Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: facere

Your search found 1534 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 431-445:


431. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 241 | Paragraph | Section]

breviter et summatim sum complexus: non equidem negligentia, neque vero quod earum rationum, quibus propositum nostrum confirmare ac stabilire possemus, copia me deficeret; sed quia omnem meam scriptionem ad ea quae maxime opportuna esse, et ad rem facere viderentur, veluti ad scopum quendam, referebam. quod equidem institutum, cum de aliis etiam scriptoribus agerem, servavi. neque enim fieri poterat, ut, de quibus accurate et copiose agere statuissem, eos strictim ac leviter attingerem. Cum vero


432. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 242 | Paragraph | Section]

silentio praeterirem; ea vero quae non optime dicta essent, invaderem: sed ut, quae mea de eius oratione esset sententia, explicarem; atque omnia complectens, quid ille cum aliis commune haberet, qua in re differret, ostenderem. Quod mihi facere instituenti, non virtutes tantum eius, sed, quae virtutibus plerumque annexa solent esse, vitia quoque persequi necesse fuit. non enim id praestare potest cuiusquam hominis natura, nihil ut neque verbo, neque re umquam peccet. illa vero optima est


433. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 252 | Paragraph | Section]

gesta sint, memoratu dignissimum existimans; hac coiectura ductus, quod utraque pars rebus maxime florentibus, omni cum apparatu id gesserit: cum videret aliam quidem Graeciae partem statim alteri parti adhaerere, aliam id facere cogitare. Hic autem fuit Graecis maximus motus. neque vero illis solum, sed et barbaris, atque adeo plerisque mortalibus. Ac ea quidem quae ante haec gesta essent, quaeque his essent vetustiora, plane in apertum produci, propter vetustatem, nulla


434. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 255 | Paragraph | Section]

illa sint assumenda, non per omnes historiae partes servavit. Iam, cum haec veluti per capita attigerimus, superest ut iam ad ea demonstranda nostra delabatur oratio. Neque vero est consilium, ita de singulis separatim Thucydidis dicendi formis sermonem facere, ut illius verba subiungam; sed diversis variisque; ex locis particulas quasdam sumere narrationis et orationum, hisque caussas apponere, ex quibus facile cognosci queat, quibus in locis, tam in rebus ipsis quam in verbis, bene maleve se gesserit.


435. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 264 | Paragraph | Section]

ad res gerendas aggrediebantur. at illi, tum prae horum contemptu, quod longius providerent, tum quia non oportebat ea quae consilio agere licet, facto aggredi, incauti magis opprimebantur. Possem equidem multis praeterea exemplis perspicuum facere, hunc nostrum, cum communem usitatamque dicendi formam in narrationibus retinet, maiorem laudem mereri; tum vero, cum abducit a consuetudine sermonem, ac ad peregrina quaedam vocabula, et quasi per vim figuras fertur, quarum non nullae etiam


436. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 264 | Paragraph | Section]

praestantior esse videatur, multis in rebus in eo minor est quam par sit. Quicumque autem eum plus aequo admirantur, atque ita stupent ut nihil ab eis qui divino aliquo sunt numine afflati, differant, ii omnes propter enthymematum copiam id videntur facere. Quos siquis ita admoneat ac doceat, ut rationem caussamque afferat, cur hoc non suo loco sit positum, illud vero non iis personis quibus opus erat, accommodatum; item, non haec hisce rebus convenire, neque eo usque progressum fieri debuisse:


437. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 266 | Paragraph | Section]

agite, colentes, quae vestra sunt; neque ab altera parte state; et tamen utrosque pro amicis recipite. Haec sat nobis erunt. Quae cum esset locutus, tum legati Plataeenses, ingressi in urbem, re cum multitudine communicata, Archidamo responderunt; facere se non posse quae suaderentur, sine Atheniensibus; apud eos ipsorum liberi atque uxores essent. timere quoque se toti civitati; ne scilicet illis digressis, aut Athenienses venirent, talia non permissuri; aut Thebani, qui et ipsi


438. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 266 | Paragraph | Section]

Plataeenses statuerunt, non prodere Athenienses, sed resistere, et, si etiam res ferat ut vel ante ipsorum oculos agri vastentur, atque alia quaecumque accidant, pati; neque ullum emittere, sed de muro respondere, ea quae Lacedaemonii vellent, se facere nullo modo posse. Qui cum respondissent, tum vero Archidamus rex astitit, deos atque heroes indigenas his verbis contestatus: Dii, quicumque terram Plataeensem tenetis, vosque heroes; testes estote, iureiurando prius ab istis violato,


439. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 266 | Paragraph | Section]

Medos superaverunt, quamque vos propitii adiutricem Graecis in proelio praestitistis; neque nunc nos, si quid faciemus, iniuste facturos. nam multis eos iustisque rationibus adhortati, nihil profecimus. itaque concedite, ut et ii qui iniuriam facere coeperunt, poenas luant; et, qui merito punire parant, poenas sumere queant. His deos precatus, militi bellum permittit. Iam huic tam praeclare tamque exquisite conscripto dialogo, alium quendam, quem isti eius characteris admiratores maxime


440. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 268 | Paragraph | Section]

manibus erepti essent, minime talia dicere decebat; nimirum, iusta quae sunt, aequalium inter se esse; quae vero per vim fiant, ea potentioribus adversus imbecilles esse licita. Quibus quidem verbis cum Melii paucis respondissent, recte Athenienses facere, qui eorum quae iusta essent, curam gererent, ne, siquando ipsi quoque lapsi, in aliorum potestatem venirent, eadem quae nunc ipsi, a potentioribus pati cogerentur; his verbis Atheniensem facit respondentem ἡμεῖς δὲ


441. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 270 | Paragraph | Section]

republica ad exteras civitates missis, hanc orationem minime dignam arbitror. Neque vero placet ut Melii, parvae civitatis incolae, qui nihil illustre umquam praestituerunt, maiorem dignitatis quam securitatis suae rationem habuisse, ac, nequid indignum facere cogerentur, ad omnia gravissima perferenda prompti fuisse videantur: Athenienses vero, qui Persico bello et civitatem et regionem omnem relinquere, quam turpi alicui Persarum mandato obtemperare malebant, Meliorum stultitiam reprehendant, qui


442. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 272 | Paragraph | Section]

ostendere cupiens Thucydides, hanc illi intempestivam orationem affingit. Oportebat autem ipsum prius, quid de hoc viro sentiret, declarare; deinde vero eidem in periculo versanti orationem, qua iracundiam deprecaretur, humilem adiungere. Hoc sane facere decebat eum historicum, qui veritatem imitari vellet. illa vero permolesta sunt, quae puerilia dictionis ornamenta, et nomina quaedam in sententiis valde perplexa et intricata habent: ἰέναι δὲ τοῖς


443. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 273 | Paragraph | Section]

μεταμέλειν δὲ κακουμένοις. Hoc est; Etenim quibus optio datur, si ii pacem quam bellum malunt, cum secunda fortuna utuntur, amentissimi sunt: sin vero necesse sit, aut finitimis cedentes imperata facere, aut pro victoria belli adire discrimen; profecto, qui cedunt, iis qui resistunt, reprehensione sunt digniores. equidem idem, qui antea, sum, neque a mea sententia discedo: vos vero inconstantes; qui, antequam detrimentum ullum sustineretis, mihi


444. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 277 | Paragraph | Section]

haec habeo quae dicam: eos qui res necessarias atque omnibus utiles (nihil autem his est aut utilius, aut magis necessarium) e communi vita tollunt, ac paucis tantum quibusdam hominibus tamquam propria attribuunt, idem facere, quod in civitatibus, quae aut paucorum dominatu, aut tyrannide premuntur, fieri consuevit. Qui omnia quae in Thucydide habentur, coniectura assequi possint, ii facile ob paucitatem numerari queunt: in quo sunt quaedam, quae ne illi quidem pauci,


445. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 277 | Paragraph | Section]

occasionem iis praebeamus qui omnia calumniari solent; qui talem postea aliquam de nobis accusationem proponant, quae a nostra modestia, quam et in moribus, et in sermonibus semper secuti sumus, longissime absit. quibus statim odio ac malevolentia facere videbimur, si quos in medium proferamus, qui rectam Thucydidis imitandi viam ignorarunt; eorumque scripta producamus, quibus illi magnopere gloriantur, ac magnas etiam divitias cumularunt, illustremque sunt gloriam consecuti. Sed, ne qua de nobis


Bibliographia locorum inventorum

Dudić, Andrija; Dionysius Halicarnassensis (1533-1589) [1560], De Thucydidis historia iudicium... A. Duditio interprete (), Verborum 18906, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - versio] [word count] [dudicathucydid].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.