Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Bibliographic criteria: none
(All documents) Search criteria: omnibus Your search found 4596 occurrences
First 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 Last Retrieve all occurrences (This may take some time to download)
Occurrences 1583-1594:1583. Andreis, Franjo... . Epistolae ad Thomam Nadasdinum,... [Paragraph | Section] ab expeditione Africana redibit in Italiam ad primum ver. Pontifex magnis auxiliis nos iuuabit, imperaueramus duo millia et quingentos milites quos Placentie in promptu habuit, et iam peruenerant non procul a Tridento, sed iussu regis redierunt. Serio apparantur omnia ad bellum uernum, abundabimus omnibus opibus, vereor solum ne ducum laborumque penuria.
1584. Andreis, Franjo... . Epistolae ad Thomam Nadasdinum,... [Paragraph | Section] negligentia traharis in calumniam. De prępositura, ut scribit Carabetus, nihil dum actum est. Si eo rex animo est, ut scripsisti, miror quod episcopus audeat reluctari voluntati regie; sin rex conniuet, puto rem non esse amplius
1585. Andreis, Franjo... . Epistolae ad Thomam Nadasdinum,... [Paragraph | Section] preficere.
Vellem res Germanice pacatiores essent: sed id velimus oportet, quod possumus.
Cetera breui coram. Veniam autem subsarcinatus rerum nouarum. Te autem, quemadmodum optaui, facturum esse omnia non dubito.
Illustrissime et Magnifice domine domine semper obseruandissime salutem et seruitiorum meorum perpetuam commendationem.
et molestiis feres: nam licet maximę tuę dotes animi et ingenii in luce hominum existant, illustremque agendo et consulendo es famam consecutus, tamen tantos pro fratre tuos conatus, tantam fidem, tantum studium, tot cursitationes, tot impensas, hanc tantam memoriam amicicię cęteris uirtutibus omnibus antepono.
De rebus Thurcis nihil habeo certi quod scribam. Et ab his quidem Thurcis, qui nobis confines sunt, ueritas omnis ignoratur de rebus Asiaticis prope magnam et longam absentiam principis; alioquin non ommisissem ad te scribere, neque deinceps omittam si
Nec fraudabor spe mea, si cito prestabit sese mare nauigabile, ac si etiam prospera utar nauigatione, quippe quum hyems hactenus mitis fuerit, necesse est ut postrema eius pars inhorrescat aptaque gelandis piscibus fiat. Certo velim tibi persuadeas, me non modo hac in re, sed etiam in ceteris omnibus, quę ad te pertinere putabo, omnem meam operam atque studium adhibiturum esse vel supra vires meas, efficiamque ut si successibus inuiderit fortuna, mei tamen conatus abs te probentur. Nunc profecto non licuit hinc ad te res mittere in ea copia, quemadmodum ego destinaueram. nam et hic
nunc agi a nostris de protrahendis induciis. Sed Turcus, ut aiunt, misit ad regem Persarum pro tractanda pace, quo expeditior sese in Hungariam conferat: quod deus auertat, et conatus impios demoliatur. Hec, ut accepi, ita scripsi.
turbauit mea negocia. Id vero tibi non solum non esset arduum, sed per quemlibet vel mediocre familiarem perficeres. Rogo saltem patentes a rege litteras obtineas, quod licet commeatum mihi dederit quiescendi a laboribus aulicis, tamen esse me suum seruitorem, et me non vulgariter commendet omnibus apud quos vivere me continget,
te existimasse non posse in homine his studiis ab ineunte aetate dedito (licet tenuia sint) aut inconstantiam aut perfidiam aut ullum dolum existere. Aliena postmodum culpa uarie et misere uexatus, extrema quoque passus, quum tot haberem uite insidiatores, denique spoliatus presidiis et fortunis omnibus, abs te subleuatus sum. Non solum non abhorruisti iacentem amicum, ut plerumque fit, sed complexus es ut florentem, ornasti beneficiis, spe tandem in futurum implesti optima: quae mihi periucunda sunt et fructu et memoria, nec ulla temporis iniquitas ex animo delebit. id uero et tibi
regis, qualia autem hista sint nondum uenere in lucem. orator regis Galię nuper profectus est ad Turcum. Hignosce quod nihil habeo ad te mittere, ne narantie quidem reperiuntur, utique aliquid non deesset si ego recte ualuisem.
erit. sed multo esset iucundius ut tu nos inuiseres, uestigiisque tuis nostram patriam illustrares, et nos uicissim te piscatione oblectaremus. Nihil noui est alicuius momenti, nisi quod Galli et Angli non dubiam inter se pacem habent.
Retrieve all occurrences (This may take some time to download)
|
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.