Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: omnibus

Your search found 4596 occurrences

More search results (batches of 100)
First 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1194-1267:


1194. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 418 | Paragraph | SubSect | Section]

inuestigare decreui ac fidelibus religiosisque uiris, qui cum uitia cauere tum uirtutibus proficere cupiunt, ut beatitudinem consequantur, legenda proponere. Quos hortamur, ut abiectis interim terrenarum rerum curis ad hęc contemplanda animum intendant et, quantum pro his omnibus Domino suo debeant, secum, quam dilligentius possunt, computent atque perpendant. Tu autem, Domine, nobis de Te loqui paratis uolens propiciusque adsis. Quicquid enim recte instituitur, Tuo indiget auxilio, ut perficiatur. Vt igitur ab initio ordiamur susceptę


1195. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 427 | Paragraph | SubSect | Section]

Deserit enim primam ac potissimam iustitię partem, quę est erga proximum dilectionis et charitatis. Idem Dominus filiam cuiusdam principis uiri mortuam suscitaturus deridebatur, quia eam non mortuam esse, sed dormire responderat. Dormiebat enim illi soli, quę aliis omnibus mortua erat. Iussit ergo, ut surgeret, et ueluti a somno excitata statim exurrexit. **corr. ex exurexit O admirandam Domini *corr. ex Osęe nostri humilitatem nec minus mirabilem pietatem! Qui mortuos


1196. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 429 | Paragraph | SubSect | Section]

nunquam de quoque recte iudicando; quanto minus de isto, in quo dolus non erat, in cuius ore non est inuentum mendacium. Nihil in eo, quod non laude dignum esset, inuenire poterant. Et tamen, quanto laudabilior apparebat, tanto ipsi magis per inuidiam indignabantur modisque omnibus iam ad necem eius conspirabant. Lazarum ille de monumento ad uitam excitauerat. Et cum plurimi, qui spectaculo affuerant, in eum credidissent, pontifices et pharisei — ut Ioannes ait — collegerunt concilium et dicebant: Quid facimus, quia hic


1197. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 439 | Paragraph | SubSect | Section]

in cruce, exaltatus in resurrectione, exaltatus in ascensione traxit ad se sanctos patres de tenebris, gentiles de errore, Iudeos de expectatione, sed illos duntaxat Iudeos, qui eum, quem in Lege promissum expectabant, uenisse crediderunt. Omnia ergo traxit ad se, quia ex omnibus partem aliquam saluauit. Et nunc quoque trahere non cessat. Vim ergo ingerit, inquies? Nequaquam, sed bonum illud, quod per nos efficere non possumus, ipso adiuuante operamur, ipso trahente exequimur. Hinc iam Domini nostri cum discipulis conuersationem, qua paulo


1198. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 441 | Paragraph | SubSect | Section]

cogitationes patere nosset, audiens pręsertim dicentem: Vę homini illi, per quem Filius hominis tradetur! Bonum erat ei, si natus non fuisset. Hoc saltem timere debuit sceleratus Iudas. Veruntamen auarum animum nec miracula mouent nec minę coercent: contemptis omnibus illo pręceps ruit, ubi se lucri aliquid facturum sperat. Hic ergo aliis tristantibus et singulis: Nunquid ego sum, Domine, respondentibus, audacter reclamat: Nunquid ego sum, Rabbi? Post esum agni illa, ut reor, quę Ioannes narrat,


1199. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 444 | Paragraph | SubSect | Section]

sed etiam, cum esset omnium Dominus, pedes seruorum suorum lauit. Qui maiores estis in ecclesia Christi, estote sicut minores, non ut delinquentes castigare negligatis, sed ut ope uestra indigentes adiuuetis. Tanquam pręsides peccatores corripite, tanquam ministri bona omnibus, qui fidei uestrę commendati sunt, prouidete. Si hoc ita non feceritis, reprobabit uos Dominus, humilitatis suę signa non inueniens in uobis. Sin uero* feceritis, uobis quoque dicturus est, quod tunc discipulis suis dixit: Vos estis, qui permansistis mecum in


1200. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 455 | Paragraph | SubSect | Section]

fuisse longa post ascensionem Domini ętas testatur. Cęterum, quicunque ille fuerit, *corr. ex queri **corr. ex Solus ***corr. ex iuerat documento nobis est, ut relictis omnibus, quibus ad seruiendum Deo impedimur, nudi et expediti fugiamus. Et merebimur esse eius discipuli, qui iubet illos, qui nomine illo censeri uolunt, ut uendant omnia et precio egenis erogato ipsum sequantur. Pauperis enim magistri pauper discipulus sit oportet. Vt autem


1201. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 459 | Paragraph | SubSect | Section]

seruitutis. Hoc est illud, quod apostolos per omnes orbis partes compulit peregrinari, gentium erroribus obuiam ire, ueritatem prędicare*, mortem non *corr. ex predicare timere. Hoc est illud, quod sanctos martyres fortiores fecit omnibus tyrannorum tormentis et nullum supplicii genus pro Christi confessione recusare. Cęterum impii illi (ut Lucas testatur) etiam uultum eius uelabant, ne blando et super omnia miti eius aspectu mouerentur ad miserationem. Et: Prophetiza, aiunt, ut illis


1202. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 460 | Paragraph | SubSect | Section]

et a uia ueritatis atque iustitię nunquam discedere. Sed iam reliqua prosequamur! Post illa, quę superius dicta sunt, trinam Petri negationem Mattheus et Marcus enarrant, Lucas uero pręmittit.* Nihil tamen refert, quo ordine aliquid factum sit, cum ab omnibus totum commemoratur. Nos, nequid, quod gestum est, omittamus, Ioannis potius narrationem sequamur. Et quoniam de prima apostoli negatione diximus, nunc de secunda est dicendum. Stabant — inquit — serui et ministri ad prunas, quia frigus


1203. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 461 | Paragraph | SubSect | Section]

in testimonium sui citat. Dicant illi, inquit, quorum uerbis fidem pręstas.* Mihi enim, quanuis uera dixerim, nequaquam credes. Dicant illi, qui, licet mihi inuideant, non usque adeo impudentes sunt, ut ea uel inficientur** uel inuertant, quę ego docuerim, cum nota sint omnibus. Hęc autem cum dixisset, unus assistens ministrorum dedit alapam Iesu dicens: Sic respondes pontifici? O facinus indignum, o scelus non ferendum! Alapam dedit iniquus iusto, seruus Domino, suo Creatori creatura, homo Deo. Sed inspiciamus


1204. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 464 | Paragraph | SubSect | Section]

publice damnatum et tanquam uere reum affici supplicio. Non satis ergo putarunt eum morti tradere, nisi et famam eius, quantum in ipsis erat, extinxissent. Sed quod illi pessimo animo cogitarunt, hoc prouidentia diuina in maximam patientis gloriam disponebat. Ob hoc nempe omnibus mors eius patere debuit, ut, qui postea resurrexit, nemo eum a morte resurrexisse dubitaret. Si enim occulte occideretur, plurimi tam de resurrectione eius ambigerent quam de nece incerti essent. Quicquid igitur Iudei ad obterendum Christi nomen machinati sunt, hoc in


1205. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 466 | Paragraph | SubSect | Section]

erat obsessos a demonio liberare, cęcis uisum restituere, leprosos curare, mortuos ad uitam reuocare? Nunquid malum erat sanctioris uitę pręcepta tradere, uiam salutis aperire, regnum Dei propinquum nunciare? Sed quoniam talia cuncta cum summa autoris laude iactabantur ab omnibus, hoc ipsum erat, quod illis immodici in eum liuoris fomitem ministrabat. Soli honore digni apparere uolebant, soli primas cathedras appetebant et salutari ab hominibus magistri. Neminem sibi coęquari patiebantur. Iccirco et miraculis eius detrahebant, ut Belzebub opera


1206. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 472 | Paragraph | SubSect | Section]

tamen clamoribus confusus cedendo *corr. ex cędendo eorum furori a iustitia recessit et, quem iam pluries insontem esse promulgarat, eum indumento exutum flagris diuerberauit, deinde spinis pungentibus a militibus coronari arundineque percuti, alapis cędi et omnibus affici iniuriis passus est, postremo, ut crucifigatur, sustinuit. Sic enim in Ioanne est scriptum: Exiuit iterum Pilatus foras et dicit eis: Ecce adduco (uobis) **add. eum foras, ut cognoscatis, quia nullam inuenio in eo causam.


1207. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 474 | Paragraph | SubSect | Section]

se Filium Dei libere professus talia ac tanta operatus sit. Bene igitur de illis prędixit propheta sub persona Domini loquens: Cognouit bos possessorem suum et asinus pręsepe domini sui. Israhel autem me non cognouit. Iudei ergo boue asinoque stupidiores ac feris omnibus crudeliores Iesum debere mori exclamant, quia Filium Dei se facit, cum ob hoc ipsum magis debuit honorari. Vnde etiam Pilatus, qui gentilis erat, cum audisset hunc sermonem, magis timuit. Timuit quippe, ne autor fieret eius necis, qui non solum culpa careret,


1208. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 478 | Paragraph | SubSect | Section]

qui pręcesserunt, plus spei ponerent, quando quidem nulla ab ipsis miracula fieri cernerent uel admodum pauca. Iesum autem uiderunt leprosos mundantem, cęcos illuminantem, mortuos suscitantem. Et tamen tantum abfuit, ut ab ipso se saluandos crederent, ut eundem iniuriis omnibus affectum turpissima crucis morte extinguere maturarent. Quid hac iniquitate nequius? Quid hoc iudicio peruersius? Nullius unquam tam mira opera neque uidisse neque audisse, et tamen* nulli unquam sic fuisse infestos atque infensos. Quid hoc fuit, nisi quia pontifices ipsi,


1209. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 487 | Paragraph | SubSect | Section]

Da nunc, ut cum moriente moriar. Da, ut te de terra decedentem sequar, quem secuta sum in terra manentem. Dimisisti mihi omnia peccata mea. Optimam partem, quę non auferetur, me elegisse dixisti. Tu illa optima pars es, te super omnia elegi, te solum contemptis omnibus colui. Cur te mihi auferri pateris? Cur a me seiungi sustines? A tuis sanctissimis pedibus nesciebam recedere, dum loquebare. Tuis saltem suauissimis sermonibus consolare miseram. Ecce nunc a tua cruce diuelli nescio, in illa te pendentem aspiciens, in illa tecum mori


1210. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 493 | Paragraph | SubSect | Section]

quanto nos deuinxerit beneficio, diuinitatem suam sibi subtrahendo, donec suę humanitatis passione pro nobis faciat satis. Vel se derelictum clamat a Deo, dum Iudeorum deflet perfidiam, quia, pro quibus mori uoluit, eos Dei prohibente iustitia saluare nequit. Illis etiam omnibus, qui Christi diuinitatem negant et purum hominem fuisse asserunt, Christus a Deo derelictus est. Habent itaque sibi hominem, qui mori possit, Deum non habent, qui saluare uelit. Cęterum Christus, dum »Heli, Heli« clamaret, Iudei non Deum ab eo inuocari dixerunt,


1211. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 494 | Paragraph | SubSect | Section]

noster, quanta est nostra, qui serui sumus, ingratitudo fastu aliquo elationeque mentis illum offendere? Gustata autem felis amaritudine acceptoque aceti poculo: Consummatum est, inquit. Hoc est, consummata et finita sunt, quę in prophetis et in psalmis et in omnibus Legis cerimoniis de me fuerant significata. Consummata est diaboli potestas, et qui per lignum uicerat arboris uetitę, per lignum uictus est crucis gratuitę. Consummata est pręuaricatio et finem accepit peccatum. Deleta est iniquitas terrę preciosissimo Christi


1212. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 510 | Paragraph | SubSect | Section]

fore prędicauerunt, non duos? Nonne adhuc in dubium res ducetur, quis ex duobus per omnia simillimis uerus Messias sit, uerus Christus? Ne igitur ille, qui nullus futurus est, requiratur, sed potius unus ille, quem nos colimus, cuius gesta uaticiniis respondent prophetarum, ab omnibus adoretur, reliqua, quę de Messia scripta sunt, explicabimus, ut appareat ex his, quę Christo olim crucifixo contigerunt, iam impleta esse nec oportere quidem, ut iterum redintegrentur, quę semel sunt peracta. Euangelica tradit historia Ioseph, de tribu


1213. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 516 | Paragraph | SubSect | Section]

saluauit. Illam decepit malignus serpens, hęc serpentis contriuit caput, ut impleretur, quod olim prędictum eidem serpenti fuerat: Tu insidiaberis calcaneo eius, et ipsa conteret caput tuum. Sic Vasthi regina regis contemnens imperium repudiatur, et Hester in omnibus obsequentissima eligitur. Maria igitur nostra est Hester, per quam impius Aman periit, nostra Iahel, quę inimicum Israheli Sysaram interfecit, nostra Iudit, quę, Olophernem populo Dei minantem su a interemit manu. Et quod olim pręcessit in figuram, hoc


1214. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 517 | Paragraph | SubSect | Section]

ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata? Quicquid enim per Euam obtenebratum* fuerat, per Mariam illuxit. Iccirco et aurora est, *corr. ex obtenebratam nouam mundo aduehens lucem, et luna, noctem illuminans, et sol, diem omnibus optatum proferens. Nomen autem eius terror est demoniis, fortitudo hominibus, gaudium angelis, spes periclitantibus, solatium miseris, refugium cunctis. Hęc igitur fuit ueri Messię mater, cuius purissimo salutiferoque partu, quicquid olim patribus diuinitus promissum


1215. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 522 | Paragraph | SubSect | Section]

quam ab ullo mortalium uiuitur in terris. Non est ergo Rachel consolata, quia non sunt, sed consolata est, quia pro Christo occisi cum Christo uicturi erant. Frustra autem Herodes sęuitiam suam in pueros exercuit. Non poterat interfici Dominus, nisi quando pro omnibus semet interficiendum offerret. Herodis igitur manibus elapsus fugit in Aegyptum, ut diximus. Deinde illo uita defuncto reuersus est. Hoc quoque futurum prospexerunt sancti prophetę. Esaias: Ecce Dominus — inquit — ascendet super nubem


1216. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 523 | Paragraph | SubSect | Section]

est ab eis rex, inuenit in eis decuplum, super cunctos ariolos et magos, qui erant in uniuerso regno eius. Hi igitur typus erant futurę in Christo adhuc puero sapientię atque scientię diuinitus infusę. Qui enim ante secula sapientissimus fuit, eum in seculo genitum omnibus sapientia pręstare oportuit. Quod autem isti figuram Domini prę se tulerint, nominum probat interpretatio. Daniel quippe iudicium Dei dicitur, Ananias donum gratię Domini, Azarias auxilium Domini, Missahel saluans


1217. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 524 | Paragraph | SubSect | Section]

demones et saluti aduersus errores. His tandem de Saluatoris infantia pueritiaque, ut potui, expeditis ad grandioris ętatis gesta ab Euangelistis descripta ordine rerum seruato recensenda accedamus, ea q uidem, antequam euenissent, prędicta demonstrando, ut omnibus pateat Iesum crucifixum uerum fuisse Messiam et illos mortifero nimis errore labi, qui uenturum putant, cum uenisse constet. Baptizabat Ioannes, Zacharię filius, ad Iordanem, ut, qui natiuitate Christum pręuenerat, baptismo quoque pręueniret. Sed Ioannis baptismus


1218. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 526 | Paragraph | SubSect | Section]

terram inuiam in riuos aquarum. Quoniam hoc in Euangelio daturus erat, ad Euangelistarum numerum quater elementum istud nominauit: flumina, fontes, stagna, riuos aquarum. Hoc ipsum in Ezechiele promittebat, ubi ait: Effundam super uos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis uestris, et ab uniuersis idolis uestris mundabo uos. Et quia, quod hic promittitur, in nouitate Euangelii persoluendum erat, sequitur: Et dabo uobis cor nouum, et spiritum nouum ponam in medio uestri. Hanc aquam in spiritu uidit idem


1219. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 537 | Paragraph | SubSect | Section]

eius, et iniquitas non est inuenta in labiis eius. Idem adsciuit sibi duodecim apostolos et alios septuaginta duos discipulos, pauperes piscatores, simplices, rudes et indoctos homines, per quos Spiritu Sancto repletos Euangelium suum per omnes orbis partes disseminauit, omnibus uiam pandens, per quam ingressi ad ęternam perueniant salutem et ineffabili illa cęlestis regni beatitudine perfruantur. Duodecim igitur apostoli sunt duodecim filii Iacob, duodecim fontes in Helim, iuxta quos castrametati sunt filii Israhel, duodecim tituli


1220. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 541 | Paragraph | SubSect | Section]

se et discipulo solueret nisi mirabiliter in ore piscis inuentam. In aliena domo hospitabatur, in aliena manducauit Pascha, quia propriam non habuit. Et cuius omnia sunt, nudus in cruce pependit. Quin etiam diuitias contemnere pręcepit dicens: Qui non renunciauerit omnibus, quę habet, non potest esse meus discipulus. Et: Si uis perfectus esse, uende omnia, quę habes, et da pauperibus... et ueni, sequere me. Et ad discipulos ait: Nolite possidere aurum neque argentum neque pecuniam in zonis uestris, non peram


1221. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 547 | Paragraph | SubSect | Section]

Effraim et Manasse origo aliorum apostolorum est. In medio ponitur Beniamin, ut noscatur inter apostolos numerandus. Et ad ipsum, qui sedet super cherubim continuo dicitur: Excita potentiam tuam et ueni. Orabat quippe Propheta, ut manifestaretur apostolis et ueniret omnibus, qui sub maledicto Legis erant, ut liberarentur. Iudas De Iuda etiam, Christi proditore, prędictum illic manifeste apparet, ubi in psalmis legitur: Cum iudicatur, exeat condemnatus, et oratio eius fiat in


1222. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 548 | Paragraph | SubSect | Section]

In Ecclesiastico etiam, et quidem plenius explicatiusque est scriptum. Dicitur enim: In sermone eius siluit uentus, et in cogitatione sua placauit abyssum, et plantauit illum Dominus Iesus. Iesus igitur, qui cum Patre omnium est creator, in omnibus, quęcunque uult, facit in cęlo et in terra. Si ergo mortiferarum cupidinum tempestate pulsatus periclitaris, excita illum ac precare, et senties ipso imperante procellam conuersam in auram et pristinam tibi redditam tranquillitatem. In Luca habetur, quod, dum


1223. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 549 | Paragraph | SubSect | Section]

enim dum Christum prędicant, a Iudeis flagellantur. Gaudent tamen — ut Lucas in Actibus ait — quoniam digni habiti sint pro nomine Iesu contumeliam pati. Postmodum ad reges et pręsides tracti supplicio afficiuntur, pro illo morientes, qui pro omnibus motri uoluit. Nero Cęsar Petrum crucifixit, Apostoli Paulum capite mulctauit; Andream Egeas, Achaię proconsul in crucem egit; Phillippum Phrygię pręses lapidibus obrui


1224. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 550 | Paragraph | SubSect | Section]

hominibus tormenta passi sunt, spes illorum immortalitate plena est. In paucis uexati, in multis bene disponentur, quoniam Deus tentauit illos, et inuenit illos dignos se. Recte itaque diuinus psalmista ait: Multę tribulationes iustorum, et de omnibus his liberabit eos Dominus. Dominus custodit omnia ossa eorum: unum ex iis non conteretur. Quod si ossa iustorum custodit Dominus, ne conterantur, quanto magis animas, ne pereant? Dominus ergo supponit suis cultoribus manum, ne cadant, et in periculis protegit illos


1225. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 552 | Paragraph | SubSect | Section]

eadem pro Christo sustinenda supplicia magis animati. Eo demum res peruenit, ut etiam ipsi Cęsares, quibus propositum fuit persequi Christianos usque ad internitionem, mutatis mentibus susceperint Christianitatem. Quorum primus Constantinus apostolis ecclesias errexit, Christum omnibus colendum proposuit, aduersus idolatras bella gessit, Iudeos quoque incredulos oppressit seruitute, ut impleretur, quod per Zachariam prędictum fuerat: Et erunt in omni terra, dicit Dominus, partes duę in ea dispergentur et


1226. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 554 | Paragraph | SubSect | Section]

iis, qui Saluatoris aduentum uel futurum fideliter expectarunt uel pręsentem prompte pleneque susceperunt. Congregata est igitur ex patriarchis, ex patribus, ex prophetis, ex apostolis, ex doctoribus, ex martyribus, ex uirginibus, ex uiduis, ex coniugatis in diesque augetur ex omnibus in Christo credentibus et per opera comprobantibus fidem. Christus enim lapis angularis utrunque ligauit parietem, ut ex ambobus unam faceret Ecclesiam. Vnam sibi texuit tunicam inconsutilem indiuisamque, quam milites non sciderunt, sed sortiti sunt. Vestimenta autem


1227. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 565 | Paragraph | SubSect | Section]

quoque et prophetas secundum spiritalem intelligentiam ad Euangelium pertinere. Omnes itaque respicit Dei Patris uox dicentis: Hunc audite. Ex quo sequitur omnes illi, qui Christo non credunt, inobedientię in Deum arguendi sunt, quando quidem, quem ille audiendum omnibus proposuerit, ipsi non audiunt. Quomodo enim audiunt eum, in quem non credunt? Apostoli autem primo Moysen et Heliam cum Iesu uiderunt, deinde solum Iesum, ob hoc fortasse, quia signa et figurę uenturi Messię cessare debebant, cum aduenisset, et ipse solus tanquam Deus


1228. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 575 | Paragraph | SubSect | Section]

Terram promissionis ingredi maturaret. Hic ille agnus est, quo uesci iubemur lumbis pręcinctis zona castitatis. Hic est azimus panis cum lactucis edendus agrestibus, in quibus poenitentię amaritudo est. De isto prophetauit Esaias, cum diceret: Et faciet Dominus exercituum omnibus populis in monte hoc conuiuium pinguium, conuiuium uindemię, pinguium medullatorum,** uindemię defecatę. Et iterum: Dabit tibi Dominus panem arctum et aquam breuem, et non faciet auolare a te ultra doctorem tuum, qui utique in Euangelio ait:


1229. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 582 | Paragraph | SubSect | Section]

cor *corr. ex obdurate **corr. ex latitudine p haraonis intantum induratum fuit, ut ne Dei quidem flagellis mollescere posset ad dimittendos Iudeos, ita nunc ipsi Iudei ferro et lapide duriores modis omnibus Christo repugnant et peruersa interpretatione* Scripturas deprauare conantur, ob hoc solum, ne earum autoritate superati nostrę adherere compellantur religioni. De quibus psalmista ait: Alienati sunt peccatores a uulua, errauerunt ab utero, locuti sunt


1230. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 589 | Paragraph | SubSect | Section]

ad Patrem. Percussum se queritur* Dominus in psalmis dicens: Quoniam, quem tu percussisti, persecuti sunt, et super dolorem uulnerum meorum addiderunt. Percussus est a Patre, ut nos salui essemus, dicente Apostolo: Proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum. Percussus est autem a Iuda propter pecunię cupiditatem, a Iudeis uero propter inuidiam, quod plus illis a plebe honoraretur. Et magis Domino dolori fuit illorum perfidia, ob quam peribant, quam uulnerum cruciatus, quem ab eis patiebatur. Vnde alibi


1231. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 591 | Paragraph | SubSect | Section]

Achab regibus adulatus. Ita et ipsi Christo ab impio illo alapa est illata uolente assentari pontifici seque prę ceteris fidum studiosumque ostendere. Post talia tam impia ac nefanda Dominus noster falsis testibus circumuenitur, conspuitur, alapis cęditur modisque omnibus deridetur. De testium accusatorumque iniquitate in Osee propheta, multo antequam hoc euenisset, conquestus est dicens: Ego redemi eos, et ipsi locuti sunt contra me mendacia. Aduersus quos ipse etiam propheta indignanter exclamans ait: Arastis


1232. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 605 | Paragraph | SubSect | Section]

perfidiam duritiemque testarentur. Obtenebrata enim sunt eorum corda Sole iustitię angustias patiente. Velum templi scissum est, et ferreum illorum pectus non est scissum ulla pietate. Terra mota est, illi in perfidia immobiles perstitere. Petrę scissę* sunt, illi petris omnibus duriores permansere. Monumentis apertis mortui surrexerunt, illi de monumento scelerum suorum surgere neglexerunt. Centurio gentilis cum sua cohorte Filium Dei confitentur, ut gentes contemptis idolis Christum suscepturas significarent et tamen Iudeos a perfidię


1233. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 610 | Paragraph | SubSect | Section]

ipsum unum referenda est. Porro alii duces, non contenti sola palmę laude, magnam etiam spoliorum uim sibi impartiunt. Hic uero totum uictorię suę commodum atque fructum iis cedit***, qui signa eius sequuntur. Tanto magis igitur regi nostro congratulari debemus, quanto aliis omnibus ipsum et in bellando potiorem et in largiendo cognouimus liberaliorem. Solus quidem uicit, sed omnibus prodesse uoluit, quod *corr. ex qne **corr. ex lętitiam ***corr. ex cędit


1234. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 610 | Paragraph | SubSect | Section]

sibi impartiunt. Hic uero totum uictorię suę commodum atque fructum iis cedit***, qui signa eius sequuntur. Tanto magis igitur regi nostro congratulari debemus, quanto aliis omnibus ipsum et in bellando potiorem et in largiendo cognouimus liberaliorem. Solus quidem uicit, sed omnibus prodesse uoluit, quod *corr. ex qne **corr. ex lętitiam ***corr. ex cędit uicerit. Denique in omnes diuiditur, omnibus dispensatur, quicquid unius partum est


1235. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 611 | Paragraph | SubSect | Section]

in largiendo cognouimus liberaliorem. Solus quidem uicit, sed omnibus prodesse uoluit, quod *corr. ex qne **corr. ex lętitiam ***corr. ex cędit uicerit. Denique in omnes diuiditur, omnibus dispensatur, quicquid unius partum est uirtute. Quoid si congiariorum, quę permanere nequeunt, largitionem tanto plausu* suscipere plebs ipsa consueuit, quanto magis nos exultare conuenit donatos munere beatitatis ęternę, quam nobis Dominus


1236. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 611 | Paragraph | SubSect | Section]

monumentis post resurrectionem eius uenerunt in sanctam ciuitatem, et apparuerunt multis. Post resurrectionem eius, inquit, ut ipse esset primogenitus resurgentium ex mortuis, quem alii sequi deberent. Neque enim isti ita resurrexerunt, ut iterum moriantur sicut Lazarus. Nam omnibus uisibiles apparerent, si cum mortali corpore surrexissent. Dicitur autem: Apparuerunt multis, sicut et ipse Dominus multis apparebat, non omnibus, hoc est illis duntaxat, qui *corr. ex plausus **corr. ex


1237. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 611 | Paragraph | SubSect | Section]

ex mortuis, quem alii sequi deberent. Neque enim isti ita resurrexerunt, ut iterum moriantur sicut Lazarus. Nam omnibus uisibiles apparerent, si cum mortali corpore surrexissent. Dicitur autem: Apparuerunt multis, sicut et ipse Dominus multis apparebat, non omnibus, hoc est illis duntaxat, qui *corr. ex plausus **corr. ex Christę corpus omni iam mortalitatis fece uacuum ac beatificatum uidere mererentur. Cum surgente igitur surrexerunt et cum ascendente in


1238. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 613 | Paragraph | SubSect | Section]

mors tua, o mors. Hoc ad illos, qui in manu mortis erant, refertur. Morsus tuus ero, inferne. Hoc autem eos respicit, qui tantum in morte erant. Mortui enim erant in Adam, sed reuixerunt in Christo. Cęterum, cum post ipsam* Domini mortem omnibus tam salubris esset eius resurrectio, mirum in modum desyderabatur a sanctis adhuc sub Lege constitutis, ita ut eorum desyderium documento esset, quanto cupidius ea res expeti debuerit ab his, qui cum illo conuersati fuerant et eius uiuentis atque ea, quę uera sunt,


1239. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 615 | Paragraph | SubSect | Section]

uentrem descendens cethi nihilque passus nocumenti. Saluator *corr. ex quidam igitur in baratrum Tartari delapsus ignis compescuit, leonum infernalium furorem frenauit, donec de tenebrosa abyssi aluo sanctos suos educeret ad lucem, reserans omnibus in se credentibus ianuam regni cęlestis, quam nemo alius claudere, nemo potuit aperire, pręter ipsum, cui data est omnis potestas in cęlo et in terra et in omnibus abyssis, qui uiuos simul iudicaturus est et mortuos atque (nullo)* de cęlo uenit in terram, de terra in


1240. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 615 | Paragraph | SubSect | Section]

leonum infernalium furorem frenauit, donec de tenebrosa abyssi aluo sanctos suos educeret ad lucem, reserans omnibus in se credentibus ianuam regni cęlestis, quam nemo alius claudere, nemo potuit aperire, pręter ipsum, cui data est omnis potestas in cęlo et in terra et in omnibus abyssis, qui uiuos simul iudicaturus est et mortuos atque (nullo)* de cęlo uenit in terram, de terra in infernum et rursum rediit in cęlum, ut se mundi totius Dominum ac Regem probaret. Et quoniam, quicquid Pater facit, similiter et Filius et Spiritus Sanctus


1241. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 621 | Paragraph | SubSect | Section]

quem de angeli uisione conceperant, et gaudio, quod animos earum audita Domini resurrectione affecerat. His geminorum affectuum stimulis actę uelocius currebant, ut uisa auditaque nunciarent. Nunciandum autem prius discipulis fuit, qui primi Christi mysteria per orbem omnibus prędicaturi erant. Quęramus in his et moralem sensum, ut saluti legentium consulamus. Exi, peccator, de monumento scelerum tuorum cum timore diuinę iustitię et cum gaudio simul, hoc est, cum spe misericordię. Discipulo Christi, idoneo Dei sacerdoti, nuncia et


1242. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 635 | Paragraph | SubSect | Section]

necessitas, ut, quod rogabat, facilius impetraret, nunc Magistrum dicere suadet cogniti familiaritas. Tu meus — inquit — Magister es, ego tua discipula. A te didici diuina pręferre*** humanis, per uiam salutis incedere, mortalia contemnere, ęterna bona diligere uotisque omnibus desyderare. Et quoniam te instruente cęleste bonum amare didici, te promittente illud expecto. Tu enim summum bonum es, te possidendo beata ero semper. Reor equidem, cum Magistrum appellasset, quod uoluerit genibus prouoluta complecti**** pedes eius et exosculari,


1243. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 636 | Paragraph | SubSect | Section]

quomodo in cęlum sublatus tangetur? Ego quidem, quantum mihi intelligentię ipse Dominus pręstare dignabitur, conabor, quid super his sentiam, explanare. Apparere primum Marię uoluit, quia prę cęteris ipsum quęrere perseuerauit. Tangi autem tunc ab ea noluit, ne in omnibus eam reliquis uideretur prętulisse* ac ne illa uisu pariter et tactu se aliis pręlatam sentiens elatione mentis peccaret. Sine aliis ergo uidit, sed non sine aliis tetigit, ne se primam etiam tetigisse iactaret. Quod autem infertur: Nondum enim ascendi ad Patrem


1244. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 638 | Paragraph | SubSect | Section]

Marcus enim de illis breuiter perstrinxit. Lucas igitur: Ecce — inquit — duo ex illis ibant ipsa die in castellum, *add. quod erat in spacio stadiorum sexaginta ab Hierusalem, nomine Amaus. Et ipsi loquebantur ad inuicem de his omnibus, quę acciderant. Duo isti iuxta anagogen duo Testamenta sunt, quę de Iesu loquuntur, et quęcunque Vetus de illo euentura prędicat, ea Nouum euenisse testatur. Et quoniam Vetus in mysterio ualde obscure loquitur, isti primum mente inter spem metumque uacillante


1245. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 641 | Paragraph | SubSect | Section]

in uia pedesque eius tenuisse et eum adorasse, quare Cleophas ista subticuit et, quod minus erat, uisionem memorauit angelorum? Quia ita natura comparatum est, ut, cum multa audierimus, quibus non satis fidem* pręstamus, ea contemptim et semiplene aliis referamus, uel quia simul omnibus ad monumentum angelus apparuit et locutus est, a monumento autem remeantibus, quia alię festinantius, alię lentius ibant, nom omnibus uisus est Dominus, sed illis tantum, quę interuallo aliquo uel pręcesserant uel sequebantur. Nam Marcus etiam et Lucas,


1246. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 641 | Paragraph | SubSect | Section]

est, ut, cum multa audierimus, quibus non satis fidem* pręstamus, ea contemptim et semiplene aliis referamus, uel quia simul omnibus ad monumentum angelus apparuit et locutus est, a monumento autem remeantibus, quia alię festinantius, alię lentius ibant, nom omnibus uisus est Dominus, sed illis tantum, quę interuallo aliquo uel pręcesserant uel sequebantur. Nam Marcus etiam et Lucas, ubi de isto mulierum negocio scribunt, nullam faciunt, nisi ab illis, Domini mentionem, sed angeli tantum. Mattheus pręterea et Marcus de uisione


1247. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 642 | Paragraph | SubSect | Section]

**corr. ex Magdalena Cum ergo duo discipuli isti Domino a mortuis suscitato, quem peregrinum esse arbitrabantur, talia retulissent, tunc ipse captata occasione dixit ad eos: O stulti et tardi corde ad credendum in omnibus, quę locuti sunt prophetę! Hoc ipsum nos Iudeis impiis et incredulis dicere possumus. Quorum tanto maior est stuliticia nolle credere, quanto plura sui erroris experti sunt argumenta. Quotidie legunt, quę sibi de Messia futuro dicta sunt a prophetis,


1248. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 643 | Paragraph | SubSect | Section]

noster, cum declarare discipulis dubitantibus passionis suę resurrectionisque mysterium *corr. ex quęunt disponeret, ne dubitando perirent, Scripturarum iis, quę de ipso erant, sensum aperuit. Sequitur enim: Et incipiens a Moyse et omnibus prophetis interpretabatur illis in omnibus Scripturis, quę de ipso erant. Christus ergo in Moyse, in omnibus prophetis et Scripturis prędictus, in Euangelio inuentus et adoratus, tantummodo in cordibus infidelium non habet, ubi caput suum reclinet. Aperit autem


1249. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 643 | Paragraph | SubSect | Section]

suę resurrectionisque mysterium *corr. ex quęunt disponeret, ne dubitando perirent, Scripturarum iis, quę de ipso erant, sensum aperuit. Sequitur enim: Et incipiens a Moyse et omnibus prophetis interpretabatur illis in omnibus Scripturis, quę de ipso erant. Christus ergo in Moyse, in omnibus prophetis et Scripturis prędictus, in Euangelio inuentus et adoratus, tantummodo in cordibus infidelium non habet, ubi caput suum reclinet. Aperit autem Dominus Scripturas non ignauis, non ocio


1250. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 643 | Paragraph | SubSect | Section]

disponeret, ne dubitando perirent, Scripturarum iis, quę de ipso erant, sensum aperuit. Sequitur enim: Et incipiens a Moyse et omnibus prophetis interpretabatur illis in omnibus Scripturis, quę de ipso erant. Christus ergo in Moyse, in omnibus prophetis et Scripturis prędictus, in Euangelio inuentus et adoratus, tantummodo in cordibus infidelium non habet, ubi caput suum reclinet. Aperit autem Dominus Scripturas non ignauis, non ocio deditis, sed discendi cupidis, ut, cum didicerint et crediderint, in illis


1251. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 647 | Paragraph | SubSect | Section]

estis, et cogitationes ascendunt in corda uestra? Videte manus meas et pedes, quia ego ipse sum. Palpate et uidete, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me uidetis habere. Et cum hęc dixisset, ostendit eis manus et pedes; Ioannes addit et latus. Modis omnibus nititur Dominus probare suam resurrectionem seque et Deum et hominem demonstrare; Deum, quia, quod illi intra se cogitabant, nouerat, et quia foribus clausis in domum penetrauerat, quod quidem fieri nisi diuina uirtute non potuit; hominem, quia corpus uisibile et palpabile


1252. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 650 | Paragraph | SubSect | Section]

desiit. Tunc — inquit — aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas. Nihil profuisset audire Scripturas, nisi intelligeretur, quod scriptum fuerat. Qui adduxit eas in testimonium sui, is et intelligentię ipsarum donum contulit, in omnibus potens, in omnibus, supra quam dici queat, admirabilis. Infusa ergo prius intelligentię luce dixit eis: Quoniam sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati et resurgere a mortuis tertia die. Passus est enim, ut elogium illud maledictionis antiquę


1253. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 650 | Paragraph | SubSect | Section]

Tunc — inquit — aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas. Nihil profuisset audire Scripturas, nisi intelligeretur, quod scriptum fuerat. Qui adduxit eas in testimonium sui, is et intelligentię ipsarum donum contulit, in omnibus potens, in omnibus, supra quam dici queat, admirabilis. Infusa ergo prius intelligentię luce dixit eis: Quoniam sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati et resurgere a mortuis tertia die. Passus est enim, ut elogium illud maledictionis antiquę deleret, resurrexit,


1254. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 659 | Paragraph | SubSect | Section]

et nauigent, negocientur aut artis alicuius opera exerceant, diuinę tamen rei studium non deserunt curęque est illis adire oratoria, preces offerre, prędicationes audire, elemosinas facere, proximos diligere, neminem odisse, nulli nocere, in omnibus Deo obedire. Hi ergo cum nauigio simul ad littus perueniunt salutis. Maius est tamen eorum meritum, qui eiusmodi nauigio relicto et omni rei familiaris abiecta cura uoto se obligant perfectę religionis et ultroneę sese subdunt seruituti, ut semper prępositorum suorum


1255. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 661 | Paragraph | SubSect | Section]

est, cuius desyderio affici debemus; in quinquagenario remissio habetur peccatorum; in tribus mysterium Trinitatis, quam in Deo credere oportet, ut in illo uiuamus. In primo igitur charitas ad cęlestia affectum dirigens, in secundo spes post remissionem, in tertio fides in omnibus constans. Prępostero ordine uteris, inquiet aliquis, cum Apostolus dicat: Fides, spes, charitas. Cui respondebimus: ad illos hoc spectare, qui conuertuntur. Primo enim credunt, deinde, quod credentibus promissum est, consequi sperant, postremo, ne pro


1256. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 665 | Paragraph | SubSect | Section]

doctrinę lacte pascat, magis autem doctos solido altioris scientię cibo nutrire curet. Lac enim agnis datur, herba ouibus. Pastorem itaque in docendo, in corrigendo, in promouendo discernere oportet, quid cuique conueniat, ut sciat singulorum saluti consulere et pro omnibus tuendis nulla aduersa formidare, officia dignitatesque recte distribuere et in iudicando non amore, non odio, non cupiditate duci, sed semper bonum ęquumque sequi et cuncta tanquam Deo pręsente diligenter disponere. Cum autem talis futurus esset Petrus, prędicit ei


1257. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 666 | Paragraph | SubSect | Section]

pro confessione nominis eius paratus es, non perfecte amas. Ex toto enim corde, ex tota anima totisque uiribus Deum diligere iubemur. Chara est uita pręsens, sed charior esse debet uitę ęternę largitor. Talem in te amorem esse tunc probabis, cum pro eius confessione, qui pro omnibus crucifixus est, et ipse manus tuas extenderis in cruce. Extendes manus tuas — inquit — et alius te cinget, non zona, sed uinculis, et ducet te, quo tu non uis, hoc est, ad mortem. Quam subire quidem naturalis affectus horret, sed hunc


1258. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 667 | Paragraph | SubSect | Section]

eidem ait: Sequere me! Omnes quidem discipuli sequebantur eum, quibus ob hoc promiserat, quod essent simul sessuri et iudicaturi tribus Israhel. Quid est ergo, quod nunc aliis quibusdam discipulis pręsentibus soli Petro dicit: Sequere me? Quando enim omnibus, ut se sequantur, iussit, hoc ab eis exigebat, quod alibi ait: Exemplum dedi uobis, ut, quemadmodum ego feci, ita et uos faciatis. Hoc autem, quod nunc Petro dicit: Sequere me, de morte, quam ei futuram prędixerat, intelligi uoluit. Sequere me suspensus in


1259. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 668 | Paragraph | SubSect | Section]

dum ait: Et non dixit Iesus: Non moritur, sed: Si eum uolo manere, donec ueniam, quid ad te? Concludens autem Euangelium suum Ioannes de se ipso ait: Hic est discipulus ille, qui testimonium perhibet de his et scripsit hęc. Deinde, quoniam omnibus, quę descripta sunt, interfuit, audacter loquitur: Et scimus — inquit — quia uerum est testimonium eius. Nequis tamen arroganter dictum putet, non de se pręsumit, sed Spiritu Sancto, quem acceperat, reuelante uerum esse sciebat. Sunt


1260. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 670 | Paragraph | SubSect | Section]

habui in gloria maiestatis, data est mihi in humilitate assumptę* humanitatis. Euntes ergo docete — inquit — omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Hoc alios docete, quod a me didicistis. Instruentes autem de omnibus, quę credere oportet, ut salui fiant, baptismi gratia purificate, ut Ecclesię membra facti mihi, qui caput eius sum, coniungantur, et sicut ego et Pater unum sumus, ita et ipsi mecum unum sint. Docete omnes gentes — inquit — ut se non modo ad saluandos


1261. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 671 | Paragraph | SubSect | Section]

quod in origine amiserant, in baptismo consequantur. Et quoniam arduum et difficile uidebatur docere omnes gentes et singulos quosque baptismatis aqua abluere, ipse, qui potest omnia, suum pollicetur auxilium: Et ego uobiscum sum — inquit — omnibus diebus, usque ad consummationem seculi. Non ad solos, qui tunc erant, discipulos suos hoc dicit — neque enim usque ad consummationem seculi in terra uicturi erant — sed etiam ad omnes, qui in illorum locum succedere debent. Ex quo datur intelligi nunquam


1262. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 674 | Paragraph | SubSect | Section]

Paulus quoque ad Corinthios scribens facit mentionem et ait: Visus est Cephę, et post hęc undecim. Deinde uisus est plus quam quingentis fratribus simul, ex quibus multi manent usque adhuc, quidam autem dormierunt. Deinde uisus est Iacobo, deinde apostolis omnibus; nouissime autem omnium tanquam abortiuo, uisus est et mihi. Petro, nisi quando cum aliis fuit, apparuisse non scribunt Euangelistę, sed hinc discimus. Vndecim autem apostolis uisum semel et iterum in Ioanne legimus, tertio in Marco. Quingentis autem fratribus


1263. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 680 | Paragraph | SubSect | Section]

omni uenerationis ambitu ingredientem susceperunt, mirantes in illo humanam naturam supra se euectam et in ipso cęlestis regni throno a dextris Dei iam collocatam. Hic est ille igitur, de quo cantat in psalmis Dauid: Dominus in cęlo parauit sedem suam, et regnum ipsius omnibus dominabitur. Tantę itaque sublimitatis maiestate prouocatus cuncta ad laudandum eum inuitat et exhortatur dicens: Benedicite Domino, angeli eius, potentes uirtute, facientes uerbum illius, ad audiendam uocem sermonum eius. Benedicite Domino, omnia opera


1264. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 684 | Paragraph | SubSect | Section]

omnem principatum et potestatem et uirtutem et dominationem et omne nomen, quod nominatur, non solum in hoc seculo, sed etiam in futuro. Et omnia subiecit sub pedibus eius, et ipsum dedit caput super omnem Ecclesiam, quę est corpus ipsius, et plenitudo eius, qui omnia in omnibus adimpletur. Hoc quidem, ut sedeat ad dexteram Patris, tunc factum fuisse credimus, cum in cęlum ascendit. Quod autem omnia ei subiecta sint, hoc in fine seculi futurum est, iuxta illud: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam


1265. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 685 | Paragraph | SubSect | Section]

Secundum humanitatem tamen et ipse subiectus erit diuinitati, ne duo dii, sed unus esse uideatur, cui subiiciuntur cuncta. Apostolus hoc nobis testatur et ait: Cum ei subiecta fuerint omnia, tunc et ipse Filius subiicietur ei, qui sibi subiecit omnia, ut sit Deus omnia in omnibus. Et hoc quidem est, quod superius dixit: Qui omnia in omnibus adimpletur. Porro sedentis in throno gloriam se uidisse fatetur Esaias propheta: Vidi dominum — inquit — sedentem super solium excelsum et eleuatum. Et plena erat


1266. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 685 | Paragraph | SubSect | Section]

unus esse uideatur, cui subiiciuntur cuncta. Apostolus hoc nobis testatur et ait: Cum ei subiecta fuerint omnia, tunc et ipse Filius subiicietur ei, qui sibi subiecit omnia, ut sit Deus omnia in omnibus. Et hoc quidem est, quod superius dixit: Qui omnia in omnibus adimpletur. Porro sedentis in throno gloriam se uidisse fatetur Esaias propheta: Vidi dominum — inquit — sedentem super solium excelsum et eleuatum. Et plena erat domus a maiestate eius, et ea, quę sub ipso erant, replebant templum.


1267. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 686 | Paragraph | SubSect | Section]

et nullis prorsus uerborum ambagibus explicabili. Quid, quęso, maius humano generi conferri potuit, quid sublimius pręstari, quam ut Dei Filius fieret hominis filius, et hominis filius fieret ipse Dei Filius, qui non hominibus modo, sed etiam angelis esset superior atque omnibus, quę in cęlo quęque in terra sunt, dominaretur atque imperaret. Interim autem, dum hominis natura in Christo exaltatur et in excelsis collocata ab angelis et ab iis, qui cum illo de terra suscitati cęlum ascenderant, ueneratur atque collaudatur, dum — inquam


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].


More search results (batches of 100)
First 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.