seorsum causa facere, sed omnia ad communem utilitatem referre. Gallorum rex Ludouicus XII Venetis bellum indicit, qui conditiones propositas respuentes manum conserere statuunt; rex Triuilio Ripaltaque ab hostibus recepta Cassianum cum exercitu


361. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 211 | Paragraph | SubSect | Section]

suis accessisset, manum cum hoste consereret, ratus et se tutius cum uno exercitu praelium initurum, et Halyde profligato uiam ad imperium Achimathi praeclusum iri. Halys ubi animaduertit latronem acie instructa ex aduerso uenire, et ipse suos arma capere iubet atque in latrones impetum facere. Commisso certamine atrox editur cędes, ut fieri necessario solet inter eos, qui et rari loricis corpora inter pugnandum muniunt, et ad mortem, insita animo ferocia, promptissimi sunt. Ibi Halys, dum in primam aciem prouectus equo hortatur suos, a Cichanis filio, de quo supra


362. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 218 | Paragraph | SubSect | Section]

Nempe, Bazethe ob grauescentem in dies magis ualetudinem supremis adpropinquante, credibile erat multos Turcarum ingruentis imperii gratiam paratum ire nouamque spem transitione foturos. Iam Bazethes Selymbrianos campos attigerat ― ea enim iter facere constituerat utpote regione propter spaciosam planitiem et sibi, qui carpenti iactationem uix tolerabat, et exercitui commodiore - quum ei nuntiatum est Selynem adesse. Rex iussis suis consistere


363. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 223 | Paragraph | SubSect | Section]

facilius opprimeret, non ausus tunc occidere, ne nondum in regno stabilitus tot parricidiis sese nimis inuisum redderet, quamquam apud Turcas magis necessarium quam crudele ducitur eos tolli, qui regnum occupanti spem dubiam ac sollicitam eodem successionis iure possent facere. Dimisso Corghute bellum cum Achimate gesturus omnes Europaeos praefectos, qui Turcaico imperio parebant, in Asiam contendere imperat. A quo consilio quum Mustaphas Iurisius, amicorum princeps et rei militaris, utpote uetus dux, simulque animorum multitudinis peritus,


364. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 228 | Paragraph | SubSect | Section]

Othomanorum tumulis dicata, intulerunt. Achmetes Selynis dolo Prusam allicitur; uictus capitur et strangulatur. Iam solus Achimathes Othomanus cum liberis suis reliquus erat, qui Selynem ambiguum regem posset facere. Itaque ut illum quoque insidiis circumuentum in aequum locum eliceret - neque enim se, ut dictum est, in aciem committebat ― huiusce fraudem commentus est. Dimissa Constantinopolim maiore praetorianorum parte, perinde ac


365. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 238 | Paragraph | SubSect | Section]

sumitur; nobiles quidam a rusticis crudeliter interempti commemorantur. Vix haec finierat nefarius homo, quum uniuersi simul clamore ingenti sublato regem eum appellarunt. Ille uero hoc nomine insignitus statim multitudinem, quo facilius regi posset atque imperata facere, in ordines distinxit, cuique ordini sua signa attribuens. Et quia uetus miles erat, pro temporis angustia aliquantum signa sequi et ordines seruare docuit. Sed ne, dum ipse suos militaribus institutis assuefacit,


366. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 238 | Paragraph | SubSect | Section]

temporis angustia aliquantum signa sequi et ordines seruare docuit. Sed ne, dum ipse suos militaribus institutis assuefacit, nobilitas collectis uiribus agrestes impetu facto adoriretur priusque eos dissiparet quam illi militaria facere coepissent, aduersus Stephanum Botherem iuniorem, Thibiscensium praefectum, cum copiis suis proficiscitur, ratus illo duce superato totam nobilitatem consternatum iri. Porro Stephanus, id temporis cum parua manu in Thibiscensi agro ad uicum Nadlacum agens, haud


367. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 246 | Paragraph | SubSect | Section]

utrumque sui exercitus cornu ualde premi, Europaeos ingenti etiam cęde prope stratos (Asiaticis enim Sopheni, ueluti cognatis, quantum fieri poterat, parcebant), iamque Sophenos superiores ac successu rerum exultantes in subsidia Turcaica, ubi Selynes ipse curabat, impetum facere, iubet libratores ferreas pilas e maioribus tormentis in irruentem hostem torquere eumque a munitionibus arcere. Qui, ut imperatum erat, igni tormentis admoto plures suorum quam hostium foede trucidarunt ― ita enim Turcae cum hostibus permixti


368. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 246 | Paragraph | SubSect | Section]

hi ad pedestrem pugnam obeundam nullius prorsus usus sunt, immobilium fere armorum grauitate, et cataphractarum pondere. Nam principes et nobilissimus quisque tegmine e ferreis laminis confecto utuntur; pedibus stipendia facere apud ipsos inusitatum. Ferunt hoc in praelio ad quadraginta millia Turcarum, cum decem et septem praefectis, fortissimis uiris, cecidisse. Ex Armeniis uero circiter mille et quingentos desideratos esse, inter quos dux


369. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 250 | Paragraph | SubSect | Section]

utpote ex fratre Sigismundi natum, non modo cum Polono foedere, sed etiam sanguine iunctum haud ignorabat, cum quo sane pacem habere, ut supra demonstratum est, magnopere cupiebat, quoad cum Ismahele Sopheno debellatum foret. Atque eo magis Selynes cum Polono amicitiam facere optabat, quia compertum habebat Lodouicum, Hungarorum regem, qui tunc puer admodum erat, omnia ex praescripto patrui atque eo auctore agere, nec Hungaros sine Sigismundo, aut illius iniussu noui consilii quicquam capturos.


370. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 255 | Paragraph | SubSect | Section]

cum Selyne confligit; Gazam relinquit; in desertis locis latibulum quaerit. Iam Cercassorum acies ad equestre certamen instructa paulatim ad Turcas, et ipsos ad pugnam paratos, sed quiescentes adequitabat, eoque prope peruenerat, unde admissis equis impetum in hostem facere posset, quum accensis a Turca tormentis pilae lapideae cum terribili fragore, qua data uia erat emissae, equos Aegyptios conterritos in fugam non sine ingenti strage uertunt. Qua conspecta re Turcae, uti praeceptum erat, concitatis equis Cercassos dissipatos insequuntur, caedunt, capiunt,


371. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 258 | Paragraph | SubSect | Section]

Deinde Sinonem Macedonem iubet signa in hostem inferre. Nec Cercassi moram pugnae fecerunt. Pugnatum utrinque aliquanto quam pridie acrius est, Turcis indignantibus, quod tot praeliis uicti cum uictoribus certamen instaurarent, nec deditionem facere in animum inducerent, Cercassis, praeterquam quod mutatione fortunae in furorem erant uersi, cupientibus testatum etiam apud posteros relinquere sibi in imperio defendendo non uirtutem, sed fortunam defuisse. Iam diei haud


372. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 264 | Paragraph | SubSect | Section]

est. Cibi et uini parcus fuit, somni etiam minimi, laboris, frigoris, caloris, inediae patientissimus, ueste habituque uix a priuato discrepans, literarum, quibus Turcae utuntur, satis eruditus. Quum opus esset, uerba in concione facere non deerat ei dicendi facultas. Nihil libentius audiebat quam anagnostem gesta illustrium uirorum, praesertim Magni Alexandri legentem. Interdum uersus etiam sua lingua haud quidem amatorios componebat, sed quibus testaretur se cupidine gloriae uehementer


373. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 266 | Paragraph | Section]

plane Turcis inest, ut alio loco diximus, siue publicae utilitatis studium, siue erga reges gentis uitio adulatio. Sunt enim fere omnes, qui praesertim in aula Turcarum regis degunt, aut serui aut libertine conditionis, quorum proprium est assentari, atque in gratiam dominorum omnia et loqui et facere. Dum haec Salomon agit, literę e Syria ad eum afferuntur Iamberdinum, Damasci praefectum, defecisse et contracta haud parua eius regionis hominum manu Heliopolim Syriae oppugnare. Igitur eo confestim exercitus cum duce Perchato Dalmata, qui Iamberdini conatus


374. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 269 | Paragraph | SubSect | Section]

Magno igitur animo Hungarorum iniuriis obuiam eundum est, dandaque opera, ut qui priores lacessere ausi sunt, eos iniuriae suę poeniteat. Nam si facinoris huius obliti fuerimus, uidebimur superbissimae genti timore ultionem omisisse. Atqui sicut gloriosius, ita multo tutius est facere quam habere metum, alioqui coeteri quoque Christiani, et imprimis accolae, formidine nostra abusi incipient nos oppugnare, et bellum, quod ad hanc diem semper inferre consueuimus, in terram nostram accipiemus, Christianisque, qui nobis metu parent, occasionem dabimus, uti aeque


375. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 278 | Paragraph | SubSect | Section]

regione Tauruni castris positis collocaturus, quo pluribus e partibus oppugnationem intentando et maiorem oppidanis metum incuteret, et Hungaros a ferendo ea parte obsessis auxilio deterreret. Caeterum eo ponte ui tempestatis deiecto atque amnis rapiditate in Danubium ablato, alium pontem facere paulo supra Taurunum oppidum instituit, quamquam ea res apud quosdam Turcarum in religionem uersa est, qui metu, ut fit, interprete censebant nec pontem reficiendum, nec regem exercitumue in Syrmium transuehendum. Quippe in multorum


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.