Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: omnibus

Your search found 4596 occurrences

More search results (batches of 100)
First 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1293-1318:


1293. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

Nunc illa nos penitus latet, atque hinc migrantium nec merita quidem nosse possumus, nec pręmia, soli Deo nota sunt, et quibus ille uoluerit speciali quodam dono reuelare. Vtraque autem tam pręmia, quam poenę in resurrectione mortuorum omnibus aperta claraque erant, nequis ignoret, et quam misericors est Dominus in his, qui saluantur, et quam iustus in illis, qui damnantur. Neque ullus omnino iudex dici potest, de una eademque re bis iudicasse, qui, quod antea judicarit,


1294. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

Sed dicamus prius de ortu Antichristi; deinde de gestis; postremo de interitu eius, non multum post futuro. Neque enim Deus illum diu regnare patietur, qui ad tantam humani generis perniciem insurrecturus est, ut omnibus mortem meditetur, uitam inuideat, nulli bene optet. Ideo quippe dictus est homo peccati, quia omnes ad peccandum inducere molietur, et filius perditionis, quasi a diabolo genitus, cuius tanta aduersus hominem inuidia est, ut omnes


1295. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

uitam inuideat, nulli bene optet. Ideo quippe dictus est homo peccati, quia omnes ad peccandum inducere molietur, et filius perditionis, quasi a diabolo genitus, cuius tanta aduersus hominem inuidia est, ut omnes a uia salutis modis omnibus conetur auertere et in baratrum inferni deturbare. Hunc diaboli fore filium Dominus per Esaiam testatur dicens: Ecce ego creaui fabrum sufflantem in igne prunas. Hic diabolus est,


1296. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

qui argentum aurumque in terra possident, qui liberorum procreationi operam impendunt, qui conuiuia laute parant et crapulantur atque aliis dominari affectant. Sed Iudęorum ista tam uana expectatio est, ad pristinas uoluptates uotis omnibus anhellantium, non Christianorum, qui post corporum glorificationem istis se non indigere sciunt, dicente Domino: In resurrectione neque nubent, neque nubentur, sed erunt similes angelis . Et de epularum usu prędicat


1297. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

Antichristus pręualebit. Sęuiet ille totis uiribus in Ecclesiam Dei. Vnde in Daniele dicitur: Cor eius aduersus testamentum sanctum . Et quoniam uerę religioni in omnibus aduersabitur, faciet , inquit, iuxta uoluntatem suam rex, et eleuabitur, et magnificabitur aduersus omnem Deum, et aduersus Deum Deorum loquetur magnifica, et dirigetur, donec compleatur ira . Dominabitur enim,


1298. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

occidentur, ut per martyrium Domino suo coniungantur. O felices illos et uere beatos, quorum tunc fortior erga Christum erit fides quam Antichristi tormenta; qui Christum Dominum confitendo mori pręoptabunt quam eum negando uiuere et omnibus pręsentis uitę perfrui deliciis. Porro sicut olim in Christi passione hora diei tenebrę factę sunt, ita in martyrum suorum passione luminaria cęli deficient, ut iustos iniuste interemptos testentur. Sic enim in Mattheo


1299. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

uinculi colligati , quod est Antichristus, uinculo suę obstinationis irretitus, uinculi, inquit, colligati super omnes populos, et telam, quam orditus est omnes nationes . Eo enim interempto, cessabunt laquei erroris, quos omnibus intendebat ad capiendum. Eidem in Ezechiele dicitur: Super montes Israhel cades tu, et omnia agmina tua, et populi, qui sunt tecum . Et quoniam demonum pręda


1300. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

diuersis regionibus talia contigere. Flamma autem, de qua loquimur, totam terram occupabit. Contremiscent reges, pauebunt populi. Sęuiturum tamen in omnes incendium nemo prorsus effugere poterit, nemo ulla ratione deuitare. Communis mors omnibus imminebit, in omnes pariter grassabitur. Preciosa tamen mors sanctorum, ut ante diximus, mors autem peccatorum pessima. De hoc igne Apostolus quoque ad Hebreos


1301. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

aspera et irata, aliis uero mitis uidebitur et spem quandam impartiendę seruis suis gratię pręseferens. At tamen pręmittet ante se angelos Dominus cum tuba, id est uoce clara, quę simul mortuos ad uitam reuocet et suscitatis omnibus aduentum nunciet magni Regis iudicisque uiuorum ac mortuorum. Alii iudices de uiuis tantummodo iudicant, hic etiam de mortuis. Soli enim morientium merita nota sunt, cui nihil est occultum. Iudicabit igitur uiuos et mortuos; non


1302. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

uidebo Deum meum, quem uisurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt, et non alius. Reposita est hęc spes mea in sinu meo . Hoc quoque contra eorum errorem facit, qui dixerunt, corpora quidem surrectura, sed ex materia omnibus communi. Falsum autem id esse uerba hęc probant: Circumdabor , inquit, pelle mea, et carne mea, et non aliena pelle, uel carne. Et oculi mei, non alieni, et ego ipse, non alius uidebo Deum meum . Aequum


1303. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

hominis in maiestate apparitio. Videbunt eum cum diuinitatis gloria de cęlo uenientem, angelorum agminibus comitatum, ineffabili luce circumfusum. Gloriosus olim apparuit in monte tribus duntaxat discipulis; gloriosior deinde apparebit omnibus gentibus a morte suscitatis. Hoc futurum ipse pręmonuit, cum diceret : Amodo uidebitis filium hominis sedentem a dextris uirtutis Dei et uenientem in nubibus cęli . Nemo,


1304. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

potest; alioquin non esset ueritas, sed mendacium. Cęlum , inquit, et terra transibunt, uerba autem mea non pręteribunt . Omnia itaque certissime fient, quę uel ab ipso uel ab apostolis, uel a prophetis prędicta sunt. Omnibus ergo Christus Dominus uisibilis apparebit, dicente Ioanne in Apocalypsi : Ecce uenit in nubibus et uidebit eum omnis oculus, et qui eum pupugerunt . Videbunt enim eum et Iudęi


1305. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

fulgur coruscare. Sicut, inquit, fulgur exit ab oriente et apparet usque in occidentem, ita erit et aduentus Filii hominis. Hoc est, quemadmodum, quoties fulgurat in oriente, non latet eos, qui habitant in occidente, ita aduentus hominis omnibus conspicuus erit, suo fulgore et sanctorum angelorum claritate oculos hominum perstringens omnibusque sese exibens manifestum. Et id quidem, ut omnes diiudicet et omnibus digna factis retribuat. Hoc illud est, quod in psalmis


1306. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

non latet eos, qui habitant in occidente, ita aduentus hominis omnibus conspicuus erit, suo fulgore et sanctorum angelorum claritate oculos hominum perstringens omnibusque sese exibens manifestum. Et id quidem, ut omnes diiudicet et omnibus digna factis retribuat. Hoc illud est, quod in psalmis Dauid Deum orabat dicens: Deus, iudicium tuum regi da et iustitiam tuam filio regis . Christus enim et


1307. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

angeli statuent saluandos. Reliquos autem, hoc est, uel incredulos Iudęos uel male credentes hereticos uel in peccatis perditos Christianos, seorsum in parte sinistra stare compellent. Id futurum clare aperteque exposuit Dominus, ut omnibus liquido pateat, qualis bonorum malorumque finis sit, et alii de commisso scelere poenitentiam agant, alii in proposito uitę sanctioris ardentius perseuerent et utique saluentur. Ait enim :


1308. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

uos . Quid est, quod ait: quibus non est incantatio , nisi quia impuri spiritus nec obsequio placantur nec precibus mouentur? Veneno autem inuidię infecti facibusque iracundię succensi homines a iusto Iudice damnatos modis omnibus torquebunt, omnibus supplicii generibus afficient et ne uno quidem temporis puncto conquiescere eos sinent, eo magis furentes, quod et ipsi suas poenas luere compellentur. Nam et canes, cum lęsi fuerint, magis irritantur


1309. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

quod ait: quibus non est incantatio , nisi quia impuri spiritus nec obsequio placantur nec precibus mouentur? Veneno autem inuidię infecti facibusque iracundię succensi homines a iusto Iudice damnatos modis omnibus torquebunt, omnibus supplicii generibus afficient et ne uno quidem temporis puncto conquiescere eos sinent, eo magis furentes, quod et ipsi suas poenas luere compellentur. Nam et canes, cum lęsi fuerint, magis irritantur immaniusque latrant et


1310. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

fuisset . Quod perinde est, ac si dicamus: Melius est omnino non esse quam semper infernalium tormentorum pati amaritudinem. Si quem ultima mala hęc, quę audit, ad poenitentiam non molliunt, ferro durior est, bestiis insipientior, omnibus uitę mortalis miseriis miserior. Vos autem, fratres, quos talia audiendo suspirari et angi animo sentio, quo magis ad detestanda uitia uirtutesque capessendas prouocemini, beatorum quoque gloriam contemplari expedit, de qua


1311. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

psalmis legitur: Iusti hęreditate possidebunt terram, et habitabunt in sęculum sęculi super eam . Et in Euangelio: Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram . O uotis omnibus optandam terram, quę iustorum est et mitium, quę non deorsum est, sed sursum, et non mortuorum terra, sed uiuorum. In hanc se quandoque uenturum sperauit Dauid ,


1312. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

non per speculum in ęnygmate , sed plena uisione facie ad faciem ; uidebimus , inquam, eum, sicuti est , unum in Trinitate, trinum in Vnitate, in substantia simplicem, in personis discretum. O uisionem uotis omnibus expetendam, omnibus diutiis diuitiis pręferendam, quę angelos lętificat, homines sanctificat, cęlos illuminat, immortalitatem incorruptionemque largitur, ut semper uiuant, qui semper uiuentem mundati


1313. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

ęnygmate , sed plena uisione facie ad faciem ; uidebimus , inquam, eum, sicuti est , unum in Trinitate, trinum in Vnitate, in substantia simplicem, in personis discretum. O uisionem uotis omnibus expetendam, omnibus diutiis diuitiis pręferendam, quę angelos lętificat, homines sanctificat, cęlos illuminat, immortalitatem incorruptionemque largitur, ut semper uiuant, qui semper uiuentem mundati cordis oculis intuentur


1314. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

in hoc merces, in hoc ęternitas, in hoc perfecta consummataque beatitudo. Ad hanc immensę felicitatis coronam Corinthios hortabatur Apostolus dicens : Omnis, qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet, et illi quidem, ut corruptibilem coronam accipiant, nos autem incorruptam; sic currite, ut comprehendatis . Hanc ille se recepturum, sicut et recepit, sperabat, ad Timotheum


1315. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

Corona ergo ista est ęternę uitę stabilis permansio et perpetua beatitudo gaudiumque in Domino perenne. Cuius tamen coronę alii plus, secundum uitę merita, alii minus participant. Ipsa tamen glorię ęternitate pariter omnes gaudent, omnibus hic datur denarius et par merces, tam illis, qui minus, quam his, qui magis laborarunt, dum tamen fideliter uixerint nec a uitiis uicti sint. Vincenti , inquit angelus, dabo edere de ligno uitę, quod est in


1316. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

ministrarunt, his deinde in regno cęlesti Dominus ministret per eorum discurrens mansiones. Transiens , inquit, ministrabit . Transitus motum de loco ad locum significat. Sed nequaquam locali motu indiget Deus, qui simul omnibus adest locis. Motus ergo iste transeuntis diuersitatem gratię innuit. Alii enim plus, alii minus dapient. Eadem metaphora utitur Saluator ad discipulos dicens :


1317. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

ergo iusti tunc lucidiores erunt quam nunc lucidum solem esse cernimus. Quantam igitur aut qualem in cęlesti regno lucem fore putamus, ubi tot soles erunt, sole isto, qui ortu suo mundum illuminat, lucidiores? At quanto adhuc his omnibus micantius fulgebit sol ipse iustitię Christus Dominus noster? Cuius in morte transfigurati splendorem apostolorum oculi ferre nequiuerint, cum eo perculsi in terram concidissent. Lampas ergo immensi et ineffabilis fulgoris erit


1318. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

throni tui statuamur, ut illam potius super omnia desyderabilia desyderabilem uocem audiamus: Venite, benedicti Patris mei, possidete regnum a constitutione mundi uobis paratum; ut hanc, inquam, uocationem potius suscipiamus quam in illam omnibus ęrumnis infeliciorem sententiam incidamus: Ite, maledicti, in ignem ęternum. Concede denique, piissime Domine, ut in te lętantes, de te gloriantes post resurrectionem nostram tuum ingrediamur regnum et in tuorum ueniamus


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1520], De ultimo Christi iudicio sermo, versio electronica (), Verborum 16879, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - sermo] [word count] [marulmarultiudic].


More search results (batches of 100)
First 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.