Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: omnibus

Your search found 4596 occurrences

More search results (batches of 100)
First 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1441-1445:


1441. Marulić, Marko. Epistola ad Adrianum VI Pontificem... [Paragraph | Section]

An non etiam Deum patrem quotidie ut nostri misereatur inuocamus et aduersa quibus praemimur ueluti praesenti atque audienti exponimus et explicamus? Decreui igitur hac epistola, etsi minus auribus tuis digna, nobis tamen necessaria, declarare primum mala quae patimur ipsi, deinde imminens omnibus qui fidei tuae commissi sunt periculum, non magis nobis qui prope sumus quam illis qui procul extimescendum. Hoc autem ne accidat per te unum praestari posse confidimus, si studium curamque omnem, sicuti debes, adhibere non destiteris. Mala quae nos premunt haec sunt.


1442. Marulić, Marko. Epistola ad Adrianum VI Pontificem... [Paragraph | Section]

quoque calamitates cursim perstringemus. Omitto superioribus temporibus ista omnium Antichristorum impiissima natio quot regna Christianis abstulerit, quot prouincias, quot oppida sibi subdiderit, ecclesias euerterit, aras prophanauerit. Quae, quoniam plus quam satis nota sunt omnibus, non est necesse nunc repetere. Olim fleuimus, olim lamentis lachrymisque prosecuti sumus monasteria desolata, uirgines constupratas, pueros baptismate sacro dudum purificatos deinde uero Maumethanae perfidiae more circumcisos et ex fidelibus infideles factos. Sed praeteritorum


1443. Marulić, Marko. Epistola ad Adrianum VI Pontificem... [Paragraph | Section]

est, mihi crede, de Re publica Christiana nisi omnes pari animo, equali fide, concordi proposito, opes uiresque coniungant et sociis agminibus Christique nomine inuocato simul ad bellum procedant morique magis optent quam barbaricae perfidiae unquam seruire. Auxilia igitur quamprimum ab omnibus mittenda censeo illi regno quo, si hostis (Deus hoc auertat!) potitus fuerit, aperta erit ei uia Germaniam Italiamque inuadendi, Illyriam omnem opprimendi, reliquum denique Christianorum orbem sibi subiugandi. Hic ergo obsistendum, hic omni ui atque conatu repugnandum, ne


1444. Marulić, Marko. Epistola ad Adrianum VI Pontificem... [Paragraph | Section]

si iunctis exercitibus communicatisque auxiliis ab imminenti periculo sese (ut ante diximus) tuebuntur, perire non poterunt, uincere poterunt. Sicut enim modo seditione alienatos Deus odit ac detestatur, ita deinde amice copulatos adiuuabit ut uincant potius quam uincantur et de illo, qui omnibus nobis pariter infensus est, tandem superato triumphent. Pax Suscipiant igitur te hortatore, te duce, pacem et, sicut Apostolus ait: Deus pacis erit cum illis. Quis est iste deus pacis nisi Iesus Christus Dominus noster, qui de caelo descendens pacem attulit, quia


1445. Marulić, Marko. Epistola ad Adrianum VI Pontificem... [Paragraph | Section]

sunt, fraterne fac uiuant et in illum dumtaxat, qui fraternitatem eorum abolere molitur, unanimiter armentur, concorditer irruant, quorumlibet fidelium damnum suum esse deputent. Alioquin si fratrum suorum calamitatis ac stragis tantum spectatores futuri sunt et non ultores, actum est de omnibus. Unus hodie, cras alter, perindie alius, communis inimici iugum tandem subibunt. Cumque simpliciter uniti Deo adiuuante superiores esse potuissent, disseparati atque ob hoc Deo inuisi singulatim conterentur. Veritatis uox est illa in Euangelio: Omne regnum diuisum contra se


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1522], Epistola ad Adrianum VI Pontificem Maximum, versio electronica (), Verborum 2644, Ed. Darko Novaković [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [marulmarepistadr].


More search results (batches of 100)
First 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.