Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: omnibus

Your search found 4596 occurrences

More search results (batches of 100)
First 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1564-1570:


1564. Brodarić, Stjepan. De conflictu Hungarorum cum... [Paragraph | Section]

insignes sagittarii habentur, ducens partim in suis partim in capituli Quinqueecclesiensis possessionibus collectorum, venerunt et alii quamplures intra illud triduum, illi praecipue, qui propinqui erant, et in his Philippus More episcopus Quinqueecclesiensis et frater eius Ladislaus More. Quibus omnibus simul congregatis fuere ad viginti quatuor vel viginti quinque hominum millia, nam navalium copiarum, quae et ipsae eodem in loco erant, nullus in eo bello fuit usus caesare cum illo suo tam numeroso et potenti trecentorum millium hominum exercitu non nisi per duo milliaria distante.


1565. Brodarić, Stjepan. De conflictu Hungarorum cum... [Paragraph | Section]

loco, eo, quem diximus, modo et die paulo post solis exortum instructa (erat autem dies clara et multum serena) palatinus regem ex eo loco, quem ei designatum fuisse diximus, eductum, quod et triduo ante fecerat, per universum exercitum circumducit, ibi eum praesentem, de quo aliqui dubitaverant, omnibus manu ostentans paratum dicebat omnia extrema et mortem etiam subire pro patria, pro sacra Christi Dei optimi maximi religione, pro coniugibus et liberis eorum. Agerent itaque ipsi quoque viri fortissimi, Hungaros se esse meminissent et eos, qui et ipsi saepe et eorum olim maiores inclyti


1566. Brodarić, Stjepan. De conflictu Hungarorum cum... [Paragraph | Section]

in robore militum sitam esse victoriam; Deum etiam ipsum ex alto pro sua sancta religione pugnaturis affuturum, in manu ipsorum positam esse dicebat non patriae solum, quam hostis occupare venisset, sed totius Christianae rei publicae salutem. Haec et alia talia cum palatinus et simul etiam rex omnibus ordinibus obequitatis commemorassent, rex locum et ordinem suum repetivit. Consumpsimus postea maiorem diei partem in hoste expectando, qui se haud ita multis, qui levia cum nostris certamina ac belli praeludia exercebant, praemissis adhuc post colles illos continebat,


1567. Brodarić, Stjepan. De conflictu Hungarorum cum... [Paragraph | Section]

properari poterat, properante inclinare cornu dextrum coepit, et plerique ex eo cornu fugam capessere tormentis, credo, quae hostis tunc primum iaculari coeperat, exterriti, quae res et globorum iam nostris etiam, qui penes regem eramus, capitibus supervolantium crebri ictus non parum terroris omnibus incusserunt. Et eo ipso tempore rex in ordine nostro non comparuit, sive priores illos ordines, quos ante ipsum fuisse diximus, progressus (quod antea ita erat statutum, ne rex eodem in loco staret), sive sublatus ex acie ab hiis, quos ei post tergum fuisse diximus, nam utrumque fieri


1568. Brodarić, Stjepan. De conflictu Hungarorum cum... [Paragraph | Section]

longe a veritate recessit ille, qui militibus nostris levis armaturae, quos vero nomine huzarones appellat, eam culpam impingit, quod puellas reginales inhonestius habuerint et in earum soleis per ludibrium saltaverint. Caesar paucis diebus circa ea loca, ubi praelium fuit, commoratus omnibus deinde, quos praedatum dimiserat, ad se revocatis inde Budam versus movit, ad quam sextis aut septimis castris ripam Danubii legens cum pervenisset oppidis et villis obviis omnibus exustis, eam sine omni praesidio relictam reperit et combussit arce sola cum stabulo regio ac vivario ferarum


1569. Brodarić, Stjepan. De conflictu Hungarorum cum... [Paragraph | Section]

et in earum soleis per ludibrium saltaverint. Caesar paucis diebus circa ea loca, ubi praelium fuit, commoratus omnibus deinde, quos praedatum dimiserat, ad se revocatis inde Budam versus movit, ad quam sextis aut septimis castris ripam Danubii legens cum pervenisset oppidis et villis obviis omnibus exustis, eam sine omni praesidio relictam reperit et combussit arce sola cum stabulo regio ac vivario ferarum servata. Inde dimissis in omnes Hungariae citerioris partes praedatoribus, quicquid inter Danubium et lacum Balatum iacet usque ad Iaurinum, omnia ferro et flamma vastavit.


1570. Brodarić, Stjepan. De conflictu Hungarorum cum... [Paragraph | Section]

inde quoque ad omnes partes, quae inter Danubium et Tibiscum sunt, omnia similiter vastat et comburit, sicut in citeriore Hungaria fecerat, multitudinem omnem, quae Tibiscum non transierat, partim gladio interimit, partim in servitutem rapit. Ipse satis iam in miseram Hungariam debacchatus, domesticis, quae interim in Asia Minore (quam Natoliam vocant) exorta fuerant, dissidiis eum revocantibus, omnibus, quae intra Dravum et Danubium occupaverat, locis atque ipsa etiam arce et civitate Budensi sine ullo praesidio relictis, domum est reversus.


Bibliographia locorum inventorum

Brodarić, Stjepan (1490-1539) [1527], De conflictu Hungarorum cum Solymano Turcarum imperatore ad Mohach historia verissima, versio electronica. (), Verborum 959, Ed. Arnold Ipolyi [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - historia] [word count] [brodaricsmohach].


More search results (batches of 100)
First 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.