Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: omnibus

Your search found 4596 occurrences

More search results (batches of 100)
First 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1643-1650:


1643. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 6 | Paragraph | SubSect | Section]

per eum amorem, quo salutem Reipublicae nostrae, ac regni universi complexus es, oro. Vides Comes Illustrissime quae tempora sint regni nostri: vides quem hostem, et vicinum, et infestum habeamus: vides immanem illam beluam, quae omnia regna Christianorum devorat, nobilitatem exterminat, servitute omnibus mortibus acerbiore premat, regno imminere; in quod ne statim irruat, Persarum bella tantum eum retinent: quae, si casu ullo composuerit, si se, viresque suas inde avocaverit; nulla interposita vel minima hora, in nos nostrumque regnum impetum faciet. Non animus illi nostri invadendi, sed


1644. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 8 | Paragraph | SubSect | Section]

et Rempublicam nostram redundabunt, demonstrat. Et quidem vide, quam haec gloria Reipublicae nostrae tuendae, familiae vestrae propria sit. Fuerunt eo tempore, quo Tranquillus ad patrem tuum hanc orationem mitteret, clarissimi, rerumque gestarum gloria celebratissimi principes in hoc regno viri; omnibus tamen Andronicus, patrem tuum Andream Gorcanum praetulit: ab eo praesidia adversus Trucarum rabiem postulavit: ei pericula regni nostri huius demonstravit; utque maturius de praesidiis patriae cogitaret, ut periculis ne dicam interitui regni ocurreret, hortatus est. Quod etsi alios regni


1645. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 24 | Paragraph | Section]

est, ut vos nulla eius commiseratio perstringat, non adeo vetustum, ut memoria tanti mali repente vobis exciderit. Itaque considerate mecum (si placet) viri optimates rem acerbam: proponite vestris animis, ac ex propinquo contuemini recentem ac miserabilem casum, funestamque ac plane Christianis omnibus deplorandam fortunam Hungariae Regni quondam florentissimi atque opulentissimi, vobisque tum foedere, tum necessitudine atque cognatione coniunctissimi. Quod quidem, dum in eo vigerent armorum studia, dum inter eos maius gloriae, quam divitiarum certamen esset, dum pluris bonam famam


1646. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 34 | Paragraph | Section]

quos amicos, quos stipendiarios; qua quisque sit lege, conditione, foedere, qui exempla maiorum, quid quodque loco aut tempore sit factum, omnem denique statum Reipublicae probe sciant: qui ad tuendam dignitatem principis, ad defendenda iura populi, atque commoda, ad communem salutem conservandam, omnibus animi et ingenii nervis incumbant: quibus innocentia commendationem, virtus admirationem, omnis vita honeste acta conciliet authoritatem: qui suas privatas utilitates, ac reliquas vivendi rationes charitate patriae posthabuerunt: quos neque metus absterret ab officio, neque


1647. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 43 | Paragraph | Section]

ut ipse liberis diuturnius regnum relinqueret, diminuit potestatem regiam, creatis Ephoris, cuius magistratus erat ius intercedendi regiae impotentiae. Tum demum aequalibus se res habent, et is Reipublicae status non facile convellitur, in qua certatur inter populares modestia, legesque omnibus ex aequo imperant. Enimvero solutum legibus principem, quis non metuat? quem autem metuit, non oderit? Ubi hae perturbationes multorum procreatrices malorum dominantur; exulet benevolentia, fides, et virtus deserantur necesse est. Nullo autem firmiore vinculo Principis et popularium


1648. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 44 | Paragraph | Section]

constantia, beneficentia; sed etiam privatam laudem temperantia, mansuetudine, facilitate supergressus est: tanto studio in tutelam regni incumbens, tanta cura consulens quieti populorum, tanto complectens amore universos; ut merito sicuti patriae parent et vindex, ametur, et suscipiatur ab omnibus, timeatur a nemine, nisi a quoque perditissimo ac perturbatore publicae securitatis. Nec hostes eius mansuetudinis expertes fuerunt: qui saepe, quum extrema supplicia meruissent, ipsius clementia servati sunt. Quare non temere adducor ut credam, Deum iustum remuneratorem humanarum operum,


1649. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 48 | Paragraph | Section]

conscientia, neque fidei, neque amori, neque officio, neque consuetudini meae defuisse. Expedita causa mea. Nunc ad alteram partem reprehensionis respondeo. Si quicquam infra Lunae circulum stabile aut aeternum haberi posset, non modo faverem quietis rebus vestris; sed etiam ducerem esse votis omnibus a superis exoptandum, ut vobis aeternum hac pacis et otii profunda iucunditate perfrui liceret: cernimus autem magnas rerum vicissitudines, mutationes inopinatas, et quae credebantur nulla vi posse labefactari, puncto temporis fuisse convulsa. Proinde si quid coniectura possumus in futurum


1650. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 51 | Paragraph | Section]

in honoribus concupiscendis, quum quilibet existimabit eto se loci venisse, ut publicam rem, non suam agat. Proximum est, ut socios laborum et vigiliarum, quemadmodum sors coniunxit, sic ratio muneris et charitas connectat: alterius laudem et bonam famam, suam quisque privatam et peculiarem ducat: omnibus idem animus sit, eadem cogitatio et voluntas. In hun modum agendum arbitrarer etiam iis, qui nullum hostem habent, ab omni vi externa tuti esse videntur. Quanto magis viri optimates, istud praestare vos debetis a tanta hostium multitudine circumsessi, qui haerent propemodum in vestris


Bibliographia locorum inventorum

Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1545], Ad optimates Polonos admonitio, versio electronica (, Cracovia; Polonia), Verborum 8436, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - oratio; prosa oratio - epistula] [word count] [andreisfpolonos].


More search results (batches of 100)
First 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.