Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Bibliographic criteria: none
(All documents) Search criteria: omnibus Your search found 4596 occurrences
First 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 Last Retrieve all occurrences (This may take some time to download)
Occurrences 1319-1440:1319. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 7 | Paragraph | SubSect | Section] flagitiosum est, odia instruere, quo scilicet inter se inuicem dissidentes et priuatis negotiis occupati nihil noui aduersus regem molirentur. Postea uero quam his artibus regnum sibi iam confirmauit, gloria, ut fit, splendore suo inuidiam superante, statim in animum induxit cum omnibus aetatis suae principibus magnificentia ac liberalitate certare, nec minus his quam armis caeteros reges anteire. Adeo enim Hungariam ędificiis exornauit, ut Alemaniam his rebus cultissimam hac tempestate pene adaequet. Tam uero hospitaliter ac benigne eos maxime, qui ad
1320. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 8 | Paragraph | SubSect | Section] opertum, post feretrum, quod quidem uiri nobilitate insignes portabant, quidam antistes Italus, qui forte a pontifice Romano ad Matthiam missus fuerat, dextra filium regis ex pellice natum, leua Hippolitum Estensem, admodum puerum, Strigoniensem pontificem designatum, habens cum omnibus presulibus aderat. Hoc ordine aedem Virginis ingressi sunt, in qua diuus rex Stephanus cum quibusdam aliis regibus sepultus iacet, ubi Matthiam quoque sexdecim ante diebus clam noctu deuectum nuda humo condiderant. Nam ei regio condi sepulcro non obtigit, monimento nondum
1321. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 9 | Paragraph | SubSect | Section] nequiuerit. At ubi episcopus perorauit, donaria maximi precii rege adhuc uiuente templo illi dicata, omnia ad rem diuinam magna quaque celebritate agendam, ad sacrificiorumque apparatum et sacerdotum ornatum spectantia, e regio deprompta thesauro sunt oblata, quae profecto ab omnibus huius funeris spectatoribus supra quam uiginti millibus aureorum sunt estimata. Nam ut nummos argenteos, simul et aureos praeteream, quos, uti mos est Hungaris, coereis infixos funalibus partim minores sacerdotes, partim hi quos canonicos uocant, atque antistes dono tulit, erant omnes
1322. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 9 | Paragraph | SubSect | Section] Caeterum tanta fuit huius regis apud exteras quoque
nationes admiratio, ut Ferdinandus, Neapolitanus rex, socer exequias ei rara magnificentia ac splendore persoluerit, cuius regis officium Rhacusa quoque (ea est Dalmatiae
ciuitas) imitata funus Matthiae singulari pompa omnibus congestis honoribus aedidit.
Quo quidem in funere oratores quidam et poetae luculentis scriptis, ut est ea urbs literis
dedita, apud cenotaphium eius magnifice extructum eloquentia inter se certarunt.
incipit sermo, quo omnes
etiam Transistrani praeter Gothos, quos Boemi Slauenos nuncupant utuntur.
Atque inde conicio Slauenos et Gothos eandem esse nationem. Sed et Alemani
Hungaricas incolunt urbes, quippe qui soli in omnibus Transistranis
regionibus opifices ac mercatores sunt.
At Hungaros seu Hunugros ab Hunnis et Vgris dictos indigenas non esse lingua
coarguit, quippe quae cum nulla memoratarum gentium conuenit, unde illos
undique hostibus circumdatę illaturus est! Neque enim uos fugit finitimas gentes nobis esse infensas, quae quidem peregrini regis segnitia, perinde ac machina quadam nostris fabrefacta manibus, nos
oppugnabunt. Loquor autem dumtaxat de nostrae religionis hostibus ― nam Turcae communes sunt omnibus Christianis hostes. Nimirum ut caeteras accolarum in nos odii
causas sileam, omnes ob id maxime nobis adlatrant, eo quod huberrimas terrarum
regiones belli iure a nostris maioribus olim occupatas possidemus. Atque iccirco tamquam
Dacico ac Pannonico agro nuper
ut quam optimus, quae quidem laus tota eorum est,
qui regem creant, cooptetur.
Nam ut discedamus a Matthia, Iani Chugniadis filio, qui, ut probe nostis, nec ulla
cognatione stirpi regiae annexus fuit, et regnum Hungariae, praeterquam quod inuito senatu Hungarico occupauit, ita gessit, ut omnibus bonis non minus priuatae stirpis obscuritate quam tyrannide regno indignus uisus sit, trium nouissimorum ante Matthiam
regum Vuladislauus est uerus in hoc regnum haeres ac successor, siue eius paternum, siue
maternum respexeritis genus, quo quidem utroque omnibus Europae regibus,
ita gessit, ut omnibus bonis non minus priuatae stirpis obscuritate quam tyrannide regno indignus uisus sit, trium nouissimorum ante Matthiam
regum Vuladislauus est uerus in hoc regnum haeres ac successor, siue eius paternum, siue
maternum respexeritis genus, quo quidem utroque omnibus Europae regibus, absit uerbo
inuidia,
antecellit. Placet autem id refferre non quidem per arrogantiam, sed quia et uos
generis nobilitatem magnifacitis, et reliqui mortales id per se amplum putant.
Est enim Andreae
senatum uocandi, quod quidem
nulli praeter ipsum licet, ius habet.
Declarato igitur senatus principe filium regis interposita publica fide ad colloquium
identidem euocant, hortantur, ut diadema, de quo supra dictum est, nobilium conuentui
redderet, thesauris, oppidisque et caeteris omnibus locis iure ad rem publicam pertinentibus cederet, malletque gratiam senatus Hungarici quam uim experiri, neu pessimorum hominum fallacibus deceptus consiliis, uanaque inflatus spe sese in praeceps
daret. Deinde animo prospiceret, quam
imperio subiecta erat, cum bani
nomine, quod paulo a regio distat, additis insuper multis principum uirorum patrimoniis, quae Matthias partim emerat, partim successionis iure, ut mos est, ubi reges publicis rebus praesunt, obtinuerat, extinctis omnibus possessionum legitimis haeredibus.
Nam caducae hereditates regibus acquiruntur.
longa conqueritur
oratione.
Erat enim, ut ab his, qui hominem nouere, accępi, natura, ut plerique sunt Dalmatae,
usque ad fugam audientium, ut dicitur, loquax. Quos ubi ad ulciscendam iniuriam satis
concitatos uidit ― quippe Hungari his, quos mercede colunt, fere in omnibus promptissime parent, tantique eos faciunt, quorum se amicitiae dediderunt, ut ne consanguineis
quidem, si iussi sunt, parcant ― merum circumferri largius more patrio iubet, quo furiosa
iam incensos oratione uino etiam, cui gentes in septemtrionem uersae
suos hortari, uti sese et regis
filium ab iniustis hostibus et fidei uiolatoribus defendant, asserentes, ut sunt mortales
suis erroribus defendendis parati, contra iusiurandum ac sacramenti religionem eum
oppugnatum iri, qui scilicet uiuente adhuc patre rex ab omnibus esset dictus, omniumque fide in hoc data confirmatus.
Est autem fama satis constans regem Matthiam praefectos, ac quosdam ex purpuratis
suis, caeterosque amicorum, quos propter summa in eos beneficia sibi etiam extincto
fidos fore rebatur, iuramento adegisse,
non de ciuibus, sed externis hostibus uictoriam esset consecutus, Budam reuertitur. Quos
quidem primum reginae, ut eius quoque oculos eo exhilararet, spectaculo, sicut erant
uincti, ostendit. Mox in custodiam datos illius arbitrio ac potestati permisisse simulauit,
quo scilicet omnibus appareret reginae auspiciis rem gestam esse, magnamque inuidiae
partem in illam transferret, quin etiam spem regii matrimonii credulitatemque, consuetum amoris malum, ei adiungeret; demumque, ad profundendam pecuniam, cui Hungari
admodum dediti sunt, eam facilius pelliceret. Non desunt
ingentis operis esset ferme inexpugnabile, tamen intra paucos dies castellum in
potestatem optimatum iubente regulo his conditionibus custodes dedidere. Primum ut,
quicquid regulo in praelio ad Scaruisium commisso esset ereptum, restitueretur, adiecta
insuper Dalmatiae praefectura, cum omnibus rebus ei a patre relictis, atque ab se dudum
possessis; deinde ut omnibus suae factionis hominibus uenia daretur, nec fraudi esset,
quod contra communem nobilitatis consensionem reguli partes secuti fuissent. Atque ita
cum pax omnium opinione celerius conuenisset ―
castellum in
potestatem optimatum iubente regulo his conditionibus custodes dedidere. Primum ut,
quicquid regulo in praelio ad Scaruisium commisso esset ereptum, restitueretur, adiecta
insuper Dalmatiae praefectura, cum omnibus rebus ei a patre relictis, atque ab se dudum
possessis; deinde ut omnibus suae factionis hominibus uenia daretur, nec fraudi esset,
quod contra communem nobilitatis consensionem reguli partes secuti fuissent. Atque ita
cum pax omnium opinione celerius conuenisset ― facile enim senatus Hungaricus has
admisit conditiones, ne fama ciuilis
uocari diximus, ei astans,
uoce, qua exaudiri possit, nobilitatem ter interrogat, uellent ne regem in Pestanis comitiis dictum regnare. Qui posteaquam terna nobilium acclamatione confirmatus fuerit,
gladium nudum manu dextera a palatino accipit, designansque se undique ab omnibus
hostibus regnum defensurum, eum sublatum ad orientem primum conuertit, deinde ad
occasum, itemque ad septentrionem atque meridiem. Quibus rebus peractis rex sacerdotali ueste induitur, sceptroque aureo accepto in sede regia collocatur. Ad eum
Strigoniensium pontifex et ipse
alioqui esset
terribile Alemanis praesertim nomen Hungarorum ― aut Alberthus, qui tunc grauis hostis
regno Hungariae instabat, pace cum fratre facta domum repeteret.
boni studiosi.
Alemanus, Noua Vrbe ciuium uoluntate recepta, relictisque qui arcem obsiderent, ne
parua res magnas corrumperet opportunitates, Viannam sexdecim millibus passuum inde
distantem petit. Atque ubi non procul a portis fuit, tota ferme ciuitas effusa una cum
omnibus sacerdotum collegiis, quoque collegio sua praeferente uexilla, honoris ac
beneuolentiae reconciliandae gratia ei obuiam fit. Et erat alioqui ciuitati ingens cupido
principem multos ante annos non conspectum uidere, quem insuper patris maxime
ignauia desiderabilem
ad te, cui maximo usui sum futurus, non
ut transfuga ― nulla enim fidei religione Vuladislauo regi adstrictus sum ― sed ueluti ciuis
ad regem uenio legitimum. Nam si more gentium Matthiae filius in paternum regnum,
quod ex pellice natus est, succedere prohibetur, tu prae omnibus regnum Hungariae, quo
utique pater tuus immerito quondam fraudatus est, iure debes possidere.
Quam ob rem hac non minus iusta quam necessaria transitione patriae leges non resoluo, sed quem debui, suffragio meo, a quo sane ferendo per summam iniuriam summotus sum, regem eligere, ad
fit a quibusdam
impetus, omnia flebili clamore ac lamentis complentur.
Nec quidem insuper religione
sacri, ex his maxime, qui opulento praeerant sacerdotio, illaesi dimissi, auri cupiditate
pietatem uincente. Qui quidem capti, ac omnibus etiam bonis, quae apud se inuenta
sunt, spoliati, tamdiu in custodia habiti sunt, donec ingenti pecunia sese redemerunt.
nam uel si omnes
Hungariae urbes in potestatem suam redegisset, nobilitas uero imperium aspernaretur,
nihil prorsus ab eo actum esset; est enim optimatum iuris reges et constituere et imperio
abdicare, ad quorum quidem grauitatem, fidem, et constantiam pertinet a sententia semel
ab omnibus comprobata nullo fortunae impulsu dimoueri. Itaque, inquit, si
Maximilianus rebus suis consultum uelit esse, dum licet, citra pugnae periculum repetat
domum suam, nec asperos leones iniuriis lacessat; quos mox plane uisurus est ira concitos per medias Alemanorum rapi caedes. Neque
his ob fidem amplissimis uerbis gratias agit, admonitus
a quodam amicorum, Hungarici moris perito, Hungaros, ac si ullam gentem, facunda
capi allocutione.
His peractis deliberat cum amicis, utrum Albam Regiam obsessum iret, an prius ad
opprimendum Alberthum copias educeret. Omnibus optimum uisum praeuerti ad
Polonos e finibus Hungaricis expellendos, quibus sane pulsis multum de Alemanorum
spe decessurum putabant. Nempe Alemani ad ulciscendas Hungarorum iniurias regis
Matthiae
Ostendit eius peruicacia regnum Hungariae in summum periculum
esse coniectum, Viannam amissam, Alemanos magna utriusque
censerent,
ultro colloquium petunt Hungarorum, ad id neccessario recurrentes, quod paulo ante
inani spe inflati contempserant. Itaque pacti, ut cum armis et caeteris suis rebus, ex
Alemania scilicet exportatis, non autem quas in Hungaria rapuerant, abirent, urbem regi
cum omnibus captiuis tradunt. Quorum discessu caeteri quoque Alemani perterriti
omnia Pannoniae loca ab se occupata intra paucos menses, partim sua sponte (pace mox
cum Maximiliano facta), partim armis coacti, ante quam pax componeretur, reliquerunt.
Iam enim senescere coeperat Alemanus,
ineundam, ut ante dictum est, promptioribus, utpote statariis, atque in congressu ea praeditis audacia, ut nihil magis ignominiosum apud ipsos sit quam aut locum
relinquere, aut tergo uulnus accipere.
Vuladislauus, Albensibus ob male defensam urbem iusta ignominia notatis, atque
omnibus antiquorum regum in eos honorificis consultis ac decretis, quibus prae caeteris
Hungariae urbibus erant honestati, abrogatis, desperata ferme salute Budam lectica
aduehitur. Palustri enim coelo insuetus graui aegritudine Albae correptus est. Hungari
uero recepta Alba laeti,
se liberis relictis e uita cessisset, Hungari alium regem praeter se
substituendi ius non haberent.
Haec Maximiliani plena temeritatis ac inconsultae arrogantiae uerba, ne dicam deliramenta, tametsi legati uix risum comprimentes audiuere, utpote satis certi eum, etiam
cum Albertho et omnibus fere uicinis gentibus coniunctum, Hungaris bello haud
quaquam parem fore, ut paulo ante dixi, modo principes Hungari uno studio publicam
amplecterentur utilitatem, tamen, quo eum a societate Alberthi auerterent (omnia enim
in Hungaros communi consilio gessisse ferunt) ita
conscientiam
scelerum animis insidente, quandoquidem regnum Hungariae oppugnari absque ciuium
armis haud quaquam potuit.
Huius ergo furor Hungaros inter se commisit, manusque nostras ciuili atque cognato
perfudit sanguine. Huius furor Austriam nobis magna Hungarici nominis iactura ac
dedecore eripuit, pro qua sane ingens auri uis hominumque belligerando amissa est. Huius
furor Hungariam, omnibus bonis affluentem, ferro ignique uastauit. Huius furor denique
patriam nostram, bellica praecipue gloria nobilem, in tantum discrimen adduxit, ut pene
ignauissimo hosti, uectigalique ac paulo ante stipendiario nostro, quod quidem non sine
rubore fateri possum, praeda inuicem simus. Atque
enim optimis feracissima fructibus, uinetis ― quae profecto nostris regionibus coeli intemperie natura omnino negauit ― et quorum fructu nihil
suauius, speciosissima equis, et caetero omnis prope generis pecore affatim abundans, auri
atque argenti, multorumque praeterea metallorum ditissima, omnibus denique rebus, quae
non modo ad uitae usum spectant, sed et luxum possint ministrare instructissima.
Haec itaque praemia nos, milites, si uictores fuerimus, manent. Sin autem pulsi terga
hosti dederimus, effugium in hostili terra nusquam patebit. Spes reliqua salutis, si praelio
elato animo tolerare.
At quoniam Vuladislauus iusserat suis in expeditionem proficiscentibus, ut si forte
uictores extitissent, darent operam, ut quam mitissima uterentur uictoria, nec solum
Alberthum incolumem conseruarent, sed etiam eum nulla omnino afficerent contumelia,
cum omnibus suis, queis fortuna belli pepercerat, Alberthus illęsus multo maiore
Hungarorum clementiae quam uictoriae gloria his conditionibus dimissus est. Primum,
ut omnibus locis ad regnum Hungariae pertinentibus praesidia deduceret. Deinde,
iureiurando affirmaret se nunquam
uterentur uictoria, nec solum
Alberthum incolumem conseruarent, sed etiam eum nulla omnino afficerent contumelia,
cum omnibus suis, queis fortuna belli pepercerat, Alberthus illęsus multo maiore
Hungarorum clementiae quam uictoriae gloria his conditionibus dimissus est. Primum,
ut omnibus locis ad regnum Hungariae pertinentibus praesidia deduceret. Deinde,
iureiurando affirmaret se nunquam de caetero Hungaris hostem futurum, perpetuoque in amicitia permansurum, atque si forte aliquando inter Polonos Hungarosque
orta esset
imperia et firma facit et magnopere auget.
Sed nec tali studio, uiri fortissimi, a uobis rex uincitur, quin immo amore publicae
utilitatis ita flagrat, ut nullum bellum pro ea, nullos labores, nulla pericula, nec ipsam
denique famae ac gloriae iacturam, quam sane quisque generosus animus omnibus externis bonis anteponit, subire recuset, modo id patriae expediat, atque honestas, quae
omnibus rebus praeferri debet, suadeat. Non enim in Hungariam uenit, quo fortunis regni
abutens uoluptati tantum, aut propriis commodis indulgeret, sed potius, uti nihil sibi
quin immo amore publicae
utilitatis ita flagrat, ut nullum bellum pro ea, nullos labores, nulla pericula, nec ipsam
denique famae ac gloriae iacturam, quam sane quisque generosus animus omnibus externis bonis anteponit, subire recuset, modo id patriae expediat, atque honestas, quae
omnibus rebus praeferri debet, suadeat. Non enim in Hungariam uenit, quo fortunis regni
abutens uoluptati tantum, aut propriis commodis indulgeret, sed potius, uti nihil sibi
seorsum quęrens omnia in medium ad communemque conferret utilitatem. Id enim est et
regem esse, et imperium
adeo infima fortuna,
qui ab hostibus e custodia dimissus atque iuratus, ut ad certam diem rediret, non mallet,
modo sit honesto loco natus, captiuitatem omnesque subire miserias quam iuramentum
infringere? Tanta nimirum est periurii turpitudo. Quod si priuati atque postremi
hominum fidem omnibus commodis ipsique libertati anteponunt, quanto magis id principibus uiris ac regibus est faciendum, utpote quorum facta caeteris documento esse
debent?
Quin etiam non modo curandum est, ut iustitiae famam conseruemus, sed multo
magis inuigilare oportet,
abstinuerant. Conuocatis igitur ducibus hortatur certamen redintegrari, obtestaturque lachrymans, ne inuictum ad illam diem Hungarorum nomen
tantam ignominiam accipere paterentur, immo totis uiribus adniterentur, ut prius uictoriae quam fugae fama Hungariam peruadat. Itaque prouisis omnibus, quantum incumbentibus tenebris fieri potuit, peditibus imperat (qui fere agricultores raptim collecti
erant), ut falcibus ad eius belli usum directis ― nam his alioqui ad messionem et
caetera rustica opera recuruis utuntur ―
egissent, prima
luce deditionem facere coguntur, mox sacramento adacti, ne de caetero Hungaris iniurii
forent, uerecundia regiae maiestatis, qua Boëmi paulo quoque ante usi fuerant ab oppugnandis Hungarorum castris sese abstinendo, uti, quo uellent, extra Hungariam cum
omnibus suis rebus tuto abirent, dimissi sunt. Atque ita tandem Boemorum latrocinio
modus est impositus.
esset, quin breui sit futurum, ut cum illo rex precibus agat, ut recipiat praefecturam,
atque ita eum, magistratu sibi ultro restituto, maiore in honore apud regem aetatem
acturum. Stephanus deposita praefectura ubi tandem resciuit Thomae fraudem, unius, ut
fit, culpa omnibus sacerdotibus coepit succensere, iniuriam ferre aegerrime, atque de
lege in sacerdotes, quo dictum est modo, ferenda consilia uolutare.
Vuladislauus, quum haec palam in uulgus ferrentur, consilio magis quam ui, utpote
nondum in regno stabilitus, agendum censuit. Itaque et
causam odio
habebat, uerum etiam tota fere nobilitas ei inuidebat, quia nouitas hominis immensae
auaritiae coniuncta illustribus genere uiris inuidiae simul et odio, ut fit, erat, et quia,
quum esset regi ob eximiam in partes fidem accaeptissimus, rebus omnibus moderari
existimabatur.
Thomas igitur metu quam natura blandior, ut plęrisque nouis hominibus mos est,
singulos procerum ambiendo ac benigne appellando, apparatisque epulis identidem
accipiendo ― hac enim comitate Hungari capiuntur ― persuasit
omnibus moderari
existimabatur.
Thomas igitur metu quam natura blandior, ut plęrisque nouis hominibus mos est,
singulos procerum ambiendo ac benigne appellando, apparatisque epulis identidem
accipiendo ― hac enim comitate Hungari capiuntur ― persuasit omnibus, ne quid ibi
grauius contra regis uoluntatem in sacerdotes decerneretur, atque affirmans regem in
rempublicam optime animatum, nec ulli rei, quae eis e publica utilitate uisa fuerit, aduersaturum, perpulit eos, ut quae seorsum in sacerdotes maxime deliberare constituissent,
stabilius
relinqueret imperium. Quod ubi Branislaui
liberi, quique eum arctiore contingebant cognatione acceperunt, idem sibi
quoque periculum impendere rati confestim Rhacusam cum suis omnibus ueluti
in liberam ciuitatem se conferunt. Quos Bodinus cum per literas atque
legatos nequicquam repetisset (responderant enim Rhacusani se fidei
commissos nunquam prodituros), comparato exercitu Rhacusam hostili animo
non alias merces aliis, ut fieri solet, permutare. Ex qua
profecto re et ingentes breui compararunt opes, et Illyricis regulis
mercibus aduectis, magno simul usui, simul uoluptati esse. Sane prisci
Rhacusani finitimos reges omnibus officiis adeo prosecuti sunt, ut uir
religione insignis Stephanus Nemagna, Bossinatibus in Illyrico id temporis
imperans, Rhacusanorum in se officiis, quibus eius gratiam promeruerant,
permotus non mediocrem his Staei
erogato, quem ei Rhacusani
conseruarant, in regnum est restitutus. Atque recuperato regno haud immemor
beneficii Dardanus rex extitit. Semper enim gratiae Rhacusanis referendae
summo studio operam dedit, atque adeo omnibus eos est prosecutus officiis,
ut, praeter alia beniuolentiae in eos indicia, ubicumque ipse imperitabat,
permiserit cuique Rhacusano ciui debitorem suum indicta causa, ac nulla
magistratus interposita auctoritate ob aes
superetur, nec multo peius uictori quam uicto accidat. Atqui haec seruitus
quamquam Rhacusanorum animos infregit, attamen quantum a dignitate dempsit,
tantum opibus eorum adiecit. Etenim infirmitatis suae iam satis gnari, in
omnibus publicis actionibus metum inde in consilio habent, ac omisso
amplificandae fortunae studio sublimium animorum affectu solis uectigalibus
augendis incubuere, unde et tributum Turcis commodius penderent, et
suppeterent
excussa, Turcae frontem percussit, quem simul ac
disiecto cerebro iacentem sui conspexere, statim fugam arripiunt.
Itaque nostri, tametsi metu Turcicae perfidiae ad fraudem (quae procul a Christiano
homine esse debet) neccessario confugerint, haud ulla librandi arte, omnibus culturae
duntaxat agrorum illis in locis deditis, sed Dei clementia certissimo ictu destinatum
hominem excipientes periculum euasere, propterea quod diuina ope protectis nihil non
uel summis in periculis tutum. Rursus uana sunt mortalium arma, nullus maximi thesauri
usus,
proprio iure in gratiam suorum aliquando
remittendum, atque etiam possessis decedendum ― qui beneficio prouocatus remuneratione in quempiam utitur, is quidem grati solummodo hominis sibi nomen adsciscit, at
qui ultro confert commoda, is demum beneficus ac liberalis merito ab omnibus appellatur. Haec enim uirtus diuinae imitatrix naturae nihil sua causa agit, sed eius gratia, in
quem suo duntaxat delectata officio utitur beneficentia.
Atqui haud ab re tua futurum est, Vuladislaue, si Alberthus cognouerit non magis
senatus sui studio quam tua
non magis
senatus sui studio quam tua uoluntate regnum paternum obtinuisse. Nam et te secum
syncere in gratiam rediisse iam hoc potissimum erit argumento, et si quid forte ueteris
offensae apud eius animum resederit, huius meriti delebitur magnitudine, atque extinctis
omnibus odii reliquiis hoc officium immortale in eius pectore permanebit. Qui enim
poterit unquam tanti beneficii obliuisci, quo scilicet regnum paternum, tibi iure gentium
debitum, se habere tum demum legitimum iudicabit, quum tuo id permissu
per omnes Christianae ditionis regiones possident. Nemo
fere in eorum collegium admittitur, nisi illustribus ortus sit parentibus. Atque quum quis
eorum sacris initiatur, sacramento adigitur ne duobus armatis hostibus per metum cedat.
In quatuor autem classes distributi sunt, quibus quidem omnibus unus praeest princeps, quem ipsi, ut diximus,
suorum ex adulterio susceptorum fortunam augeret. Quare eius etate per totum fere Christianum orbem hi uersiculi passim
decantabantur:
numeri erant, regis animum iam erectum, atque ad bellum
inclinatum animaduertunt, spe nouarum expeditionum ― hi enim nihil minus quam
ocium ferunt ― confestim pro se quisque arma, equos, clientes summo studio parare
coeperunt, ducemque imprimis aduersus Polonos omnibus conciliabulis identidem flagitare, id maxime agitantes, ne non sine Turcarum dedecore Alberthi, Polonorum regis,
minae impune transmitterentur. Igitur ex ueteribus prouinciarum praefectis Balys
Marconius, qui et ipse ab Otomano longa cognatione genus ducebat, ratus, ut erat, iam
ita dixit:
Nemo praefectorum tuorum, rex Bazethes, antehac est ausus te ad ullam nouam
expeditionem suscipiendam adhortari, tametsi animi tui magnitudo et gloriae studium omnibus tuis satis perspecta essent, eo quod neminem latebat te non nisi iustis causis arma consuesse in hostem mouere, atque eos tantummodo bello persequi, qui te iniuria ultro affecerunt. Nunc autem prouocatus a Polonis, gente deside omniumque
ignauissima, permitte, uti per me illi
capiamus.
Hac Marconius oratione, traducto in suam rege sententiam, Polonam obtinuit
prouinciam. Magna igitur Turcarum manu coacta (hi enim rapto ut plurimum uiuunt),
ad Istrum, qua hic amnis Peucem circunfluit insulam, profectus est. Hoc in loco lustrato exercitu ex omnibus copiis circiter quadraginta millia hominum, qui armis et equis
erant instructiores delegit, atque cum his traiecto Istro in Moldouiam perrexit. Ibi ad sex
millia Valachorum, quorum ira in Polonos nondum deferbuerat, cum eo sese coniungunt. His ducibus ad
prius elaberetur quam regio, quae euastanda erat, hostilem
sentiret incursionem. Atque ita in Rhoxanorum agro uicis admodum frequenti, non
procul a radicibus montium, qui Polonos a Rhoxanis seiungunt, consedit, castris in quodam tumulo paulo aeditiore communitis, exploratisque omnibus circa locis, ne quae
forte essent insidiae, nec non praesidiis dispositis, qua uenturum hostem suspicio erat
(allaturum enim opem suis Alberthum omnes credebant), copias praedatum emisit.
Igitur hinc Thatari,
At illi
inopinato malo exterriti, quum alioquin armorum essent insueti ― tantummodo enim
agriculturae student ― neque sese armis defendere, neque diffugere, regionibus undique
obsessis ac armato hoste completis, nituntur, sed ueluti pecora in manus hostium una
cum omnibus fortunis inciderunt.
Clades regioni illatas, caedes hominum, rapinas, pagorum uastitatem, sacrarum aedium incendia, raptus uirginum ac puerorum, caeteraque quae praedones et foeda factu,
et relatu haud honesta in captiuos ediderunt, silentio tegam, ne ea narrando
domestica in patriam reuocatus Minorem
Asiam reliquit, Turcisque huius discessu libertas restituta est. Qui principibus suis
Prusam conuocatis, Musiam, cognomento Fulmineum, Orchani pronepotem, regem sufficiunt.
Hic pace in Asia cum finitimis composita, cum omnibus copiis, quas contrahere potuit, Hellespontum traiecit bellum cum Grecis gesturus, cum quibus licet uaria
fortuna diu pugnauerit, saepius tamen uictor quam uictus discessit. Iam assiduis populationibus Graecorum ac Thracum uires attriuerat, nec quisquam ex
Hellespontum traiecit bellum cum Grecis gesturus, cum quibus licet uaria
fortuna diu pugnauerit, saepius tamen uictor quam uictus discessit. Iam assiduis populationibus Graecorum ac Thracum uires attriuerat, nec quisquam ex finitimis populis erat
par illi armis. Itaque finitimis Christianis omnibus rebus exhaustis instandum ratus,
Hadrianopolim obsedit, breuique ea potitus est, fugato rege Wcasino, qui cum Turcis
pro portis Adrianopolitanis praelium infeliciter comisserat. Atque quum situs urbis et
regio inter Melantem et Hebrum amneis admodum ferax
nunc tempus
est, hoste iam prope in acie stante crastino die re ipsa ostendam et delatorem meum falsum
ac mendacem, et me in regem meum integra esse fide . Milon, quo et proditionis culpam in se, ut erat, nullam fuisse ostenderet, et quod receperat, re ipsa praestaret, prima
luce omnibus insciis conscendit equum, et lanceae, quam gerebat, cuspide auersa, quod
quidem transfugae ac pacatum insigne apud Illyricos est, ad castra Turcarum accedit.
Erat celebre apud Turcas quoque Milonis nomen. Itaque confestim in tabernaculum ad
regem eius aduentu admodum laetum
tuum
nomen apud omnes gentes illustrius facerem, non modo primus, sed etiam solus ducum
tuorum aggredi ausus sum, spretis tot immensi itineris laboribus ac hosticis periculis, quae
profecto, si hostis prudentior fuisset, nobis procul dubio (tantus extitit tui honestandi
omnibus ardor) erant subeunda.
Vix enim sexagesimo a profectione die, multis ingentibus fluminibus atque paludibus
transitis, montibus asperrimis superatis, et quod his non minus graue est, uastis terribili
solitudine campis peragratis, regnum Alberthi prope confecti itinere commeatusque
eis tantum inuidet imperium.
atque si
possent una cum uectoribus submergerent. At ego tantum scelus Bazethem iussisse haud
arbitror, quandoquidem et Zancanus ne uiso quidem ullo hoste in patriam cum
comitibus suis incolumis regressus sit, et rex ille ita iustitia insignis uixerit, ut hanc fere
solam laudem ab omnibus semper tulerit.
Veneti animaduerso Bazethis hostili animo, qui classi praeesset Antonium
Crimanum, uirum sicut mercatura ac diuitiis, quibus sane rebus Veneti imprimis student,
insignem, ita bellicae artis prorsus rudem creant. Nam Veneti licet in terrestribus expeditionibus
diebus Crimanus quoque profectus est, imperatis Istriae ac Dalmatiae maritimis urbibus, quae in Venetorum ditione
erant, circiter decem triremibus, totidem Cretae insulae, quinque Corcirae, Apuliae ciuitatibus, quas pignoris nomine id temporis Veneti tenebant, quatuor.
Iam Turcarum classis omnibus necessariis rebus instructa in Cherronesum Thracium
contracta erat, signumque proficiscendi expectabat.
Itaque Bazethes designato classis
praefecto Thaude Cossicio imperauit naues soluere, atque Hellesponto educi,
uocant, in ditione haberet,
Naupactum in faucibus ipsius sinus sitam a Venetis obtineri aegerrime ferebat.
Venetus imperator ubi cognouit Turcarum classem soluisse atque Aegeum mare
petere, relicto Corcirae satis firmo praesidio in Peloponesum Methonem uersus cum
omnibus nauibus, quas compararat, contendit, senatumque Venetum de Bazethis terrestri itinere eiusque classis magnitudine ac profectione certiorem facit, numerumque
nauium sibi augeri petit, tametsi nauium numero, ut fama erat, Turcaicae classi haud
multum impar esset,
supra
docuimus, proficiscitur. Verum quum aduerso uento coorto
iter prosequi nequisset, in
insulam tribus millibus passuum a Methone distantem, Sophiam uocant, sese cum classe
recępit, locatis ad fauces portus, in quo substiterat, omnibus onerariis ac turritis nauibus.
Venetus imperator cum prope in conspectu hostis erat, classe e portu educta duo millia
passuum in altum cum omnibus suis nauibus prouehitur, conuersisque in hostem proris
ueluti pugnaturus atque ex latiore maris spatio naues suas remis concitaturus consistit.
in
insulam tribus millibus passuum a Methone distantem, Sophiam uocant, sese cum classe
recępit, locatis ad fauces portus, in quo substiterat, omnibus onerariis ac turritis nauibus.
Venetus imperator cum prope in conspectu hostis erat, classe e portu educta duo millia
passuum in altum cum omnibus suis nauibus prouehitur, conuersisque in hostem proris
ueluti pugnaturus atque ex latiore maris spatio naues suas remis concitaturus consistit.
At Turcae existimantes Venetos pugnae se haud commissuros ― neque enim eos latebat
senatum Venetum solere suis ducibus in expeditionem
futura: nobis enim nostra reddita libertate
haud parum procul dubio ad tuas accedet uires, quandoquidem Mediolanense
imperium nulli in Italia imperio opibus cedat.
Atque rem haud factu difficilem es aggressurus: nam tyrannus ab omnibus odio
habetur, populoque Mediolanensi neque animus, neque uires, sed author ad sese a tyrannide liberandum deest. Per te igitur stat, pater, quin in libertatem uindicemur, et dignitas
nostra magna cum gloria tua nobis restituatur.
confestim accepit aurum, quo militibus numerato magnis itineribus per
Ligusticum agrum Florentiam contendit, ubi quum tantundem pecuniae publicae ei tributum esset, Romam perrexit.
Interea Alfonsus, ubi cognouit Gallum aduentare, suos ab se ciues esse alienatos,
seque ab omnibus Italiae principibus destitutum, sero quidem, sed non omnino insalubri
consilio, nisi Deus posteritati quoque eius hoc regnum, ut euenit, abrogasset, deposito
imperio, Ferrandinum filium creat regem, ratus et sibi nihil ablatum iri, quod in filium
contulisset, et ita suorum ciuium odium
multorum annorum coaceruauerat,
quinque et uiginti sarcinariis mulis imposito
in Germaniam ad Maximilianum, Friderici Caesaris filium confugit, relicto hostibus
regno, quod quatuor fere annos post mortem fratris filii obtinuerat, omnibus auaritiae
ac crudelitatis operibus in suos aeditis, ne scilicet imperium aliis artibus, quam quibus
illud parauerat, gereret.
Hunc in modum prius Alfonso Secundo Neapolitano regi regnum, Lodouico deinde
Sforciae Mauro tyrannis adempta est. Qui quidem sicuti aequali prope
simulque implicant. Non desunt occasioni Turcae, itaque occisis aliquot hostium
pluribusque grauiter uulneratis, uinculoque ferreae manus, quam hostes iniecerant,
abrupto, nauim suam strenuo repetunt saltu, hosteque
omnibus uerborum probris lacerato in Corinthiacum regrediuntur sinum, suis mox renuntiant Venetorum classem
nulla ex parte imminutam cum nouo imperatore Malchione Treuisano (Antonio enim
Crimano, ignauia notato, abrogatum erat imperium) partim in
pro desertoribus haberet, poenam tamen ultimi supplicii eis remisit, non ausus capitalis in patritios animaduersionis inuidiam subire. Seniores enim apud Venetos iuniorum suffragia in petendis magistratibus aucupantes iuuenibus suis ambitione corrupti
uehementer indulgent, ut fere fit in omnibus rebus publicis, ubi populi studiis honores
mandantur.
Accedit ad hoc, quod illi desertionis rei non ciues, sed socios ab hostibus circumuentos deseruerant, quorum plane uiliora sunt capita Venetis quam ciuium. Nam licet
Veneti sociis ac plebi etiam suae hac ex parte
est, locum demortui obtinebat imperatoris, aegre ferens Venetos non Aegaei solum,
sed et Ionii maris pelli possessione, e Sybota soluens ― Epeiri insula est Thesprotio litori,
qua Thyamis amnis in mare erumpit, adiacens ― quo, ne hostium coactu praelium
suis satis uiribus confidere, nec tamen diuinam opem
non implorare; interdum, ut fit, ingeniorum leuitate probra etiam in hostem iacere.
Dum haec aguntur, nouus Venetae classis imperator, Benedictus Pisauriensis, in
Trauisani suffectus locum, ad Strophades insulas cum omnibus nauibus rei exitum
opperiebatur. Itaque ueritus ne, si oppidum terra simul et mari, ut accidit, oppugnari
coeptum esset, manus oppidanorum tantis hostium copiis undique ingruentibus defensioni parum sufficerent, quindecim longas naueis, proposito classicis praemio si
et quemadmodum illi abunde superante multitudine, ita et isti suppetiis aucti
fessis ac sauciis integros substituere poterant. Sed haec quoque, ut plaeraque, dictu quam
re faciliora.
Quibus Methonem proficisci imperatum erat, eo enixius dicto paruerunt, propterea
quod, quum urbem satis omnibus rebus ad /202/ repugnandum hosti instructam expugnatum iri haud arbitrarentur, non modo tuto in eam se ituros expeditionem putabant,
uerum etiam duplicem inde laudem ac decus reportaturos, et egregie uidelicet in
oppidum irruptionis per oppositas hostilium nauium
ad Turcam deditione.
Coronaeis praeter libertatem, si quid tamen ea amissa reliqui sit
mortalibus, nihil ereptum. His rebus in Peloponneso gestis Bazethes, classe Hellespontum repetere iussa, ut ibi
quassatae reficerentur naues, cum omnibus copiis praeterquam quos Peloponneso custodienda
reliquit, Istmo digressus Serras uersus (urbs est Macedoniae) profectus est, inde
Hadrianopolim petit; prius tamen quam Peloponneso excederet, Naupliensibus ad uoluntariam deditionem
uulgo Sanctam Mariam uocant ― adoritur, atque haud
magno certamine expugnat, classicis recenti naualium sociorum ac commilitonum nece
irritatis. Leucade pręsidio imposito ad Aulonem et Aeantem fluuium, ut hostiles naues
his in locis aedificatas incenderet, est profectus, laetis omnibus utpote Leucadiae
inescatis expugnatione. Vbi quum ad sexcentos ex classiariis, duce his minime idoneo
dato senatorii ordinis uiro, exposuisset, partimque pedestri itinere Aulonem ire,
partim lembis ac maioribus onerariorum
nec manum cum his conserere, uerum cunctatione atque mora eos
eludere, satis gnarus et Gallorum uim breui senescere solere, et regni Neapolitani incolas, ut caeteros quoque huius aetatis Italos, fidem paruo momento mutare.
Itaque commeatu Barletum comportato cum omnibus suis, quos inter quidam
Columnenses equites, uiri, ut nunc est Italorum uirtus, satis strenui, se in oppido obsidendum permisit, atque eo tandem inopiae deuenit, ut in sola fuga spem omnem salutis
collocaret. Iamque naues, Hispanos fugientes auecturae, paratae erant, quum
modo, inter Gallum et Hispanum facta, atque ad Venetos literis
legati sui, qui apud Hispanum regem erat, perlata, ingenti ex conscientia perfidiae metu
perculsi sunt. Itaque quo
et ipsi alicuius Christiani regis amicitia sese munirent, omnibus
tentarunt artibus Maximilianum Caesarem, Friderici filium, hominem satis notae leuitatis, in societatem pellicere, aut saltem a caeteris Christianis regibus auertere. Nihil
enim Veneti et Romani etiam pontifices magis sibi timendum censent quam
Christianorum regum
uoluebant, mors Alexandri Sexti, pontificis
Romani, peropportune incidisset, multas Italiae urbes pontificis Romani uectigales partim a possessoribus pecunia emptas, partim uoluntaria deditione traditas in ditionem
redegerunt. Quas sane urbes Caesar, Valentiniensium dux, homo omnibus sceleribus
coopertus,
atque ad perturbandam Italiam natus, ipsius Alexandri pontificis filius ex
adulterio susceptus, ui tenuerat pulsis inde iustis possessoribus, mortuo deinde pontifice
amiserat. Neque enim licet per leges
sua auersari intellexerat, et diuitiis celebres erant, tollere constituit, quo eorum bona ueluti caduca ac uacantia, atque ad fiscum
deuoluta sibi uendicaret. Ad auertendam igitur suspitionem illos una cum pontifice ad
coenam uocat. Vinum nobilioris notae cardinalibus porrigendum inscientibus omnibus
ueneno inficit; eum qui a calicibus erat, sceleris prorsus inscium, admonet, ut de illo uino
solis, quos morti destinauerat, inter coenandum offerat. Caeterum Alexander pontifex
(iam enim scelesti pontificatus supremus dies appetebat) quum forte prius quam coeteri
ad coenam uenissent ―
obtinet, nihil magis decet quam non modo paci studere, uerum etiam Christianos
dissidentes in gratiam reducere, ac praescriptis quemque finibus continere, tamen quum
non liceat pace frui, nisi eam armis quaesieris, non solum bellum honestum est, sed etiam
neccessarium, modo id ita geratur, ut omnibus testatum sit non alia causa susceptum esse,
quam ut eo suum cuique restituatur. Iam quartus annus circumactus est, ex quo Iulius
pontifex nunquam Venetos hortari destitit, ut tandem latrocinio suo finem imponerent,
redderentque Romanae Ecclesiae saltem illas urbeis, quas
insulae principes atque in nauibus impositos, ne quis superesset, qui
spem eorum sollicitam faceret, miserrima omnium morte illata in altum demersere.
Postremo ubi uidere nefarii homines tot facinora ab se impune perpetrata, ne quid sceleris
praetermitterent, mare Mediterraneum, omnibus gentibus commune Dei munus, assidua
classe insidentes caeteris negociatoribus praecluserunt: quicquid nauibus ex uariis regionibus conuehitur, in suis portoriis esse uolunt. Atqui horum scelerum ultio ad pontificem
spectat, cui quia tantis coeptis pares uires desunt, tibi, Ecclesiae Romanae
etiam hostium rationibus inseruieris.
Nam sicut summi ducis est hostes superare, ita etiam his ipsis parta uictoria consulere.
Haud difficulter populi erga regem amor in odium conuertitur, ubi fortuna obsequente cupiditatibus suis rex minus imperare in animum induxerit. Omnibus uictoria tua
grata erit, si insolentia caruerit. Nemo non bene praecabitur tibi, nulli tuum imperium
graue futurum est, si non quantum fortuna suadebit, sed quantum aequitas permiserit et
ipse pontifex annuerit, tibi assumpseris.
Haec apostolicus legatus. Contra rex
est, cum amicis regibus eum committendo. Vnde non qui prior arma mouet, sed qui prior foederis iura
uiolat, is et fidem frangit, et iniurius est. Proinde aut in animum inducite pro iniuriis satisfacere, aut bellum accipite. Satisfaciendi autem hanc unicam uiam esse: primum, ut
omnibus urbibus Flaminiae pontifici Romano uectigalibus cedatis; deinde, quicquid locorum ulli Christiano principi, praesertim Maximiliano Caesari ac regno Neapolitano
quouis modo pactioneue unquam ademistis, restituatis; praeterea quoscunque agros,
quascunque urbes Philippus
externis equitibus primam Gallorum aciem, cui praefectus
Mediolanensium, Gallicae uir nationis, cum Iacobo Triuultio praeerat, adoritur, atque
ita praelium ferociter iniit, ut Gallos primo congressu loco moueret. Quod ubi rex conspexit, adhortatus suos in primam aciem aduolauit, atque cum omnibus suis turmis, quod
roboris in exercitu Gallico erat,
impetu in hostem facto confestim aduersarios in
fugam coniecit, capto Liuiano caesisque ex Veneto exercitu quatuordecim millibus
Qui magis
ueteris Romani imperii maiestatis quam suae fortunae memor, et ob id elatior, aditum
Venetis negauit. Permisit tamen mandata, quae praetulerant, scriptis edere. Quae
huiuscemodi fuisse dicuntur: Venetos amicitiam ac societatem uelle cum Maximiliano
iungere, eique omnibus Italiae urbibus, totoque continenti cedere; polliceri insuper quinquaginta millia nummum aureorum in singulos annos perpetuo se pensuros, modo ille
aduersus Gallos arma sumat. Alemanus animaduertens Venetorum postulatis manifestam
subesse fraudem, nec eos quicquam aliud quaerere quam
filiam in matrimonium
duxerat, amicitiam renuntiat, conscriptamque octo millium hominum phalangem atque
in naues impositam Neapolim proficisci iubet. Mandat insuper Rhaimundo Cardonensi,
regni Neapolitani praefecto, ut totas illius regni uires in defensionem Romanae Ecclesiae
conuertat, atque in omnibus pontificis uoluntati obtemperet, modo ille stipendium militibus de suo numerare non recuset. Itaque regni Neapolitani praefectus delectu habito,
equitum frenatorum mille, peditum cum Hispana legione duodecim millia confecit
atque magnis itineribus
capiunt, duae reliquae, quae
agmen coegerant, nec multum ab ostio
Padi processerant, in altum refugerunt.
Alfonsus tractis Ferrariam captiuis nauibus, naualia his exaedificauit, eoque eas,
monimentum naualis uictoriae, omnibus conspiciendas magno Venetorum dolore subduxit. Quippe qui tantam rerum commutationem aegerrime ferebant, recordantes se,
antequam de suis opibus rex Gallus bello illato non parum dempsisset, sub ditione fere
sua Ferrarienses habuisse. Sane Veneti impudenti quadam arrogantia
adiunctum, ut paulo ante demonstrauimus,
uideri uolebat. Itaque ad Selynem in Cappadociam Trapezuntum, ubi ille satrapaeam
obtinebat, nuntium confestim mittit, qui Bazethis in Achimathem animum ei indicaret,
simulque hortaretur eum, ut in Europam transgressus bellum patri excitaret, in idque
omnibus uiribus incumberet, ut Sarmatas atque Europaeos Turcas sibi conciliaret: nam
his in societatem deductis paternum Achimathi studium non admodum profuturum. Et
ne Halys, dux regii exercitus, cum Achimate, quem diximus regem esse designatum,
coniungi posset, uiresque
suspectum fore, utpote procul a
Constantinopoli et regni sede ablegatum, armis uero ita operam daturum, ut omnes
Christiani pariter et Turcae intelligant se ueram Othomani sobolem esse. Hoc autem
dicebat, non quo Hungaris bellum inferre uellet, quippe quos ne omnibus quidem
Turcaici imperii uiribus aggredi auderet, sed ut, feroces gentes ad Danubium positas imperio nactus, et patrem facilius in suam adduceret sententiam, et spem regni caeteris fratribus praecideret ― nam Turcae Europaei, maxime qui Danubium
qui Danubium accolunt,
Asiaticis uirtute longe praestant; ad hoc ut, si fortuna consilio eius aduersata fuisset, se
e proximo ad Hungaros conferret, eorumque amicitia ac opibus et regem Turcaicum territaret, et nouarum rerum cupidis praesto esset. Nam nemo fere regum potest esse
omnibus adeo commodus, quin habeat aliquos in regno saltem occultos aduersarios, qui
sane quum non deest eiusdem uir stirpis, quem regi opponant, facile noua consilia uel
leui intercedente offensa capere solent.
Sed quum neutrum amici incolumi paterno exercitu faciendum censerent,
licet Constantinopolim, ubi regii thesauri asseruabantur, in potestate habere e re sua
uideretur, statuit, id tutius consilium ratus, milites uariis uersando artibus ad se trahere,
atque ad transfugia pellicere, omnibus prius prouinciis, quas inter Danubium et
Haemum montem usque ad Drinum amnem sibi commissas putabat, pecuniis imperatis
atque acerbissime exactis.
Hac re Bazethes solerter perspecta confestim mouit Constatinopolim uersus,
ne leuibus
innocentes esse possimus. Nam quamuis patrem ipsum Bazethem amore in patriam superemus ― ille enim suae affectioni inseruit, nos publicae utilitatis rationem habemus ― tamen uidemur aduersariis, qui nostrae inuident uirtuti, descisse, atque hostilia
agere, et iccirco nisi uicerimus, omnibus perinde ac patriae hostibus est pereundum. Vnde
iniusti esse non possumus, quibus scilicet et in patriam pietas honesta arma induit, et non
modo bellum necessarium est, sed etiam unica spes in armis relinquitur.
Si me igitur uictorem reddideritis, praeterquam quod in tuto res
Constantinopoli relictum fuisse, auoque ibi extincto locum regium tenuisse, quoad pater
Bazethes ex Amasya Constantinopolim accessit. Qui quidem animaduertens parentem
imperii iam parum esse potentem, conuersus ad praetorianos, qui regis creandi totum ius
sibi uendicauerant (solis enim ex omnibus Turcis una uiuere ac uel rege inuito magno
numero coire licet), conatus est eorum studia ad se trahere. Sed quum percepisset illorum fidem Selyni obstrictam esse omissa tandem regni petitione de salute paranda coepit
cogitare. Itaque existimauit Selynem, cuius perfidiam nondum norat,
inuento eum Mustaphae Macedoni clam dono misit. Hunc autem puerum ita alieno
nomine atque opera emerat Achimathes, ut ne suspicari quidem puer ipse posset se esse
ab Achimathe emptum. Macedo confecta pila e sapone, quo partes corporis radendas
tonsores illinunt, eam omnibus inscientibus ueneno aromatibus commixto infectam,
quod crebro attritu mortem inferret, theca cornea includit pueroque seruandam dedit,
quem, prius quam ad Selynem perduceret, docet, consilii sui omnino inscium, illa sola
pila, quae radenda essent in rege, illiniri. Turcae autem caput
se perfidia, ne sine legitima causa suum iusiurandum,
quo incolumitatem fratri promiserat, contempsisse uideretur, et aliquam periurii
latebram inueniret. Ementitur igitur se ad Corghutem tentandi eius animi causa
praetorianorum nomine scripsisse, ut quia Selynes crudelitate sua omnibus odio esset,
illius absentia fraetus pergeret Constantinopolim, sedemque regiam opportune
occuparet; secuturos eum non solum praetorianos, sed etiam omnes Europaeos
Turcas, miteque ingenium fero praelaturos. Fingit insuper prolatis falsis literis
Corghutes patrii regni oblitus, et ob id de Selyne nihil timens, quieti solum
et literis uacabat. Ad quem quum Selynis aduentus perlatus esset, ratus, ut erat, fratrem
ad se opprimendum uenire, conuocat familiam seruisque ingenti pecunia cum libertate
donatis cum tribus tantum comitibus, reliquis omnibus inscientibus, aufugit. Et dum per
Cariae montes ac uicos, situ et squalore obsitus, et ob id ignotus uagatur, satis gnarus
litora et portus fraternarum nauium custodiis teneri, labore continuo ac rerum necessariarum inopia in grauem incidit morbum, aegerque apud quendam colonum
Selynis
exercitum ex aduerso in te ire, audacter praelium committes, terga nos consulto, perinde
ac profligati, confestim dabimus: tu ac si uictor aduersariorum maiore gloria regnum
inibis.
Hac epistola lecta Achimathes uehementer laetus ― et crudelitas Selynis omnibus nota
fidem literis faciebat fraudemque tegebat ― Prusam uersus extemplo mouit. Quem ubi
Selynes sex circiter millibus passuum ab castris suis abesse cognouit, et ipse obuiam hosti
acie instructa proficiscitur. Postquam eo uentum est, unde praelium committi posset,
eum datum
erat, paulum a conspectu fraterno abductum neruo ex arcu proximi militis dempto colloque iniecto strangularunt. Corpus exanime Turcaico ritu curatum Prusae sepultum est.
Ita Achimathes Othomanus periit, quem pater non solum dignum imperio
iudicauerat, sed etiam omnibus liberis praelatum regem designarat. Cuius profecto
interitu, ut saepe alias declaratum est, innocentiam laudari quidem, audaciam uero ac
celeritatem rebus gerendis aptissimam esse.
et
quum multum terroris ac tumultus in aciem hostium, quae aduersus erumpentes opponi
coeperant, intulissent, multique ex Gallis primo congressu cecidissent, caeterique omni
ex parte pellerentur et Germanis aduersariorum trepidatione crescerent animi, terga
Galli, relictis hosti omnibus tormentis, ita dederunt, ut nusquam cis Alpes consisterent.
Huius certaminis fortuna elati Alemani in gratiam Maximiliani Caesaris arma in
Venetos conuertunt. Quos quum aequo campo congredi non ausos Patauinis muris inclusos cognouissent, adiunctis sibi Hispanis
Et quia ea
urbs, utpote ualido praesidio ac operibus, ut supra demonstratum est, munita, difficilis
oppugnatu uisa est, relicta obsidione Hispani praesertim ad populationem Veneti agri
conuersi sunt. Quem adeo per triennium fere euastarunt, ut Vincentia, nobili eius regionis urbe, ab omnibus principibus, qui genere ac diuitiis clariores erant, excessum sit, partimque Venetias sese recęperint, partim Veronam abierint. Eo sane hi maxime profecti
sunt, qui et Venetorum imperium, nobilitati aduersum, auersati sunt, et eorum fidei
parum credebant. Id autem temporis
millia in singulos annos Romano imperatori tributi
nomine perpetuo penderent, uoluntate ipsius Veronam ita recęperunt, ut magis appareret se inducias potius quam pacem domum retulisse. Quippe praeterquam quod
Verona his adiectis conditionibus restituta est, ut scilicet omnibus Veronensibus, qui
Maximiliani partes secuti essent, tuto domi esse liceret, foederi adscriptum est, ne per
inducias ullum urbi nouum munimentum iniussu ipsius Maximiliani adderetur.
Quae quidem res argumento est inter Maximilianum et Venetos tunc de pace haud
quaquam conuenisse,
enim ignorabant se
crudelissimam mortem manere, si in manus nobilium incidissent. Hi enim perditissimi
sacerdotum inter coetera scelera, quae admiserant, uirum illustrem, Nicolaum
Solohomium, cum tribus fratribus germanis crudelissime interfecerant, aedibusque
eorum, ablatis prius omnibus rebus, quae asportari poterant, ignem iniecerant.
Compositis Hungariae rebus, ingenti Ioannis Sepusiensis gloria ― is enim in comprimendo rusticorum, ut demonstratum est, tumultu optimam nauauerat operam ― suboritur regi suspicio, ne Sepusiensis gloriam suam ac populi
Turcaico nomini per absentiam
Selynis tantam ignominiam inferri, admonerentque illum supplicii, quod eum arce amissa a Seline maneret. Balis simul periculo eorum, qui Chaualae obsidebantur solicitus,
simul sciens se Selynis iram non euitaturum, si locus expugnaretur, omnibus Turcis,
pariter et Christianis suae ditionis, qui euocari subito potuerunt, coactis, se sequi ad soluendam Chaualae obsidionem iubet. Sed quia magna pars exercitus eius inermis erat,
utpote qui ex Illyricis pastoribus Turcis intermixtis
imperio obtinuissent, aegre ferebat Othomani stirpem Asiae
dominari, quandoquidem Othomanus ex pastore satelles proximi regis Asiae fuerit, a
quo ipse Ismahel originem duceret. Selynes uero existimans se satis nobilem esse, utpote
decimum ab Othomano regem, imperio autem ita auctum, ut omnibus aetatis suae regibus praestaret, aequum censebat Ismahelem quoque sibi cedere debere, et secundum,
non parem sibi uelle haberi, nec aut nobilitate, aut uiribus se cum progenie Othomani
conferre, quam plane Deus Machomethanis omnibus anteposuisset.
autem ita auctum, ut omnibus aetatis suae regibus praestaret, aequum censebat Ismahelem quoque sibi cedere debere, et secundum,
non parem sibi uelle haberi, nec aut nobilitate, aut uiribus se cum progenie Othomani
conferre, quam plane Deus Machomethanis omnibus anteposuisset. His stimulis
utroque agitato res ad arma deducta est.
Itaque Selynes Asiae longitudinem cum suis copiis emensus inter Euphratem et
Moschicos montes aliquandiu iter fecit.
Vbi quum hostem non
est, Tauri urbe, sede regia, statim a praelio occupata, indeque
magna fabrorum ui, ut demonstratum est, Constantinopolim abducta. Itaque regulus
admissi conscientia aduersus Turcarum uim armis se tueri parabat.
Selynes animaduertens Alaudolam unum ex omnibus Minoris Armeniae regulis
neque legatos ad se mittere, neque ipsum ad se uenire, neque sibi fuga consulere, ratus,
ut erat, eum belli consilia animo uolutare, Sinonem spadonem cum parte exercitus ad
ipsum subigendum misit, ita ut et ipse haud procul a Sinone cum reliquo exercitu abesset,
iam exacta Constantinopolim reuersus est. Ibi cum Hungaris, legato
Barnaba Belliano rem curante, uiro, ut inter Hungaros, non minus facundo quam circumspecto, quem sex annos apud se honorifice retinuerat, magnamque uim auri in eius
lautitiam erogarat, pacem per triennium fecit, omnibus Christianis praeter Rhodios
pacis conditionibus adscriptis, quamquam Turca multum institisset Hungaris abnuentibus, ut caeteris Christianis exclusis cum solis Hungaris in septennium induciae fierent,
quo uacuus pace Hungarica bellum aut
et gloria, licet ea propria sit regum, et utilitas uictoriae inter nos futura est
communis. Caeterum si unquam ulli homines egregiis facinoribus perpetuam famam merito consequuti sunt, ego una uobiscum (quippe sine uestra uirtute nihil praeclari geri
potest) eo decore dignus ab omnibus existimabor, modo in praelio, quod instat, forti ac
parato animo pugnaueritis, propterea quod liberatores nos Machomethani nominis omnia
secula laudibus ferent, si grauissimum Cercassorum iugum Aegipto et Syriae dempserimus. Nulla enim unquam gens saeuius, uiolentius,
confligendum esse cum hoste pertinacissimo et qui sola morte
uinci destinarat animis.
simul et cibaria egenis
perpetuo, ut dictum est, peregreque aduenientibus per triduum benigne exhibentur.
Haec ubi decreuit, edixit, ut si cui essent bona a parentis sui procuratoribus inique
erepta, etiamsi sint fisco illata, causa cognita restituerentur. Atque ita omnibus fere,
quibus per iniuriam quicquam ablatum erat, magna omnium admiratione redditum.
Nefas enim Turcae putant in fiscum uel iniuste illata inde unquam perinde ac Deo dicata efferre, aut in alium usum quam in rem principis, seu publicam uertere: tantum plane
Turcis inest, ut alio
inopia premi, nec debere eum armis et legionibus succinctum esse,
si tyrannidem exercere nolit, nobilitatem uero diuitiis abundare, ut scilicet commodius
militiae onera, quum opus fuerit, subire et operam reipublicae praebere possit. Qua quidem re improbi homines regnum uiribus florentissimum omnibus pene accolis contemnendum reddidere, quandoquidem rex egestate laborans, praeterquam quod scelestos et dicto minime audientes principes ad officium cogere nequeat, neque pacis
neque belli munia e regia dignitate satis obire potest, sed dempta
induxisset,
recepturi mox, quum pecunia in ęrario esset, quae in communem salutem contulissent.
Ferunt autem legatum Hungarorum uerba in hunc modum apud pontificem
fecisse:
Omnibus qui Christiano nomine censentur, Pater Beatissime, opem tuam implorantibus, te adesse et auxilium conferre decet. Tu enim omnes Christianos aeque ac parens
liberos fouere, hisque consulere debes, nec modo externa et fortunae bona pro his erogare,
sed etiam, ut Christus ait, uitae proprie,
instructi
Baciam ad se conuenirent. Sane ad sexaginta millia nobilium uirorum, queis equis merere
mos est,
in regno Hungariae id temporis censebantur: inuicta acies, si rectorem idoneum
habuisset, et amor publicae rei curaque concordiae omnibus eadem fuisset.
Est autem Baciensis ciuitas ultra Danubium in Iazigum Dacieque confinibus fere sita,
Sothinensem agrum, Syrmiensi regioni affinem, spectans, adeo huberis soli, ut omni
copia rerum uel ingentem exercitum alere possit. Caeterum, ut fit, ubi imperanti deest
animi destituerat, quin ex his
quidam uirum sese dignum Hungarico nomine ostenderet, cuius quidem non indignum
uidetur et locus admonet memorabile facinus attingere. Hic quum uidisset ingenteis
hostium copias oppido circumfusas, nec ullo modo his resisti posse, atque iam metu
omnibus consternatis de deditione urbis cum Turca agi nihilque reliqui circumsesso a
tanta hostium multitudine praeter honestam mortem esse, auersatus eam deditionem,
quam sane aut mors carnificis arbitrio subeunda, aut ipsa morte miserior seruitus maneret
- non enim Turcam
modo Christianum hominem deceat malle ad
mortem et certam perniciem ruere quam in seruitutem incidere, si caeteri Hungari
imitari in animum induxissent, Sauum amnem Turcae haudquaquam traiecturi fuissent.
Coeterum, quoniam Taurunum ab omnibus partibus, praeterquam ab ea, quam
Sauus praeterfluit, et loci natura et operibus a rege Matthia Coruino egregie emunitum
erat, omnes Turcarum in deiciendo muro conatus adeo uani euadebant, ut regem desperatio urbis expugnandae incesseret, iamque de soluenda obsidione
propugnatores infestis telis ita
urgere coeperunt, ut a propugnaculis fere submouerent. Nam quum oppidani ex urbe in
arcem confugissent, sacerdotes quoque Caesii, qui diuae Virginis ibi templum coenobiumque
templo appositum incoluerant, eodem sese contulerunt, illa turri, quae omnibus
fere sacris aedibus a Christianis adici solet, integra atque intacta repentina, ac praepropera fuga relicta. Cuius sane turris summitatem quum arcis altitudini prope aequalem
additis ligneis munitionibus Turcae fecissent, ac minoribus tormentis instruxissent, ne
de deditione etiam cum Blactio et Iano agere coeperunt, modo
praecibus, modo minis homines fatigando suadendoque, ut quia et omnium rerum
inopia iam urgeret, et de regia ope spes incisa esset, mallent uictoris gratiam arcem
tradendo inire quam ab hoste una cum omnibus foede trucidari. Tandem quia Hungari
etiam inuiti ad arcem tradendam cogi poterant ― numero enim eos Moesi longe superabant ― ne deditionis mora Salomonis iram in se accenderent, uti Moesi censuerant, deditionem faciunt, pacti ut se praesidiumque Turcae cum omnibus rebus
una cum omnibus foede trucidari. Tandem quia Hungari
etiam inuiti ad arcem tradendam cogi poterant ― numero enim eos Moesi longe superabant ― ne deditionis mora Salomonis iram in se accenderent, uti Moesi censuerant, deditionem faciunt, pacti ut se praesidiumque Turcae cum omnibus rebus suis abire paterentur, Moesisque eadem conditione Tauruni habitare liceret, qua ante bellum habitarant.
Caeterum arce tradita fides dedictitiis Turcaica religione seruata est. Nam Turca
nihilomagis Moesos credens fideles sibi futuros quam Hungaris fuerant, una cum
Salomon urbe, qua parte muros quassauerat, refecta, uirisque, armis, commeatu, caeterisque rebus ad eius custodiam necessariis affatim munita, ingenti laetitia Hadrianopolim reuersus est, exercitu ita hybernatum dimisso, ut uere ineunte ad primum edictum cuncti, quo iussi fuerint, conuenirent,
omnibus rebus ad expeditionem ineundam instructi. Nec immerito Turca tanto gaudio
exultabat atque sese efferebat, propterea quod ei solo Othomanorum contigit urbe
potiri, quam Omurathus abauus, regum clarissimus, qui alias quadragesies cum hoste signis collatis manum conseruit, nequicquam
gerere dicebantur, et Christi altaria nummulariorum mensae
appellabantur. Proinde nihil magis pontifici curandum est, in quem sane omnium
Christianorum oculi coniecti sunt, quam ut infamiam fugiat, et ita uicarium Christi ac
principem Ecclesiae agat, ut uitae sanctitate omnibus documento sit. Nam ut alio loco
diximus, caeteri ordines sacerdotum ad perfectionem morum assequendam instituti sunt,
pontifices uero consumati esse debent.
Leo autem Decimus in uenando libenter tempus terebat, primum ut eo studio
nobilem se genere ostenderet ― quum
constituto die, praesto
affuturum. Literae, dum parum caute ab agresti consciis redduntur,
interceptae, proditionem manifestam fecerunt. Itaque coniurati deprehensi,
quaestione habita conuicti, meritas patriae poenas dedere; omnibus, qui
sanguine eos contingebant, non modo huiusce poena laetis, sed etiam
supplicii paene exactoribus. Ferunt enim quendam, cuius fratris filius
coniurationis damnatus erat, purpurea ueste indutum in foro inambulasse,
diuisio, eiectis ueteribus colonis, parum
purgata esset; cum insulani, alienae cladis exemplum, metumque, qui non
uanus esse uidebatur, in suam defensionem contulissent. Itaque, licet
Rhacusanorum studium et fides erga regem omnibus satis nota essent;
cupiditas tamen alieni agri causam eorum euertit. Nempe Rhacusani non modo
imperium insularum quaerebant, sed etiam priuatas possessiones, prauo
consilio inito, sibi uendicare conabantur, mercaturae
aduersarios suos oppugnant, omnes externum iugum subiere. Atque haec seruitus,
quanquam Rhacusanorum animos infregit, attamen, quantum de dignitate demsit,
tantum opibus eorum adiecit. Etenim infirmitatis suae iam satis gnari, in
omnibus publicis actionibus, metum inde consilio habentes, omisso amplificandae
fortunae studio, sublimium animorum affectu, solis uectigalibus incumbere; unde
et tributum Turcis commodius penderent, et suppeterent expensae ad urbis
Retrieve all occurrences (This may take some time to download)
|
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.