Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: omnibus

Your search found 4596 occurrences

More search results (batches of 100)
First 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1622-1624:


1622. Petrović, Nikola. Oratio salutatoria ad Rhagusinum... [Paragraph | Section]

si fora, si priuatas domos, ac publicas considerem, atque contempler, non mihi minorem admirationem incuciant, quam Telemaco Vlisis filio (ut apud Homerum est) Spartanas Menelai Aedes inspicienti. Quae quidem a sapientissimis regi atque gubernari illud esse argumento omnibus potest quod usurpatum ex sapientis dicta circumfertur, Talem penitus domum esse, quale Matris familias ingenium fuerit. Ex quibus facilis conjectura resultat, hanc Vrbem uestram sanctissimis iustissimisque legibus fulciri: ob


1623. Petrović, Nikola. Oratio salutatoria ad Rhagusinum... [Paragraph | Section]

in ipsa assiduę maximorum principum consuetudines, tot eruditissimorum uirorum in omni scientiarum genere cotidiani congressus, et quod a nemine non paulo nobiliore expetitur, summi pontificis praesentia, quem saepenumero cernere, nonnumquam alloqui, haud alienum a foelicitate putabam. Quibus omnibus carere cum permolestum uidebatur, deprecandam mihi omnino esse hanc prouinciam, auersandumque hoc munus, penitus statuebam. Verum diligentius hoc mecum ipse reputans, cum his quae ad doctrinam ac mores ipsos attinent, nullis proprii ingenii uiribus, caducis alioqui, atque


1624. Petrović, Nikola. Oratio salutatoria ad Rhagusinum... [Paragraph | Section]

amore, atque diligentia quibus maxime fieri poterit, optimos quosque autores tum Graecę, tum Latinae linguae euoluendo, quibus pluribus annis operam non segne dedi pro uirili explicare impensissime nitar. Quod et Vrbi huic uestrae praestantissimae, ac omnibus eius Ciuibus, mihique ipsi, Dei optimi Maximi, benignitate fauore atque gratia foelix, faustumque eueniat precor. Dixi.


Bibliographia locorum inventorum

Petrović, Nikola (1486-01-15 – 1568-04-16) [1538], Oratio salutatoria ad Rhagusinum senatum cum primum se ad illorum Vrbem contulit, versio electronica (), 984 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - oratio] [word count] [petrovnorrhag].


More search results (batches of 100)
First 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.